Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: I, 40, 3

StatusÉtatZustandStatoEstatus:
publishedpubliéveröffentlichtpubblicatopublicado
IdentifierIdentifiantIdentifikationsnummerIdentificatoreIdentificador:
TE017873
How to citeComment citerZitierweise fürCome citareCómo citar:
"TE017873 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: I, 40, 3)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE017873 (accessed 2022-06-29).« TE017873 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: I, 40, 3) », Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE017873 (consulté 2022-06-29)."TE017873 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: I, 40, 3)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE017873 (zugegriffen 2022-06-29)."TE017873 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: I, 40, 3)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE017873 (consultato 2022-06-29)."TE017873 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: I, 40, 3)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE017873 (accedido 2022-06-29).

ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum

CollectionRecueilSammlungRaccoltaColección:
AuthorAuteurVerfasserAutoreAutor:
Caesarius Heisterbacensis
Exemplum contextContexte de l'exemplumUmgebung des ExemplumContesto dell'exemplumContexto del exemplum:

De conversione

SummaryRésuméZusammenfassungSommarioResumen:
(Fr.) Le prophète Habaquq a été transporté miraculeusement de Judée à Babylone.
SourcesSourcesQuellenFontiFuentes:

Dn 14, 36

CommentaryCommentaireKommentarCommentoComentario:

Exemplum biblique

Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original

CAPITULUM XL De mirabili conversioen beatae Hildegundis virginis, quae se virum simulaverat.

