Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: III, 33, 5

StatusÉtatZustandStatoEstatus:
publishedpubliéveröffentlichtpubblicatopublicado
IdentifierIdentifiantIdentifikationsnummerIdentificatoreIdentificador:
TE017964
How to citeComment citerZitierweise fürCome citareCómo citar:
"TE017964 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: III, 33, 5)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE017964 (accessed 2022-07-03).« TE017964 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: III, 33, 5) », Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE017964 (consulté 2022-07-03)."TE017964 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: III, 33, 5)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE017964 (zugegriffen 2022-07-03)."TE017964 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: III, 33, 5)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE017964 (consultato 2022-07-03)."TE017964 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: III, 33, 5)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE017964 (accedido 2022-07-03).

ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum

CollectionRecueilSammlungRaccoltaColección:
AuthorAuteurVerfasserAutoreAutor:
Caesarius Heisterbacensis
Exemplum contextContexte de l'exemplumUmgebung des ExemplumContesto dell'exemplumContexto del exemplum:

De confessione

SummaryRésuméZusammenfassungSommarioResumen:
(Fr.) Un convers de Villers nommé Evirgeld met en doute la vertu prophétique du frère Simon. Simon qui connait parfaitement ses pensées, demande à frère d'Evirgeld, le moine Ulrich, de mettre Evirgeld en garde contre ce genre de jugements. Terrifié, Evirgeld reconnait à Simon le don prophétique.
SourcesSourcesQuellenFontiFuentes:

Orale: Horum autem quae dicta sunt, testis est dominus Walterus Abbas Vilariensis [...] a cuius ea ore audivi.

CommentaryCommentaireKommentarCommentoComentario:

Simon (✝ 1229), frère-convers à l'abbaye d'Aulne en Belgique.

Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original

CAPITULUM XXXIII Narratio longa et utilis de Simone converso de Alna, eiusque prophetiis.

