Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: III, 14
ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum
De confessione
Rappel de l’exemplum 3, 8 dans le dialogue entre le novice et le moine à la fin de ce texte (éd. cit., p. 129).
- ConfessionConfessionBeichteConfesiónConfessione
- PrêtrePriestPriesterSacerdotePrete
- DiableDevilTeufelDiabloDiavolo
- tromperiedeceptionBetrugengañoinganno
- ConversionConversionBekehrungConversiónConversione
- suicidesuicideSelbstmordsuicidiosuicidio
- CistercienCistercianZisterzienserCistercienseCistercense
Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original
CAPITULUM XIV De sacerdote a diabolo per prophetiam mortis decepto, et per confessionem liberato.
Erat quidam sacerdos, et adhuc est, admodum religiosus et ob vitae meritum multis
dilectus, in partibus nostris parochiam regens. Invidens gratiae eius milleartifex
diabolus, nolebat eum apertis tentationibus molestare, sperans ilium sub specie
boni ad suum consilium efficacius inclinare. In angelum lucis se transfigurans
minister ille tenebrarum, ostendit se sacerdoti, et ait: Amice Dei, missus sum ad
te, nunciare quae ventura sunt tibi. Praepara te, quia hoc anno morieris. Sacerdos
vero, nullam habens de angelo malo suspicionem, sed ita credens esse futurum, ut
praedixerat, coepit se diligenter quasi ad mortem praeparare, conscientiam per
confessionem mundare, corpus ieiuniis, vigiliis assiduisque orationibus castigare,
annonam suam cum supellectili egentibus erogare. Cumque multi ab eo quaererent,
cur tam indiscrete sua distraheret, uni tamen
illorum sub typo confessionis causam aperuit, dicens: Angelus Domini revelavit
mihi, quod hoc anno moriturus sim. Ille vero, cum hoc
minime celare posset, alteri cuidam sibi familiari dixit; sicque per eum ad
notitiam totius parochiae pervenit. Anno expleto,
sacerdos non est mortuus, et inventus est falsus propheta diabolus. Et quia
electis omnia cooperantur in bonum; in eo, in
quo vir sanctus videbatur a diabolo deceptus, est promotus. Nimis enim de tam
dolosa circumventione erubescens, propter homines, ad quos verbum pervenerat, nec
habens unde viveret, saeculum cum parochia deseruit, et in quadam domo ordinis
nostri, cuius nomen excidit, se convertit. Facto eo novicio, iterum diabolus
affuit, et huiusmodi verbis praedictum dolum palliavit: Ne turberis, inquit, homo
Dei, quod mortuus non es, ut praedixi, quia Deus
sua providentia vitam tuam distulit ad multorum aedificationem. Missus sum ab
illo, ut tibi assistam, instruam et custodiam. Et credidit ei ille. Cirta quem
diabolus frequenter versabatur, et semper, sicut postea notavit, ad ea quae ad
commodum sunt, eum hortabatur. Cum eum fervor quandoque impelleret amplius orare,
vigilare, sive manibus laborare, arguit eum ille
dicens: Discretio mater virtutum est. Diu adhuc poteris vivere, et ideo tibi
debes parcere, ut possis Deo diu servire. Quando lapidem levare volebat maiorem,
iterum dicebat: Nimis magnus est, leva istum. Cum factus esset monachus, ait illi: Roga Priorem, ut concedat tibi ire ad singulares labores, quatenus liberius uti possis meo colloquio, et ego tuo. Et licentiavit
ei Prior, ut causam cognovit. Nocte quadam volens diabolus dolum diu
praetractatum perducere ad
effectum, intempesta nocte ad lectum monachi accessit, excitans eum et dicens:
Surge, Dominus vult remunerare labores tuos magnos. Vade ad cameram privatam, et
in tali trabe zona tua suspendes te, ut sic martyrem recipiat te. Audito hoc verbo
monachus expavit, et contra diabolum crebrius spuens, clamavit: Recede, inique, a
me, recede; modo novi quis sis. Et signans se, fugavit illum. Vides quanta sit
circa nos clementia divina. Bene permisit ut servum suum diabolus in bono, licet
insidiose, subtiliori propositione exercitaret; noluit tamen ut grossam
assumtionem subinferret, ne simplex deceptus, conclusionem aeternae mortis
incurreret. Statim surgens, ad lectum Prioris accessit, et dormientem excitavit, signum ei faciens confessions. Illo innuente,
ut exspectaret usque mane, cum non acquiesceret, surrexit, atque cum eo Capitulum
intravit. Mox se monachus prosternens ad pedes Prioris, confessus est qualiter a
diabolo sub angeli specie sit multo tempore deceptus, et per consilium suspendu a
se deprehensus. Confessus est et alia peccata sua. Cui cum Prior aliquam
poenitentiam iniunxisset, et ut de cetero cautior foret monuisset, ad lectum suum
rediit. Monachus vero, ob necessitatem naturae, privatam ascendens, dum in una
sedium sederet, daemonem per confessionem exacerbatum cum arcu extento sagittaque
imposita contra se vidit stantem et clara voce dicentem: Malo tuo confudisti me,
ecce nunc occidam te. Cui cum ille responderet: Vade, maledicte, iam non timeo te; ad signum crucis evanuit; sicque per virtutem confessioonis liberatus, amplius
daemonem non vidit.
