Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: III, 6, 1

StatusÉtatZustandStatoEstatus:
publishedpubliéveröffentlichtpubblicatopublicado
IdentifierIdentifiantIdentifikationsnummerIdentificatoreIdentificador:
TE017926
How to citeComment citerZitierweise fürCome citareCómo citar:
"TE017926 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: III, 6, 1)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE017926 (accessed 2022-07-07).« TE017926 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: III, 6, 1) », Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE017926 (consulté 2022-07-07)."TE017926 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: III, 6, 1)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE017926 (zugegriffen 2022-07-07)."TE017926 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: III, 6, 1)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE017926 (consultato 2022-07-07)."TE017926 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: III, 6, 1)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE017926 (accedido 2022-07-07).

ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum

CollectionRecueilSammlungRaccoltaColección:
AuthorAuteurVerfasserAutoreAutor:
Caesarius Heisterbacensis
Exemplum contextContexte de l'exemplumUmgebung des ExemplumContesto dell'exemplumContexto del exemplum:

De confessione

SummaryRésuméZusammenfassungSommarioResumen:
(Fr.) A Nivelles, une fille qui a fait vœu de virginité est importunée par le diable sous l'aspect d'un bel homme qui tente de la séduire ; le diable démasqué ne parvient pas à dire de manière correcte le Pater noster et le Credo.
SourcesSourcesQuellenFontiFuentes:

Oral: « Sicut mihi narravit Bernardus monachus noster ».

CommentaryCommentaireKommentarCommentoComentario:

Nivelles, une ville en Brabant.

Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original

CAPITULUM VI* De virgine, quam daemon in specie viri procabatur; item de viro, cui idem daemon peccata ficte confessa obiecit; et de puella, cuius devirginationem prodidit.

