Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: I, 6, 2

StatusÉtatZustandStatoEstatus:
publishedpubliéveröffentlichtpubblicatopublicado
IdentifierIdentifiantIdentifikationsnummerIdentificatoreIdentificador:
TE017831
How to citeComment citerZitierweise fürCome citareCómo citar:
"TE017831 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: I, 6, 2)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE017831 (accessed 2022-11-26).« TE017831 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: I, 6, 2) », Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE017831 (consulté 2022-11-26)."TE017831 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: I, 6, 2)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE017831 (zugegriffen 2022-11-26)."TE017831 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: I, 6, 2)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE017831 (consultato 2022-11-26)."TE017831 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: I, 6, 2)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE017831 (accedido 2022-11-26).

ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum

CollectionRecueilSammlungRaccoltaColección:
AuthorAuteurVerfasserAutoreAutor:
Caesarius Heisterbacensis
Exemplum contextContexte de l'exemplumUmgebung des ExemplumContesto dell'exemplumContexto del exemplum:

De conversione

SummaryRésuméZusammenfassungSommarioResumen:
(Fr.) Un moine de Clairvaux n'osait pas demander à être envoyé à Aulne, un monastère de Frères réguliers qui avaient consenti à se soumettre à l'ordre Cistercien. Après avoir reçu un encouragement envoyé par une voix du ciel, il obtient l’accord de son abbé.
CommentaryCommentaireKommentarCommentoComentario:

Aulne : diocèse de Liège ; cette abbaye passe sous le contrôle cistercien après avoir été donnée par Hugues de Leyen, évêque de Liège, à saint Bernard, en 1147. Le moine en question est le chanoine mentionné dans l'exemplum I, 6, 1.

Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original

CAPITULUM VI De canonico Leodiensi ad praedicationem sancti Bernardi converso, et de angelo, quem specie monachi vidit confiteri volentis.