NOVICIUS: Quid est quod huic sacerdoti diabolus nocere non
potuit; Arnoldum vero plebanum sancti Remigii, de quo supra dictum est, tam
crudeliter occidit?
MONACHUS: Sicut dicit Psalmista: Custodit Dominus omnnes diligentes se, et omnes peccatores disperdet. Unde et eiusdem plebani filiam
corrupit, virgini vero de Nivella nocere non potuit. Non sine causa diobolus
tantam potestatem accepit in utrumque, patrem scilicet et filiam.
NOVICIUS : Si
daemones tantum turbantur, cum peccata nostra confitemur, puto eos plurimum
exhilarari, cum eadem per silentium tegimus.
MONACHUS: Hoc certissimum est. Hoc
plenius agnosces in distinctione septima capitulo decimo, ubi gratia beatae Dei
genitricis quibusdam ad confitendum lingua reserata est. Ipsi enim gloriosae
Virgini eadem distinctio assignabitur.
NOVICIUS: Ex his quae dicta sunt satis
intelligo, confessionem animae esse medicinam; nunc nosse vellem, si aliquid salutis per eam corpus recipiat.
MONACHUS:
Utriusque hominis medicina est: nam sicut animam peccatoris liberat a poena
gehennali, sic nonnunquam corpus liberat a poena temporali.
NOVICIUS: Videtur
mihi utile nimis de his exempla audire, quia multi sunt, si scirent fructum
corporalem esse in confessione, paratiores essent in illius exsecutione.
MONACHUS: Numquid non memor es, qualia vel quanta dominus Walterus Abbas Vilariensis nobis
dixerit de confessione, veniens de sollemni curia Franckinvord, in qua filius
Frederici Regis Romanorum electus est in Regem?
NOVICIUS: Bene quidem recordor,
sed quia mens hominis labilis est memoriae, placet semel audita, maxime quae
saluti sunt necessaria, saepius audire.
MONACHUS: Cum essem, inquit,
Franckinvord, et loquerer cum magistro Conrado Decano Spirensi, inter cetera dixi
illi: Quaedam novi de confessione, quae vos praedicatores scire deberetis.
Praedicabat enim crucem; et rogavit me illa replicare. Quorum tenor talis
est.
ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias
Tubach Frederic C., 1969. Index exemplorum. A Handbook of medieval religious tales, Helsinki.:
- #1170C : Details for this Tubach reference were not found in catalogue.Les détails pour cette références à Tubach n’ont pas été trouvés dans son index.Details zu dieser Tubach-Referenz wurden im Katalog nicht gefunden.I dettagli per questo riferimento a Tubach non sono stati trovati in questo repertorio.Los detalles de esta referencia de Tubach no se encontraron en el catálogo.
- Related worksTextes apparentésVerwandte TexteTesti correlatiTextos relacionados:
-
- VI, 20.
- Magnum speculum exemplorum (Major, 1618), Daemon, 14.
- Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
-
- Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. vol. 1, p. 127-129.
ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)
Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:
- TE017935 Dialogus miraculorum: III, 10
- TE017936 Dialogus miraculorum: III, 11
- TE017937 Dialogus miraculorum: III, 12, 1
- TE017938 Dialogus miraculorum: III, 12, 2
- TE017939 Dialogus miraculorum: III, 13
- TE017940 Dialogus miraculorum: III, 14
- TE017941 Dialogus miraculorum: III, 15
- TE017942 Dialogus miraculorum: III, 16
- TE017943 Dialogus miraculorum: III, 17
- TE017944 Dialogus miraculorum: III, 18
- TE017945 Dialogus miraculorum: III, 19
Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:
Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.