In civitate Nussia, quae quinque milliaribus distat a Colonia civitate magna, civis quidam habitavit, filiam habens formosam ac dilectam, nomine Hildegundem. Quam uxore defuncta, cum adhuc esset in aetate tenera, orationis gratia secum Jerosolymam duxit. In reditu vero infirmatus pater, apud Tyrum diem clausit extremum. Moriens autem filiam et omnia quae habuit ministri sui fidei commendavit. Sed fidem non servans servus domino, neque misericordiam exhibens defuncto, cum esset impius et avarus, puella nocte in domo relicta, clam navigavit, multis illam miseriis exponens. Quae mane surgens cum intellexisset, tutorem infidum cum patris sui substantia navigasse, vehementer doluit, et quid ageret vel quo se verteret, penitus ignoravit. Non intelligens idioma terrae, fame coepit tabescere; mendicando tamen scholas in eadem civitate anno uno frequentavit. Post haec peregrinis de Alemannia adventantibus calamitatem suam exposuit, et ut sui misererentur, lacrimabiliter exoravit. Ex quibus unus ceteris ditior, vir honus et nobilis, consolans desolatam, assumensque in navim suam derelictam, datis necessariis, ad patriam reduxit peregrinam. Eodem tempore cum orta fuisset controversia in Ecclesia Treverensi inter duos electos, Wolmarum scilicet eiusdem Ecclesiae Archidiaconum, et Rudolphum maiorem Praepositum, dominus Papa Lucius priori favebat; partem alterius Frederieus Imperator defensabat. Et quia nulli erat tutum, apices ad Apostolicum, qui tunc temporis apud Veronam morabatur, deferre, propter insidias Imperatoris, Ecclesia Coloniensis cum uni partium faveret, et ob hoc literas ad iam dictum Papam destinaret, baiulus earundem vitae suae timens, praefatam puellam propter tonsuram et habitum adolescentem aestimans, prece simul et pretio, eo quod miner suspicionis nota foret in pedite quam in equite, clausas in baculo literas, ut portaret obtinuit. Quae cum iuxta Augustam devenisset, furem offendit. Rogata ab eo, ut socius eius esset itineris, nihil mali suspicans, libens annuit. Cumque paululum processissent, et fur quasi sonum persequentium excepisset, onus cum furto penes puellam reposuit, ipse vero ad secessum se ire simulans, inter frutecta se abscondit. Quid morer? Illa a persequentibus comprehenditur, cum sacco ad iudicium trahitur, et per sententiam laqueo adiudicatur. Quae cum ob furti praesentiam nullam sibi prodesse cerneret allegationem, nullam excusationem, sacerdotem petivit, et obtinuit. Cui excessus suos confitens, satis simpliciter exposuit per ordinem viae suae causam, fuis etiam nequitiam. Et ut sacerdoti verborum fidem astrueret, arundinem, literas pontificales continentem, ostendit; et adiecit: Si fuerit fur quaesitus, ocius invenietur. Mox ad consilium sacerdotis nemus retibus et canibus ambitur, fur quaesitus comprehenditur, ad iudicium uterque trahitur. Cumque miser ille ad criminis confessionem cruciatibus compelleretur, ait: Iniuste compellor confiteri quod non feci; iste cum furto deprehensus secundum ius civile damnandus est. Econtra cum puella diceret, sibi onus dolose fuisse commissum, et restituere vellet depositum; respondit ille: Onus istud meum esse nego; vox unius testimonium est nullius. Ad haec virgo obmutuit. Tunc accedens sacerdos pro ipsa allegavit, et quod esset innocens doloque hominis circumventa, satis affirmavit. Et si minus, inquit, verbis meis creditur, examine ferri candentis, quis reus sit, quis innocens, facile comprobabitur. Quod cum omnibus placuisset, manus furis adusta est, puellae vero manus illaesa apparuit. Tunc fure celerius suspenso, confessor et liberator virginis gaudens illam in domum suam recepit. Et ecce, diabolo instigante, qui saluti virginis invidit, cognatio furis, de tam turpi morte eius furens, innocuam et Dei iudicio liberatam de domo sacerdotis extraxit, reoque deposito, loco illius illam suspendit. Mox angelus Domini affuit, qui et .virginem ne laquei sentiret angustias, sustentavit; et mirifico vultus sui odore refecit. Et cum nihil sentiret doloris, imo maximis se putaret interesse deliciis, in ipsa nocte tam suavem audivit melodiam, symphoniam tam diversam, tam iocundam, ut nulIus chorus, sive corporalis, sive instrumentales, tantae dulcedini posset comparari. Sciscitante ea, quid hoc esset ; respondit angelus: Anima sororis tuae Agnetis cum hoc concentu angelico in coelum defertur, et tu post biennium feliciter sequeris. Sic beata illa per biduum pendente, pastores in vicino pascentes, misericordia moti condixerunt, ut corpus deponerent, atque sepulturae commendarent. Inciso vero laqueo, non, ut consuetudo est cadaverum, cum pondere cecidit, sed paulatim, angelo sustentante, ad terram dimissa stetit. Quo viso territi pastores fugerunt. Dixitque ei angelus Domini: Ecce libera es, vade quo libet. Respondit illa: Domine mi, Veronam ire proposui. Statimque in momento translata est iuxta Veronam. Et ait angelus: Verona hinc distat tribus milliaribus. Inter Augustam vero et Veronam septem dietae numerantur.
NOVICIUS: Videntur mihi in hac puella antiqua iustorum miracula renovata, videlicet sancti Benedicti Abbatis et Abacuc Prophetae: ex quibus prior cum absens esset, vidit germanae suae Scholasticae animam in specie columbae coeli secreta penetrare; alter vero, Propheta scilicet, de Judaea in momento in Babylonem translatus est.
