Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: I, 26
ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum
De conversione
Isaïe 38, 5.
Exemplum biblique.
Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original
CAPITULUM XXVI De eo quod Deus aliquando differat peccatorem propter poenitentiam, et exemplum de Ezechia.
MONACHUS: Non hoc dico; quia non credo quempiam posse terminum sibi a Deo
constitutum extendere, sed mortem quandoque imminentem evadere. Quod si verum non
esset, Ecclesia superflue pro infirmantibus oraret.
Cum oratio sancta mortuos suscitet ad vitam, cur non, quod minus est, morituris
obtineat sanitatem? Ezechiae poenitenti et flenti per Isaiam a Domino dicitur:
Audivi orationem tuam, et vidi lacrimas tuas; ecce ego
adiiciam super dies tuos quindecim annos,
Super quem locum Haymo sic dicit: Sciendum vero, quod sicut protoplasto
quasi sub conditions datum est, ut immortalis esset, si divinae iussioni obediret,
ita in praedestinatione Dei hi quoque anni dati sunt illi, si innocenter vivens
minime superbiret. Qui vero propter superbiam subtracti sunt, propter
humilitatem restituti sunt.
NOVICIUS: Vellem
mihi ista, quia profunda sunt, ex scripturarum testimoniis apertius probari, quia
nodus divinae praedestinationis multis via fuit erroris.
MONACHUS: Nodus divinae
praedestinationis mihi prorsus insolubilis est. Quis enim novit sensum Domini, aut
quis consiliarius eius fuit? Attamen quae
superius posita sunt, scripturarum auctoritate
roborantur. Sanctus Job de hominis
mutabilitate loquens, dicit Deo: Constituisti terminos eius,
qui praeteriri nom poterunt. Ecce in hoc
loco habes, homini terminum vivendi a Deo
constitutum, et quod idem terminus intransgressibilis sit. Quod vero eundem
terminum quandoque quis male vivendo poterit
praeanticipare, testis est Psalmista, qui dicit: Viri
sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos. Si non conceditur eis dies, quibus vivere poterant, si non
peccarent, dimidiare, certum est,
illos longe infra terminum constitutum deficere. Similiter boni bene vivendo quandoque
merentur terminum suum praevenire, sicut de uno bono in omnium bonorum persona
dicitur: Raptus est, ne malitia mutaret intellectum illius, et
ne fictio deciperet animam illius
. Desinant ergo homines stulti stulta dicere, stulta credere, quia hodie pauci sunt
Principes, pauci nobiles, qui dies impleant et ad aetatem senilem perveniant. Quare hoc?
Nimirum quia pauperes depraedantur, et pauperum lacrimis ante tempus suffocantur.
Visne audire exemplum de quodam tyranno, qui quia dies suos curtare peccando non credidit, liberius peccavit?
NOVICIUS: Volo et
desidero.
ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias
Tubach Frederic C., 1969. Index exemplorum. A Handbook of medieval religious tales, Helsinki.:
- #2587 : Hezekiah in penitence. Hezekiah lay ill in penitence and tears; it was said to him through Isaiah that he would live another fifteen years. CHeist-I #26; H284 # 62; Arnould, Péchés, p. 181 # 62; Isaiah xxxviii.5. (© Frederic C. Tubach)
- Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
-
- Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. p. 31.
ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)
Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:
- TE017850 Dialogus miraculorum: I, 21
- TE017851 Dialogus miraculorum: I, 22
- TE017852 Dialogus miraculorum: I, 23
- TE017853 Dialogus miraculorum: I, 24
- TE017854 Dialogus miraculorum: I, 25
- TE017855 Dialogus miraculorum: I, 26
- TE017856 Dialogus miraculorum: I, 27
- TE017857 Dialogus miraculorum: I, 28
- TE017858 Dialogus miraculorum: I, 29
- TE017859 Dialogus miraculorum: I, 30
- TE017860 Dialogus miraculorum: I, 31
Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:
Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.