Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Libri octo miraculorum [Hilka, 1937]: 2, 31
ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum
Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original
De mortuo, qui uiuos sibi detrahentes arguit.
Retulit michi quidam prior de ordine nostro, quod dicturus sum. Quidam, inquit, homo secularis mortuus est et in feretro positus. Circa crepusculum tres ex amicis eius circa feretrum sedentibus non pro eo orare, sed detrahere ceperunt. Ex quibus unus dicebat: "Uere homo iste ualde dolosus erat". Cui alter respondit: "Uerum dicis; quidquid enim loquebatur, mendacium fuit totum". Quibus tertius consentiens et ipse male de eo locutus est. Cumque mortuo uiui detraherent atque iudicarent, ille de feretro se erigens hiis uerbis respondit: "Deus uobis ignoscat, o amici mei, quia ualde male locuti estis uerbum apud summum iudicem Deum". Statimque se reclinans iterum obdormiuit.
Satis credibile est malignos spiritus cum angelis sanctis eadem hora pro anima hominis defuncti disceptasse et testimonium illorum trium contra eum inuocasse. Non ergo bene faciunt, qui mortuis detrahunt, eo quod iustum iudicem habeant Deum et nimis immisericordes accusatores demones. Quam parati et infatigabiles sunt eos, quos ad penas ducunt, tormentare, subsequens lectio declarat.
ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias
Tubach Frederic C., 1969. Index exemplorum. A Handbook of medieval religious tales, Helsinki.:
- #3039 : Lice, hermit freed from. A hermit was miraculously freed of lice. libri8-II #31 . (© Frederic C. Tubach)
- Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
-
- Alfons Hilka, Die Wundergeschichten des Caesarius von Heisterbach, Bonn: Hanstein, 1937, p. 114.
ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)
Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:
- TE004441 Libri VIII miraculorum: 2, 26
- TE004442 Libri VIII miraculorum: 2, 27
- TE004443 Libri VIII miraculorum: 2, 28
- TE004444 Libri VIII miraculorum: 2, 29
- TE004445 Libri VIII miraculorum: 2, 30
- TE004446 Libri VIII miraculorum: 2, 31
- TE004447 Libri VIII miraculorum: 2, 32
- TE004448 Libri VIII miraculorum: 2, 33
- TE004449 Libri VIII miraculorum: 2, 34
- TE004450 Libri VIII miraculorum: 2, 35
- TE004451 Libri VIII miraculorum: 2, 36
Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:
Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.