Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: II, 21

StatusÉtatZustandStatoEstatus:
publishedpubliéveröffentlichtpubblicatopublicado
IdentifierIdentifiantIdentifikationsnummerIdentificatoreIdentificador:
TE017900
How to citeComment citerZitierweise fürCome citareCómo citar:
"TE017900 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: II, 21)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE017900 (accessed 2022-10-02).« TE017900 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: II, 21) », Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE017900 (consulté 2022-10-02)."TE017900 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: II, 21)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE017900 (zugegriffen 2022-10-02)."TE017900 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: II, 21)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE017900 (consultato 2022-10-02)."TE017900 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: II, 21)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE017900 (accedido 2022-10-02).

ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum

CollectionRecueilSammlungRaccoltaColección:
AuthorAuteurVerfasserAutoreAutor:
Caesarius Heisterbacensis
Exemplum contextContexte de l'exemplumUmgebung des ExemplumContesto dell'exemplumContexto del exemplum:

De contritione

SummaryRésuméZusammenfassungSommarioResumen:
(Fr.) Un saint moine demande pour Walter, l'abbé de Villers, la grâce de pleurer après la messe et devine miraculeusement la réussite de sa prière.
SourcesSourcesQuellenFontiFuentes:

Orale: « Adiecit [Walterus abbas Vilariensis] et tertium exemplum de simili materia ».

CommentaryCommentaireKommentarCommentoComentario:

Villers, abbaye cistercienne, en Brabant, fille de l'abbaye de Clairvaux fondée en 1146 par saint Bernard.

Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original

CAPITULUM XXI Item de monacho, qui eidem Waltero eandem gratiam obtinuit.

Alio, inquit, tempore, rogavi unum ex monachis nostris bonae opinionis virum, ut rogaret Deum pro me. Qui cum mihi daret optionem, quid mihi vellem a Deo impetrari, volens sermonis eius fiduciam probare, respondi ei: Volo ut obtineas mihi post missam gratiam lacrimarum, quibus peccata mea deplangam. Et promisit mihi multum confidenter. Sequenti die cum post missas moram facerem ante quoddam altare, et essem solus in oratione, tanta mihi affuit abundantia lacrimarum, ut mirarer. Postea cum vidisset me supradictus monachus, corpore quidem iuvenis, sed moribus valde maturus, coepit mihi signare, si bene esset mecum, gratiam notans mihi collatam. Ego signum eius non intelligens, et ante Priorem illum ducens, quaesivi quid signaret. Qui dixit mihi: Numquid non copiose hodie habuistis lacrimas? Quem cum interrogassem, si vidisset me lacrimantem, respondit : Estis vos tam stultus, quod putatis me vidisse? Ego minui sanguinem, nec licuit mihi dictis missis morari in oratorio. Tunc interrogatus a me, quomodo mihi gratiam eandem obtinuisset, respondit pene sicut supradicta mulier. Dominum, inquit, primo durum inveni; sed dixi illi: Ecce, Domine, non dimittam te, nisi facias quod rogo. His verbis placatus, exaudivit me.
NOVICIUS: Miror bonitatem Dei, quod sic cogi potest et vult a servis suis et ancillis, quomodo pater dulcissimus cogi solet a filiis et filiabus delicatissime ab eo nutritis.
MONACHUS: Qui eum perfecte diligunt, nullam ab ipso in orationibus suis patiuntur repulsam, si tamen saluti contraria non fuerint quae petuntur.
NOVICIUS: Si Dominus confert alicui in oratione lacrimas, vel alia bona signa contritionis, et vult illa ab aliis videri, estne ei periculosum?
MONACHUS: Secundum intentionem orantis pendet solutio huius quaestionis. Si ei placet, ut alii lacrimas eius videant, quatenus per eas aedificentur, ipse tamen humilitatem in corde custodiat, meretur; sin autem, demeretur.

From:
Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2.

ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias

Tubach:

Tubach Frederic C., 1969. Index exemplorum. A Handbook of medieval religious tales, Helsinki.:

  • #4717 : Tears, grace of. A monk obtained the grace of tears through the prayers of another monk. CHeist-II #19 22; CHeist-IV #30t; cf. H541 # 21. (© Frederic C. Tubach)
CataloguesRépertoiresVerzeichnisseRepertoriCatálogos:
  • Herbert John Alexander, 1910. Catalogue of Romances in the Department of Manuscripts in the British Museum, London, vol. 3. H541 # 21.
Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
  • Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. vol. 1, p. 90.

ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)

Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:

Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:

TE017900.xmlTE017900.pdf

Download the complete collection of exemplaTélécharger la collection complète des exemplaLaden Sie die komplette Sammlung von Exempla herunterScarica la raccolta completa di exemplaDescargue la colección completa de exempla

Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.

This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para