Tempore illo, quo Scholasticus Coloniensis Oliverus crucem praedicavit in partibus Brabantiae, sicut mihi narravit Bernardus monachus noster, tunc eius collega in praedicatione, fuit ibi puella quaedam religiosa, et voto virginitatis gloriosa, orta de Nivella. Invidens diabolus tantae virtuti, in specie viri admodum pulchri satisque decenter vestiti apparens virgini, coepit illam verbis amatoriis sollicitare, clenodia offerre, laudare coniugii fecunditatem, virginitatis vituperare sterilitatem. Cui virgo, nesciens quis esset, respondit: Virum ducere non propono, Christi amore nuptias carnales postpono et contemno. Cumque lascivus ille spiritus nimis esset ei importunus, in diversis locis ad illam veniens, sciens puella multas esse virgines se pulchriores, nobiliores atque ditiores, coepit amatorem phantasticum habere suspectum, ita ut ei diceret: Bone domine, quis vel unde estis, quod tanto mihi desiderio copulari affectatis? Cumque ille invitus se proderet, et virgo tanto propensius instant, tandem daemon necessitate compulsus, confessus est dicens: Ego sum diabolus. Ad quod verbum illa expavescens, respondit: Ut quid ergo exigis carnale coniugium, quod naturae tuae dignoscitur esse contrarium? At Ille: Tu tantum mihi consenti, nihil aliud a te nisi copulae consensum requiro. Ad quod puella respondit: Modo omnino tibi contradico; fugans illum sanctae crucis signaculo. Veniensque ad sacerdotem, revelavit illi daemonis insidias; a quo satis edocta, ne maligno consentiret, reversa est in domum suam. Daemon vero post confessionem eam omnino non deserens, de remoto tamen alloquens, in tantum illam vexavit, ut quaslibet immunditias in eius scutellam mitteret cum manducaret. Unde et mulierum custodiae ei adhibitae sunt. In quacunque domo illa fuit, illic daemon responsa dedit. Ab omnibus quidem audiebatur, sed a sola puella videbatur. Eratque tam nequam idem spiritus, ut praesentium peccata detegeret, crimina improperaret, nec aliquod peccatum eum lateret, nisi quod vera confessio tegeret. Ostendit et alia signa nequitiae suae. Stercora, ollasque confractas fimo plenas, super confluentes spargebat. Dixerunt ei quidam: Nosti, o diabole, Dominicam orationem? Respondente illo, optime scio, rogatus est illam dicere. Et ait: Pater noster, qui es in coelum, nomen tuum, fiat voluntas et in terra, panem nostrum quotidianes da nobis hodie, sed libera nos a malo. Et cum plures in eadem oratione fecisset saltus atque barbarismos, cachinnando subiunxit: Ecce sic vos laici dicere soletis orationem vestram. Requisitus etiam de symbolo, dixit se bene et optime scire, sic incipiens: Credo Deum Patrem omnipotentem. Cui cum quidam dicerent: Dicere debes, Credo in Deum; illeque subiungeret: Credo Deo; viri literati, qui tunc erant praesentes, diaboli verbum notantes, et vim accusativi intelligentes, institerunt ut diceret, Credo in Deum. Et non poterant eum ad hoc inducere.
NOVICIUS: Vellem et ego scire, quid sit Credere in Deum.
MONACHUS: Credere in Deum, est per dilectionem ire in Deum. Unde Salvator ait: Omnis qui vivit, et credit in me, habet vitam aeternam. Daemon, sicut dicit Apostolus Jacobus, credit et contremiscit, sed non diligit. Credit Deum esse, credit verba eius vera esse, sed non credit in eum, quia non diligit eum. Salutationem vero angelicam idem daemon incipere non potuit, cum tamen se illam scire profiteretur.
NOVICIUS: Cum dignior sit oratio Dominica salutatione angelica, miror cur permissus sit dicere illam, et non istam.
MONACHUS: Voluit hoc fieri Dominus, tum propter honorem matris, tum propter eminentiam sacramenti suae incarnations. Quantae virtutis sit eadem salutatio, per quam initiata est humani generis redemtio, ex sequentibus plenius agnosces. Interrogatus idem daemon, cur ita raucam haberet vocem, respondit: Quia semper ardeo. Dicebat eadem puella, quia quotiens veniebat ad me, cavit ne eum vivere possem a dorso.
NOVICIUS: Miror quare hoc fecerit?
MONACHUS: Daemones, sicut intellexi ex alia quadam visione, posteriora non habent. Unde quidam daemon puellae cuidam apparens frequentius, cum ab ea divertens semper retrocederet, interrogatus cur hoc faceret, respondit: Licet corpora humana nobis assumamus, dorsa tamen non habemus.
NOVICIUS: Exspecto exemplum, per quod fictae veraeque confessionis differentiam cognoscam.
MONACHUS: Hoc in promtu est. Fuit in vicino vir quidam, qui supradictum daemonem audire nimis desiderans, propter turpia quaedam quae commiserat peccata, appropinquare non audebat, timens sibi illa coram omnibus improperari. Et veniens ad sacerdotem, confessus est universa, voluntate tamen peccandi retenta. Factusque ex eadem confessione securior, ad domum venit. Mira res. Mox ut limen attigit, et introspexit, daemon in acre clamavit: Amice, veni huc, veni, certe bene te dealbasti. Et statim coram omnibus omnia eius peccata turpia, licet confessa, prodidit, in tantum illum confundens, ut eadem hora esse voluisset in ortu solis. Tristis effectus, et conscientia accusante in se reversus, ad sacerdotem rediit, quae gesta sunt retulit, confessionem iteravit, et quia de reliquo emendatius vivere vellet, de corde pollicitus est Deo et sacerdoti. Tunc sacerdos: Modo, inquit, revertere securus, non te confundet amplius. Et fecit sic. Intrante eo domum, quidam ex circumsedentibus daemoni dixerunt: Ecce amicus tuus iterum venit. Quibus ille respondit: Quis est? Ille, inquiunt, cui paulo ante tam turpia peccata improperasti. Respondit daemon: Ego nihil illi improperavi, neque aliquid de eo novi mali. Et mirati sunt daemonem mentitum fuisse, hi qui hominis ignoraverunt confessionem. Sicque per virtutem confessionis ille evasit notam maximae confusionis. In eadem domo matrona quaedam cum ceteris sedebat, filiam iuvenculam, sicut mos est matribus, sub pallio tenens. Quae cum daemonem, nescio in quo provocasset, clamavit ille: Putas filiam tuam sub tuo mantello sedentem virginem esse? Vae tibi, male eam custodisti. Dicente muliere, mentiris; respondit ille: Nequaquam mentior. Si non credis, interroga Petronillam; illa bene dicet tibi veritatem. Erat enim eadem Petronilla mulier quaedam stupri puellae conscia. His verbis auditis, mater filiam a se repulit cum indignatione dicens: Recede a me, immunda, nunquam aliquid tibi boni continget ex parte mea. Illa bene sibi conscia, simulatis lacrimis egressa est eiulans, daemonem mentitum fuisse affirmans. Inspirataque a Deo ad vicinum cucurrit sacerdotem, commissum peccatum confessa est, et quia nunquam de cetero carnem suam illicite coinquinaret promisit. Tunc a sacerdote suasa, et quid dicere deberet diligenter edocta, reversa est ad matrem, quae nondum recesserat a loco. Dixitque illi: Vere mater, multum peccasti, sine causa tam graviter me confundendo, et tam immisericorditer repellendo, propter verba daemonis huius, qui totus mendax est, et pater eius. Coepitque lacrimari. Commota mater tam ex verbis quam ex lacrimis filiae, dixit ad. Daemonem: Dic, inique, ut quid tale crimen imposuisti filiae meae? Respondit ille: Quid enim mali locutus sum de filia tua. Bona est et munda; nihil de ea mali vel novi vel dixi. Sicque puella, sicut vir supradictus, per beneficium confessionis liberata a suspicione fornicationis, ad matris gratiam reducta est.
NOVICIUS: Quid est quod diabolus puellae stuprum ante confessionem novit, et Petronillam stupri consciam nominavit, virum vero stupri auctorem non expressit?
MONACHUS: Satis puto de peccato ilium egisse poenitentiam, per quam diabolo culpae subtraxerat notitiam.
NOVICIUS: Placet quod dicis. Sed recordor adhuc supradictae virginis de Nivella, et non desino mirari, quod daemon, cum spiritus sit, copulam carnalem contra suam naturam concupiscat et requirat.
MONACHUS: Non mirum quod daemones feminas procantur; sed quod illis commiscentur mirabile est valde.
NOVICIUS: Meministi hoc unquam contigisse?
MONACHUS: Et memini et legi, et ut feminae cautae reddantur, quae forte haec quae dicturus sum legent vel audient, diversa quae nostris contigerunt temporibus exempla replicabo. Quae ut maiorem habeant firmitatem, prius unum, quod in Miraculis sancti Bernardi legitur, breviter praemittam.

