Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Libri octo miraculorum [Hilka, 1937]: 2, 23
ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum
Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original
De monacho, cui dyabolus frequenter apparens cum ipso loquebatur.
Est in ordine nostro monachus quidam, aliquando abbas, uir tam moribus quam etate maturus, et quia adhuc uiuit, nomen eius supprimo. Huic demon quidam ualde est infestus, in diuersis locis et horis sermonem cum eo conferens; monachus uero, presumens de Dei misericordia necnon bona conscientia, illum non timet. Quotienscumque aliquid illum interrogat, semper demonem presentem sentit et ad respondendum paratum. Die quadam dum diceret monachus demoni: "Dic michi, ob quid tam sollicite obseruas uias meas?" respondit ille: "Ut te accusare possim coram summo iudice; quidquid enim egeris, quidquid locutus fueris, totum scribo". Et ille: "Uides omnia, in quibus delinquo?" Respondit demon: "Etiam". Uolens monachus probare, si uerum diceret, ex industria aliquid egit, quod inpudicum uidebatur. Postea loquens cum demone, cum diceret: "Uidisti hoc, quod egi pridie?", rem non exprimens, respondit ille: "Uidi, quia presens eram; nam sic et sic fecisti". Tunc monachus: "Fuit peccatum?" Respondente demone: "Non, eo quod non mala intentione hoc feceris", subiunxit sacerdos: "Adiuro te per tremendum Dei iudicium, ut dicas michi ueritatem, si hoc faciendo peccauerim". Tunc dyabolus uerbum ualde notabile respondit: "Uide, si hoc fecisses coram iudice tuo", nichil aliud adiciens, quasi diceret: "Si hoc facere erubesceres in oculis tui prelati, quanto magis erubescere debueras in oculis Dei". Ut enim taceam de angelis malis, qui sic opera nostra obseruant, ut illa accusent, ualde nos a peccatis die ac nocte propter angelos sanctos, qui nobis ad custodiam deputati sunt et de nostra salute solliciti sunt, continere debemus, ne eis uerecundiam ingerere uideamur. De hiis custodibus dicitur Ezechie: 'Super muros tuos, Iherusalem, constitui custodes'. Sepe iste demon offert se monacho sepe dicto ad uidendum, sed ille respondit: "Nolo, dyabole, uidere faciem tuam, contempno lucem tuam". Nocte quadam cum isset cubitum, dyabolus se sensibiliter iuxta eum in lectum iactauit, et cum monachus loqui non auderet, utpote post completorium, pugno illum tutudit, sonitu uocis eum depellens. Qui cum non recederet, pugno eum percussit, et uisum est ei, quod utrem feriret.
Dyabolus cum sit iniquus et humane saluti contrarius, fit tamen nonnunquam nutu diuino, ut non solum contra propriam uoluntatem humanam salutem non inpediat, immo mirabiliter satis promoueat.
ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias
Tubach Frederic C., 1969. Index exemplorum. A Handbook of medieval religious tales, Helsinki.:
- #1586 : Devil conversing with monk. The devil appears frequently to a certain monk and converses with him. libri8-III #15 . (© Frederic C. Tubach)
- Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
-
- Alfons Hilka, Die Wundergeschichten des Caesarius von Heisterbach, Bonn: Hanstein, 1937, p. 103-105.
ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)
Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:
- TE004433 Libri VIII miraculorum: 2, 18
- TE004434 Libri VIII miraculorum: 2, 19
- TE004435 Libri VIII miraculorum: 2, 20
- TE004436 Libri VIII miraculorum: 2, 21
- TE004437 Libri VIII miraculorum: 2, 22
- TE004438 Libri VIII miraculorum: 2, 23
- TE004440 Libri VIII miraculorum: 2, 25
- TE004441 Libri VIII miraculorum: 2, 26
- TE004442 Libri VIII miraculorum: 2, 27
- TE004443 Libri VIII miraculorum: 2, 28
- TE004444 Libri VIII miraculorum: 2, 29
Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:
Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.