Non est diu, quod monachus quidam peccatum quoddam gravissimum confessus est Priori suo; sed cuius fuerit generis idem peccatum, ignoro. Quem cum Prior secundum consuetudinem remittere vellet ad Abbatem, non acquievit. Prior vero cum pondus auditi peccati solus portare nequiret, et monachus eius consilio minus acquiesceret, ex nimia animi moestitia corpore tabescere coepit. Intelligens hoc per Spiritum sanctum frater Simon de Alna conversus bene mihi notus, dixit Priori: Domine, quid habetis? ut quid sic marcescitis? Respondente illo: Tristis sum; ait Simon: Nolite turbari. Causam tristitiae vestrae bene novi, in brevi Dominus vos consolabitur. Accedensque ad monachum dixit: Quare non confiteris peccatum tuum Abbati tuo? Deus mihi revelavit illud, et si non fueris confessus debito modo, ego te prodam. Ille conversi sanctitatem non ignorans, magis ex timore, quam ex devotione peccatum Abbati confessus est, et Prior ab angustia liberatus est.
NOVICIUS: Videtur mihi vir iste spiritum habere prophetiae.
MONACHUS: Revera spiritum habet prophetiae, si tamen adhuc vivit, sicut ex sequentibus cognosces. Notarius quidam Romanae curiae, cum eundem fratrem Simonem ex multorum relations didicisset spiritum habere prophetiae, desiderio videndi eum, ab Urbe venit in Alna monasterium, volens illo praesente peccata sua confiteri, sperans ab eo corrigi, si aliquid omitteret; animari, si minus plene diceret. Quem cum non invenisset in abbatia, ductus est in grangiam eiusdem coenobii, quae Colemies vocatur, in qua ille magister erat. Quem mox ut frater Simon respexit, causam adventus eius intellexit, et ait: Domine, exspectate me hic; ego enim ibo pro negotio domus meae ad talem locum, et cum rediero, paratus vobis ero ad omnem vestram voluntatem. Ivit et rediit, et cum a clerici ore didicisset, quod tamen non ignoravit, misit ad monasterium, petens sibi transmitti confessorem discretum. Cui cum, praesente converso, idem clericus peccata sua satis devote confiteretur, et in diversis locis aliqua per oblivionem transsiliret, quaedam etiam propter erubescentiam minus integraliter cum suis circumstantiis exprimeret, interrumpens eius confessionem iam dictus Simon ait: Quare haec et haec peccata subticetis? Ista in tali aetate commisistis, et illa et illa in tali loco ex levitate, nonnulla ex necessitate fecistis; ubique eum corrigens, ita ut valde miraretur, et cum Regina Austri mediam partem gratiae eius non se audisse fateretur. Rediens vero ad Urbem cum gaudio magno, per totam curiam in tantum suum prophetam magnificavit, ut dominus Papa Innocentius ad Concilium suum generale illum vocaret, vocatumque de pluribus interrogaret, a quo tam ipse quam ceteri Cardinales didicerunt experimento, quod spiritu polleret prophetico. Haec mihi retulit beatae memoriae Walterus de Birbech monachus in Hemmenrode, qui ei familiarissimus fuit, et plura de illo recitare consuevit. Alio tempore videns quandam mulierculam peccatricem, hortabatur eam ad confessionem, dicens: Confitere me audiente. Quod cum fecisset, non sinebat eam aliquid per oblivionem sive per erubescentiam supprimere, ubique eius corrigens confessionem, sicut supra dictum est de clerico Romano, ac si illam peccasse vidisset.
NOVICIUS: Considero in isto viro quivisse spiritum Elisei, qui corpore absens et spiritu praesens, peccantem Giezi corripuit.
MONACHUS: Non alius spiritus operatur in iustis veteris testamenti, atque alius in sanctis gratiae, sed idem, dividens singulis prout vult.
NOVICIUS: Si nosti adhuc aliqua de hoc converso, precor ut edisseras mihi, quia magis videtur miraculosum, occulta cordium nosse, et cogitationum secreta revelare, quam mortuos suscitare.
MONACHUS: Verum quidem dicis, quia scire interiora hominis, solius Dei est. Unde Apostolus: Quis scit hominum, quae sunt hominis, nisi spiritus hominis qui in ipso est? Soles hic excluditur spiritus divinus, qui ubique est et implet omnia, et cui ipse voluerit revelare. Tempore illo quo domines Conradus, nunc Episcopus Portuensis Cardinalis, novicius fuit in Vilario, contigit fratrem Simonem cum Waltero monacho, nunc Abbate Vilariensi, et aliis quibusdam monachis atque conversis ordinis nostri in quadam ecclesia saeculari missam audire. Infra canonem vero eiusdem missae, vidit idem Simon spiritum iam dicti Conradi, corpore satis a se remoti, coram se stare, et coronam auream in capite gestare. Vidit et cogitationes cordis eius, atque orationes, in quibus tunc versabatur in Vilario. Finita missa, secrete locutus est Waltero, dicens: Cum videritis nonnum Conradum novicium Vilariensem, dicite ei, ut caveat sibi, quia huiusmodi tentationes patietur hoc anno. Tales enim cogitationes, talesque orationes iam habuit in missa, et sciatis quia magna persona erit in ordine. Postea cum idem Walterus vidisset novicium, coepit per ambages illum interrogare, quid infra missas soleret orare, quidve cogitare. Respondente illo, sic et sic orare consuevi ; adiecit: Rogo etiam, ut dicatis mihi, quae fuerit oratio, qualisve cogitatio vestra die illa Dominica infra missam. Cui cum diceret novicius: Cur tam diligenter investigatis de cogitationibus meis? respondit: Dicite mihi, quod quaero, et ego vobis postea causam exponam. Tunc recitans ei novicius per ordinem, quid oraverit, vel cogitaverit infra missam illam, in magnum eum vertit stuporem, quia nec in uno verbo discrepavit a verbis fratris Simonis. Mox ei insinuans, quid de illo viderit, simul et modum tentationis, monuit, ut cautus esset, ne forte sub specie boni a diabolo deciperetur. Mira