Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: I, 39

StatusÉtatZustandStatoEstatus:
publishedpubliéveröffentlichtpubblicatopublicado
IdentifierIdentifiantIdentifikationsnummerIdentificatoreIdentificador:
TE017870
How to citeComment citerZitierweise fürCome citareCómo citar:
"TE017870 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: I, 39)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE017870 (accessed 2022-09-27).« TE017870 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: I, 39) », Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE017870 (consulté 2022-09-27)."TE017870 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: I, 39)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE017870 (zugegriffen 2022-09-27)."TE017870 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: I, 39)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE017870 (consultato 2022-09-27)."TE017870 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: I, 39)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE017870 (accedido 2022-09-27).

ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum

CollectionRecueilSammlungRaccoltaColección:
AuthorAuteurVerfasserAutoreAutor:
Caesarius Heisterbacensis
Exemplum contextContexte de l'exemplumUmgebung des ExemplumContesto dell'exemplumContexto del exemplum:

De conversione

SummaryRésuméZusammenfassungSommarioResumen:
(Fr.) Un diacre se faisant passer pour un laïc par humilité est reçu comme convers dans l’ordre cistercien. L’abbé découvrant sa condition, le reçoit comme moine, malgré l’interdiction du chapitre général de promouvoir des convers.
CommentaryCommentaireKommentarCommentoComentario:

Statuta Capitulorum Generalium Ordinis Cisterciensis ab anno 1116 ad annum 1786 (t.1) 1188: 8: Nobiles laici venientes ad monasterium non fiunt conversi sed monachi.

Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original

CAPITULUM XXXIX De eo quod quidam in conversione ordines sacros celantes propter humilitatem conversi fiant.

Tanta est virtus humilitatis, ut eius amore saepe ad ordinem venientes clerici, laicos se simulaverint, malentes pecora pascere, quam libros legere, satius ducentes Deo in humilitate servire, quam propter sacros ordines vel literaturam ceteris praeesse. Hoc quia saepius in ordine contigit, ita ut de conversis fierent monachi, ante hos quatuor annos, ne de cetero fieret, diffinitum est in Capitulo generali, ut tali modo conversi manerent inter conversos. Eodem anno quidam veniens, ut puto Diaconus, laicum se simulans, in conversum susceptus est. Cuius Abbas cum postea, nescio quo prodente, ordines intellexisset, in sequenti Capitulo casum eundem proposuit. Et quia viris discretis videbatur omnino absurdum, ut quis in tam sublimi ordine positus, foret sine charactere coronae et sine sacrorum ordinum exsecutione, sententiam mutaverunt.
NOVICIUS: Non miror, si aliqui celant suos ordines in conversione, cum legamus priscis temporibus feminas, ut fuit beata Eugenia et sancta Euphrosyna atque beata Marina, zelo conversionis sexum virilem simulasse.
MONACHUS: Quid hoc miraris factum temporibus priscis, cum recentiori tempore in ordine nostro contigisse sciamus?
NOVICIUS: Hoc omnibus modis scire desidero, videlicet a qua persona, ubi, vel quomodo tam mirabilis facta sit conversio.
MONACHUS: Femina, de qua dicturus sum, quae fuerit, vel quomodo ad ordinem venerit, seu quomodo in ordine fuerit, vel consummaverit, sicut nobis retulit monachus quidam, qui cum ea novicius fuerat in probatione, fida tibi pandam relatione.

From:
Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2.

ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias

Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
  • Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. vol. 1, p. 46-47.

ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)

Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:

Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:

TE017870.xmlTE017870.pdf

Download the complete collection of exemplaTélécharger la collection complète des exemplaLaden Sie die komplette Sammlung von Exempla herunterScarica la raccolta completa di exemplaDescargue la colección completa de exempla

Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.

This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para