Temporibus Conradi Regis Romanorum cum sanctus Bernardus praedicaret crucem in Leodio, quidam canonicus maioris ecclesiae prostratus in oratione ante quoddam altare, vocem huiusmodi coclitus demissam audivit: Exi et audi, Evangelium revixit. Qui mox ab oratione surgens exivit et virum sanctum crucem contra Sarracenos praedicantem invenit: alios quidem signabat, alios ad ordinem suscipiebat. Qui compunctus et Spiritus sancti unctione intus instructus crucem suscepit, non tamen transmarinae illius expeditionis, sed ordinis, salubrius iudicans longam crucem imprimere menti, quam brevem zonam ad tempus assuere vesti. Legerat Salvatorem dicentem: Qui non tollit crucem quotidie, et sequitur me, non est me dignus . Non dixit, uno anno vel duobus, sed quotidie. Multi post peregrinationes deteriores fiunt et pristinis vitiis amplius se involvunt; hi similes sunt canibus revertentibus ad vomitum, et suibus lotis in volutabro luti sui. Monachorum vita regulariter viventium tota crux est, eo quod in singulis membris eos obedientia crucifigat.
NOVICIUS: Videris mihi praeferre ordinem peregrinationi.
MONACHUS: Non mea, sed auctoritate Ecclesiae praefertur; habet ordo Cisterciensis a Sede sibi Apostolica indultum, ut cruce signatus, vel voto cuiuslibet alterius peregrinationis obligatus, si transire voluerit ad ordinem, coram Deo et facie Ecclesiae sit absolutus. Quod si istae duae cruces, ordinis videlicet et peregrinationis, aeque essent salubres, indifferenter fieret commutatio alterius in alterum. Monachus ordinem deserens et crucem suscipiens, vel, quod tolerabilius est, sine praecepto et licentia ordinis eidem peregrinationi se mancipans, non Christi peregrinus, sed apostata iudicatur. Novit successor Petri, cui specialiter commissae sunt claves regni coelorum, multo fore salubrius intus semper dimicare contra incentiva vitiorum, quam foris ad tempus adversus acies Sarracenorum. Quibusdam tamen converti volentibus sanctus Bernardus non consensit, sed cruce signari, ut postea dicetur, praecepit.
NOVICIUS: Non me poenitet hanc movisse quaestionem, quia multum me delectat talem audivisse solutionem.
MONACHUS: Secutus est iam fatus clericus sanctum Bernardum cum socio suo Waltero ad Claramvallem, factique sunt ibidem ambo monachi. Contigit per idem tempus, ut conventus a Claravalle mittendus esset in Alna monasterium fratrum regularium, eo quod iidem fratres reddere se ordini consensissent. Habebat autem saepedictus Leodiensis magnum desiderium eundi cum fratribus ad ipsum locum, sed timuit dicere patri, verens ne forte deputaret levitati; conversusque ad Dominum oravit, quatenus sibi revelaret, quid facere deberet. Et facta est vox ad eum: Pete quod vis, et fiet tibi. Tunc accedens ad Abbatem suum, audacter dixit: Pater, si esset voluntas vestra, libenter irem cum fratribus istis. Et respondit: Vade cum eis in nomine Domini. Et missus est tam ipse quam Walterus cum novo conventu in Alna. Non multo post factus est Prior in eodem Ioco. Die quadam cum ei unus monachorum de confessione signum faceret, ille, eo quod sextam Dominae nostrae psalleret, innuit ei ut modicum exspectaret. Interim pulsata est sexta; et intravit chorum uterque. Stante Priore in stallo suo, angelus Domini, ut postea patuit, in figura et habitu eiusdem monachi quasi facturus confessionem ad pedes Prioris se prostravit. Quem cum levare vellet, disparuit. Et reversus in se Prior, intellexit angelum fuisse monachi confiteri volentis, et confessionis repulsam sibi quodammodo improperantis.
NOVICIUS: Valde miror, quod angelus sanctus Domini sic humiliter se pedibus hominis prosternere dignatus est.
MONACHUS: Cum nobis a praelatis nostris negatur, quod saluti nostrae impendere tenentur, maxime quod ab angelis nobis deputatis utiliter suggeritur, quasi ipsis in hoc resistitur. Angelus vero homini, tanquam coelum terrae, tanquam auru luto, se prostravit, ut ex ipso facto illius negligentiae exprobraret, et timore percussum de cetero cautiorem efficeret. Hinc est quod Salvator in Evangelio dixit: Vae qui scandalizat unum de pusillis istis, et post pauca: Angeli eorum semper vident faciem Patris mei, qui in coelis est. Expleta hora canonica, Prior, vocato ad se monacho, dixit ei: Modo fac confessionem tuam. Cui cum ille responderet: Bene exspecto, domine, usque in crastinum; in haec verba prorupit: Hodie non gustabo, nisi audiam confessionem tuam. Erat enim hora prandii. Et acquievit ille. Ex illa hora Prior Deo promisit, quia nulla eum occupatio, nulla occasio, non inceptio psalmi, neque cursus genitricis Dei ab audiendis confessionibus abstraheret, cum signum confessionis videret. Factas vero grandaevus, cum propter corporis debilitatem ad Prioratum non sufficeret, laborem Marthae commutavit in quietem Mariae: vovit enim Deo, ut singulis diebus psalterium ex integro decantaret; sicque virtutibus plenus migravit ad Dominum, coniunctus coetibus sanctorum angelorum. Walterus compatriota eius, qui haec, quae dicta sunt, domino Henrico Abbati nostro recitavit, et ipse mihi, cum cuperet dissolvi et esse cum Christo, diceretque quotidie in oratione: Quando veniam et apparebo ante faciem Dei? vox illi divina respondit: Regem in decore suo videbunt oculi tui. Qui cum moreretur, stella lucida die clara super locum migrationis eius apparuit, ita ut in tota illa provincia videretur.
NOVICIUS: Satis credibile est, quod visio stellae illius radiantis meritum designaverit animae egredientis.
MONACHUS: Recte moveris. Hoc autem scias, quod rarissime contingit, ut sole exsistente in superiori hemisphaerio stella aliqua videatur. Quod vero super morientem stella visa est, signum fuit, quod illa sancta anima in magna virtutum claritate Christo soli iustitiae coniuncta est.
NOVICIUS: Non miror si Deus eos quos tam evidenter ad conversionem vocat, tam excellenter in morte glorificat.
MONACHUS: Dicam tibi adhuc conversionem unius monachi, in qua perpendere poteris, quia sola ibi operata sit vocatio, sive inspiratio Spiritus sancti.

From:
Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2.

ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias

Tubach:

Tubach Frederic C., 1969. Index exemplorum. A Handbook of medieval religious tales, Helsinki.:

  • #222 : Angel, encourages monk. A monk wishes to join others going to Aulne but dares not mention it to his prior until an angel encourages him to do so. CHeist-I #6bis; H350 # 2. (© Frederic C. Tubach)
CataloguesRépertoiresVerzeichnisseRepertoriCatálogos:
  • Ward Harry Leigh Douglas et John Alexander Herbert, 1883. Catalogue of Romances in the Department of Manuscripts in the British Museum, London, vols. 6. t. 3, 350, 2.
Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
  • Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. vol. 1, p. 13.

ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)

Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:

Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:

TE017831.xmlTE017831.pdf

Download the complete collection of exemplaTélécharger la collection complète des exemplaLaden Sie die komplette Sammlung von Exempla herunterScarica la raccolta completa di exemplaDescargue la colección completa de exempla

Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.

This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para