Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: III, 9
ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum
De confessione
Orale: sicut mihi narravit Arnoldus monachus noster qui tunc temporis rem gestam intellexit.
Le dialogue entre le novice et le moine qui fait suite à cet exemplum invite le novice à lire les Vitae patrum, dans lesquelles il trouvera des exemples de tromperies diaboliques
Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original
CAPITULUM IX Item de muliere in Briseke, quae moriens confessa est, se sex annis cum daemone incubo peccasse.
In villa Briseke, quae vicina est castro Rinecke, sicut mihi narravit
Arnoldus monachus noster, qui, tunc temporis rem gestam intellexit, ante hos annos
duodecim mulier quaedam fuit, quam daemon quidam, eo quo praedictum est modo,
corrupit. Sedente ea die quadam in taberna, cordis coepit defectum sentire.
Timensque adesse mortem, vocari sibi celerius petivit sacerdotem. Cui cum daemonis
ludificationem et horrendam illam qua septem annis laboraverat commixtionem
dixisset, lingua deficiente in ipsa confessione spiritum efflavit. Quae cum
incredibili libidine a libidinis auctore vexaretur, nunquam alicui dicere voluit,
vel potins ausa non fuit, vel, quod credibilius est, in illius amore delectabatur.
NOVICIUS: Si daemones talia, cum eis permissum fuerit, facere possunt, valde
cavendum est feminis, ne eis occasionem praebeant, vel aliquo consensu posse
tribuant.
MONACHUS: Non solum in his cavendum est mulieribus, sed et viris, quia
sicut daemones per formas virorum, ut dictum est, feminas ludificant et
corrumpunt, ita per species feminarum viros seducunt et decipiunt. Lege
Vitaspatrum, et invenies ibi quosdam viros perfectos per phantasmata mulierum
delusos, confractos et deiectos. Dicam tibi et alia exempla, quibus cognosces viros a
daemonibus in specie mulierum ludificatos.
ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias
Tubach Frederic C., 1969. Index exemplorum. A Handbook of medieval religious tales, Helsinki.:
- #1639 : Devil (demon) woman sins with. A woman on lier deathbed confessed that for twelve years she had sinned with a demon. CHeist-III #9 .– de Vooys, p. 186. (© Frederic C. Tubach)
- Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
-
- Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. vol. 1, p. 121-122.
ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)
Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:
- TE017926 Dialogus miraculorum: III, 6, 1
- TE017927 Dialogus miraculorum: III, 6, 2
- TE017931 Dialogus miraculorum: III, 6, 3
- TE017932 Dialogus miraculorum: III, 7
- TE017933 Dialogus miraculorum: III, 8
- TE017934 Dialogus miraculorum: III, 9
- TE017935 Dialogus miraculorum: III, 10
- TE017936 Dialogus miraculorum: III, 11
- TE017937 Dialogus miraculorum: III, 12, 1
- TE017938 Dialogus miraculorum: III, 12, 2
- TE017939 Dialogus miraculorum: III, 13
Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:
Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.