From:
Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2.

ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias

Tubach:

Tubach Frederic C., 1969. Index exemplorum. A Handbook of medieval religious tales, Helsinki.:

  • #1541 : Devil as handsome youth. A man was pursued by the devil in the guise of a handsome youth and even the sign of the cross did not banish him. (See also: 746). CHeist-III #6; Caes. V, 45 yar. (boxed on ears by devil); H357 # 80; cf. H352 # 29; Pelbart # 32.– de Vooys, p. 179; Jacob’s Well # 49. (© Frederic C. Tubach)
Related worksTextes apparentésVerwandte TexteTesti correlatiTextos relacionados:
  • Caesarius Heisterbacensis, Homiliae de infantia Servatoris [ed. J. A. Coppenstein, 1615], I, p. 105
  • VI, 18.
  • Magnum speculum exemplorum (Major, 1618), Confessio, 10.
CataloguesRépertoiresVerzeichnisseRepertoriCatálogos:
  • Herbert John Alexander, 1910. Catalogue of Romances in the Department of Manuscripts in the British Museum, London, vol. 3. H357 # 80.
  • Herbert John Alexander, 1910. Catalogue of Romances in the Department of Manuscripts in the British Museum, London, vol. 3. H352 # 29.
Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
  • Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. vol. 1, p. 116-117.

ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)

Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:

Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:

TE017926.xmlTE017926.pdf

Download the complete collection of exemplaTélécharger la collection complète des exemplaLaden Sie die komplette Sammlung von Exempla herunterScarica la raccolta completa di exemplaDescargue la colección completa de exempla

Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.

This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para