MONACHUS: Verum dicis, nec minus miror, quod audire meruit animam sororis cum concentu angelico tanto locorum spatio interposito deferri in coelum, quam quod beatus Severinus Coloniae positus, animam sancti Martini cum consimili concentu ascendere cognovit ad Dominum. Adhuc alia duo magnae gloriae beneficia sunt ei exhibita, scilicet quod angelo sustentante, eculei dolores non sensit, et quod finem suum tam longe ante praescivit. Prospere vero apud Veronam negotio peracto, cum rediens Dioecesim intrasset Wormaciensem, non ingrata divinae misericordiae, prece et ope cuiusdam venerabilis inclusae obtinuit, ut a domino Theobaldo Abbate Sconaviae in novicium susciperetur. Est autem Sconavia locus amoenissimus, nomen trahens a re. Putans eam idem Abbas esse adolescentulum, post tergum suum in eodem equo sedere iussit. Quae cum loqueretur voce feminea et gracili, dixit ei Abbas: Frater Joseph, nondum mutasti vocem tuam? Respondit illa: Domine, nunquam illam mutabo. Adolescentem se simulans, nomen sancti Joseph sibi imposuerat, ut eum quem validas tentationes vicisse noverat, contra duplicem hostem pugnatura, carnem scilicet et diabolum, memoriae suae arctius imprimeret, et per auxilium plenius sentiret. Et videtur in ea illud Salomonis impletum: Mulierem fortem quis inveniet? Non est inventum simile in ordine nostro, et ideo sine exemplo. Mulierem, inquit, ex omnibus non inveni. Ingressa probationem, manum suam misit ad fortia. Inter viros dormivit, cum viris comedit et bibit, viris ad disciplinas dorsum suum nudavit. Et cum esset invencula multae gravitatis, tamen ne sexus eius notaretur, quandoque suis sociis in probatione signa aliqua ostendit levitatis; nam absente magistro, monachum, qui haec nobis retulit, Hermannum nomine, tunc puerum quatuordecim annorum, ad scyphum suum ducens, ait: Consideremus in hoc vitro, quis nostrum sit formosior. Et cum relucentes in eo facies attenderet, iterum aiebat: Hermanne, quomodo placet tibi facies mea? Respondit ille: Videtur mihi mentum tuum dispositum sicut mentum mulieris. Tunc illa quasi indignando recessit. Postea pro neglecto silentio ambo vapulabant.
NOVICIUS: Mirer, si aliquas in ordine habuerit tentationes.
MONACHUS : De eius tentationibus nihil audivi; sed quod aliis fuerit causa tentationis, satis intellexi. Cum appropinquaret tempos resolutionis eius, coepit infirmari. Et cum prae nimia debilitate ad lectum suum portaretur, monachus quidam eam intuens, iuxta se stantibus clara voce dicebat: Homo iste vel femina est vel diabolus, quia nunquam ilium respicere potui sine tentatione. Et satis probatur ex hoc ioco, quod fortis sit vis naturae. Vocansque Priorem, cum ei peccata quaedam levia confiteretur, et ille interrogaret, si unquam aliquam cognovisset mulierem, respondit illa: Nunquam, domine, reus fui alicuius mulieris, sive viri; hoc adiiciens propter sexum. Deinde recitavit ei per ordinem eo modo quo praedictum est, universa quae circa se acta sunt, tacito sexu. Priore stupente, ac dicente: Frater, quae loqueris fidem excedere videntur, et quo argumente probare potero illa esse vera? respondit puella: Hodie biennium effluxit, ex quo angelus Domini pendenti mihi diem resolutionis meae praedixit; scio cui credidi, fidem servavi, cursum consummavi; de reliquo reposita est mihi corona iustitiae. Si ea feria, qua praedixi, ante obitum meum non deposuero officium linguae, vix spatio unius missae legendae; non mihi credatis. Et adiecit: Cum defunctus fuero, apparebit in me unde stupeatis, et divinae virtuti gratias merito referatis. His dictis, quarta feria hebdomadae paschalis, duodecimo Kalendas Maii, anno Domini millesimo centesimo octogesimo octavo, sole tendente ad occasum, sancta illa anima de corpore virgineo egressa, migravit ad Dominum. Percussa tabula, cum tam Abbas quam ceteri fratres ad eius exsequias convolassent, et corpore exportato ad lavandum detectum fuisset, sexus femineus apparuit. Tunc omnibus in stuporem versis miraculi novitate, nunciatum est sacerdoti commendationes legenti. Qui cognito sexu, textum mutavit, et pro monacho monacham et pro fratre sororem nominavit. Postea cum brevia pro ea scribenda essent, et nomen eius ignorarent, sub tali forma scripta sunt: Duodecimo Kalendas Maii obiit ancilla Christi in Sconavia. Elapsis aliquot diebus, cum fratres nomen illius beatae scire disederarent, miserunt in vicinam Coloniae, unde se oriundam dixerat, et cum studiose circumquaque de eius cognatione investigarent, nutu divino inventa est quaedam anus, quae se eius cognatam fuisse diceret, asserens eam Hildegundem vocatam. Cum ante hos annos consecraretur novum oratorium in Sconavia, ex diversis provinciis ad dedicationem populi continentes, et praedictas beatae Hildegundis virtutes audientes, tumulum eius frequentaverunt, matronae maxime, sanctis eius orationibus se commendantes, Deumque super tantis mirabilibus glorificantes. Et nos fratres cum illis gratias referamus Salvatori nostro, qui haec fieri voluit nostris temporibus in ordine nostro, ad gloriam suam et aedificationem nostram, qui vivit et regnat cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum. Amen.


Omnis homo miretur, homo quid fecerit iste,
Haec, cuius tossa cineres inclusit et ossa.
Vivens mas paret, moriens sed femina claret.
Vila fefellit, morsque refellit rem simulatam.
Hildegunt dicta, vitae est in codice scripta.
Maii bis senis est haec defuncta Kalendis.


NOVICIUS: De hac puella videtur intelligendum illud Salomonis: Mulierem fortem quis inveniet?
MONACHUS: Tanta est fortitudo mentis in quibusdam feminis, ut merito laudetur.

From:
Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2.

ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias

Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
  • Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. vol. 1, p. 50.

ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)

Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:

Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:

TE017873.xmlTE017873.pdf

Download the complete collection of exemplaTélécharger la collection complète des exemplaLaden Sie die komplette Sammlung von Exempla herunterScarica la raccolta completa di exemplaDescargue la colección completa de exempla

Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.

This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para