Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Libri octo miraculorum [Hilka, 1937]: 1, 32
ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum
Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original
De muliere superba, circa cuius corpus serpentes post mortem in sepulchro reperti sunt Ähnlich im Uiaticum narrationum Nr. 53 (vgl. oben S. 8 f.); auch Herbert, Cat. of romances III, 542,7. 615, 121. 645,32 (hier in der Nähe von Cambridge). .
In episcopatu Traiectensi mulier quedam habitabat, non multum diues, sed multum superba. Et quia uitium superbie in gestibus necnon in uestibus ostenditur, quid huic mulieri post mortem contigerit, sicut testis est Alardus monachus noster, cui hoc, quod dicturus sum, ueraciter innotuit, replicabo. Solita erat uestimenta sua, maxime circa collum et umbilicum, rugare, stringere et quarundam ymaginum uarietate decorare. Que dum defuncta tumularetur, cuidam mulieri eius uicine, a qua ex una parte leuabatur in sepulchrum, marsubium quinque continens solidos a manica dependebat, quod per tabulam ligneam, qua claudebatur monumentum, decisum est. Postea bursam querens nec inueniens arbitrata est illam in sepulchro cecidisse, et quia paupercula erat, die altera per licentiam sacerdotis sepulchrum latenter aperiens duos ingentes serpentes circa eius corpus complicatos uidit, circa collum unum et circa umbilicum unum. Qua uisione territa nimis, tabulam reuoluit et fugit, oblita solidorum. Et cognouit tam ipsa quam ceteri, quibus res monstruosa ostensa est et qui feminam superbam nouerant, dum adhuc uiueret, quod merito in illis partibus, in quibus plus peccauerat, specialius sit punita. Et pulchre per serpentem superbia punita est in corpore mortue mulieris in sepulchro, que cunctorum uiuentium matrem suggestione serpentis eiecit de paradiso. Timeo animam huius superbe mulieris serpentibus gehennalibus traditam fuisse eternaliter corrodendam, cuius corpus tam subito serpentibus datum est ad illudendum. In uilla, cui nomen est Gesgere, hec que dicta sunt contigerunt.
Quantum Deo superfluus uestimentorum cultus displiceat, exemplum subiunctum manifestat.
ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias
Tubach Frederic C., 1969. Index exemplorum. A Handbook of medieval religious tales, Helsinki.:
- #4275 : Serpents in woman’s tomb. A vain woman’s tomb is opened and two snakes are found coiled around her neck and waist. (See also: 4252). libri8-I #32; H542 # 7, H615 # 121, H643 # 12; cf. Pauli # 548. (© Frederic C. Tubach)
- Related worksTextes apparentésVerwandte TexteTesti correlatiTextos relacionados:
-
- Hilka Alfons (éd.), 1935. Beiträge zur lateinischen Erzählungsliteratur des Mittelalters 3 : das Viaticum narrationum des Henmannus Bononiensis, Berlin. 53.
ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)
Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:
- TE004398 Libri VIII miraculorum: 1, 27
- TE004399 Libri VIII miraculorum: 1, 28
- TE004400 Libri VIII miraculorum: 1, 29
- TE004401 Libri VIII miraculorum: 1, 30
- TE004402 Libri VIII miraculorum: 1, 31
- TE004403 Libri VIII miraculorum: 1, 32
- TE004404 Libri VIII miraculorum: 1, 33
- TE004405 Libri VIII miraculorum: 1, 34
- TE004407 Libri VIII miraculorum: 1, 36
- TE004408 Libri VIII miraculorum: 1, 37
- TE004409 Libri VIII miraculorum: 1, 38
Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:
Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.