Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: III, 18

StatusÉtatZustandStatoEstatus:
publishedpubliéveröffentlichtpubblicatopublicado
IdentifierIdentifiantIdentifikationsnummerIdentificatoreIdentificador:
TE017944
How to citeComment citerZitierweise fürCome citareCómo citar:
"TE017944 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: III, 18)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE017944 (accessed 2022-09-25).« TE017944 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: III, 18) », Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE017944 (consulté 2022-09-25)."TE017944 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: III, 18)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE017944 (zugegriffen 2022-09-25)."TE017944 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: III, 18)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE017944 (consultato 2022-09-25)."TE017944 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: III, 18)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE017944 (accedido 2022-09-25).

ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum

CollectionRecueilSammlungRaccoltaColección:
AuthorAuteurVerfasserAutoreAutor:
Caesarius Heisterbacensis
Exemplum contextContexte de l'exemplumUmgebung des ExemplumContesto dell'exemplumContexto del exemplum:

De confessione

SummaryRésuméZusammenfassungSommarioResumen:
(Fr.) Au jugement de Dieu, un chevalier pas trop fort qui avait demandé l'aide de Dieu et s'est confessé, vient à bout d'un adversaire gigantesque plein d'orgueil.
SourcesSourcesQuellenFontiFuentes:

Orale: Sicut mihi retulit Henricus monachus noster, qui praesens fuit.

Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original

CAPITULUM XVIII De milite, qui ob meritum confessionis coram Henrico Imperatore in duello triumphavit.

Tempore illo quo Henricus Imperator, pater Frederici, qui nunc regnat, novissime intravit Lombardiam, accusatus est apud eum ab eisdem Lombardis castellanus quidam de rapinis aliisque insolentiis multis. A quibus etiam adductus est pugil quidam fortissimus, giganteae altitudinis, qui eum monomachia impeteret. Nolens eis Imperator negare iustitiam, militem adesse praecepit. Quem cum gigas ille ad duellum secundum ius civile citaret, frater eiusdem militis ad pedes Imperatoris se prostravit, et ut sibi pro germano tenerrime dilecto pugnare liceret, multis lacrimis obtinuit. Qui cum se praeparasset diligentissime per contritionem, confessionem et orationem, omnem suam spem in Christo posuit, cuius signaculum tam in veste quam in clipeo atque manu pugnaturus pro munimento circumtulit. Erat enim vir gracilis, nec multum fortis: Cui cum occurrisset pugil aspectu horribilis, alterum se illi exhibens Goliath, ictum tam valide in clipeo eius dedit, ut tonitruum putares. Miles vero ictum ictui continuums, antequam manum retraheret, cum tanto nisu illam percussit, ut baculum lapsum levare non posset. Deinde crebris ictibus mactans pugilem, per confessionis virtutem vicit insuperabilem. Qui, sicut mihi retulit Henricus monachus noster, qui praesens fuit, sicut bos mugiens, in haec verba prorupit: Vae mihi misero, quomodo tam turpiter confusus sum ab hoc homunculo? Sicque per fratris humilem confessionem, homo morte dignus evasit mortem, adeptus est victoriam. Quod autem damnandis confessio tribuat veniam, praesto est exemplum.

From:
Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2.

ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias

Tubach:

Tubach Frederic C., 1969. Index exemplorum. A Handbook of medieval religious tales, Helsinki.:

  • #1820 : Duel won by confession. Two men face each other in a duel. One relies on his having confessed, the other relies on his physical prowess. The former wins. CHeist-III #18 . (© Frederic C. Tubach)
Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
  • Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. vol. 1, p. 134-135.

ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)

Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:

Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:

TE017944.xmlTE017944.pdf

Download the complete collection of exemplaTélécharger la collection complète des exemplaLaden Sie die komplette Sammlung von Exempla herunterScarica la raccolta completa di exemplaDescargue la colección completa de exempla

Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.

This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para