res. Cum satis idem novicius admonitus, satisque praemunitus esset, non tamen evadere potuit tentationem praedictam, quin satis ab illa anno eodem vexaretur. Quam sublimis persona factus sit postea, non solum in ordine, sed et in Ecclesia, novimus omnes. Primo Prior factus est in Vilario, et deinde ibidem electus est in Abbatem; postea in Abbatem Claraevallis; deinde promotus in Abbatem Cisterciensem. Nec in illo gradu stare potuit, sed a domino Honorio Papa vocatus est in Cardinalem et Episcopum Portuensem. Quid adhuc de illo futurum sit, ignoramus. - Die quadam cum idem Simon in choro Vilariensi staret inter ceteros conversos, conversus quidam Evirgeldus nomine, frater carnalis beatae memoriae Ulrici eiusdem domus monachi, ex opposito eius stans coepit in eo scandalizari, et dicere in corde suo: Non videtur mihi talis esse conversus iste, sicut ab omnibus praedicatur; neque ea quae dicit, spiritu praedicere prophetico, sed tantum coniiciendo; et coepit eum despicere. Mox finita hora, frater Simon assumto Ulrico monacho, coepit ei per ordinem replicare, quae ille tractaverat in corde suo, dicens: Monete fratrem vestrum, ne de cetero tam insipienter gratiam Dei in aliis iudicet, ne forte ex hoc vindictam sentiat. Quod cum fecisset, expavit Evirgeldus, discens experimento, quod aliis narrantibus credere non potuit de illo. Horum autem quae dicta sunt, testis est dominus Walterus Abbas Vilariensis, cuius superius feci mentionem, a cuius ea ore audivi.
NOVICIUS: Stupenda sunt quae dicis.
MONACHUS: Vix elapsi sunt anni quatuor, quod dominus Simon, nunc Abbas Foniacensis, tunc Prior ibidem, locum nostrum visitans, eundem venerabilem conversum secum duxit, nec tamen, ut aestimo, ipso converse petente; quamdiu apud nos fuit, quis esset, dicere noluit. Cui quaedam secreta, apud nos correctione digna, divinitus sunt revelata, quae recedens ipse cuidam seniorum nostrorum indicavit, et ipse nobis, quae postea vera esse comperimus. Eodem tempore veniens Coloniam, cum in monasterio sanctae Dei genitricis ad orationem staret, sororesque psallere audiret, ingemiscens ait: Heu quod in omni collegio harum sanctimonialium nec una est de adultis, quae caritatem habeat, id est, quae sit sine peccato mortali. Hoc eum posse nosse per spiritum praescientiae, non solum ex praecedentibus, sed et ex subsequentibus cognosces. Descendens cum praedicto Simone Priore frater Simon ad partes inferiores, simul venerunt ad dominam Methildam de Smithusin, matronam valde honestam ac devotam, quae diu illum desideraverat videre, eo quod multa audisset de illo. Sedensque iuxta eam, per interpretem cogitationes cordis eius ei revelavit, ita ut plurimum miraretur tantam in homine gratiam. Haec ab eiusdem matronae ore audivi. Vere, inquit, domine, ipse mihi dixit quaecunque cogitavi. - Anno praeterito, cum dominus Engilbertus Archiepiscopus Coloniensis Decanum Hermannum et Godescalcum eius concanonicum direxisset ad curiam Romanam pro absolutione crucis, et invenissent eundem Simonem in quadam grangia, sciscitati sunt ab eo de processu negotii. Sicut eis evenit, ita de eis prophetavit. Nuncii, inquit, Episcopi parum in curia proficient, monachus vero bene negotium suum expediet. Utrumque rei exitus comprobavit. Nam illi infecto negotio reversi sunt; monachus vero noster, quem cum eis misimus, ibi obtinuit quod voiuit. Sunt adhuc alia multa et magna conversi huius opera, quae ad meam notitiam non pervenerunt. Ex quibus tamen quaedam audivi, quae scribere nolui, eo quod relata minus bene retinuerim. Satius duxi etiam vera subticere, quam falsa scribere.
NOVICIUS: Mirer, si vir talis ac tantus aliquas pertulerit tentationes.
MONACHUS: Sicut audivi a quodam eius familiari, ita eum vexabat, et forte adhuc vexare non cessat, spiritus fornicationis per incentiva carnis, ut dicere possit cum Apostolo: Ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meae, angelus Satanae, qui me colaphizet. Dicitur tamen adhuc corpore esse virgo. A pueritia enim in Alna nutritus pecora eiusdem monasterii pavit. Deinde factus conversus, adeo profecit, ut cuiusdam grangiae magister efficeretur. Qui bene ac fideliter administrans exteriora, sicut bonus ac fidelis dispensator, dona meruit interiora.
NOVICIUS: Utinam haberent omnes confessores conversi huius spiritum, quia tunc confitentes nullum eis, sive per erubescentiam, sive per ignorantiam, possent subtrahere peccatum.
MONACHUS: Licet multis confessoribus desit spiritus prophetiae, inest tamen pluribus spiritus sapientiae atque prudentiae, per quem defectus ille suppleatur.
NOVICIUS: Dic quaeso, prodest aliquid peccata confiteri, retenta voluntate peccandi?

From:
Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2.

ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias

Tubach:

Tubach Frederic C., 1969. Index exemplorum. A Handbook of medieval religious tales, Helsinki.:

  • #1088 : Clairvoyant doubted by lay brother. A lay brother despises another and doubts that he is clairvoyant until the latter reveals that he is cogniscent of the other’s suspicion and hate. CHeist-III #33/4 . (© Frederic C. Tubach)
Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
  • Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. vol. 1, p. 153.

ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)

Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:

Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:

TE017964.xmlTE017964.pdf

Download the complete collection of exemplaTélécharger la collection complète des exemplaLaden Sie die komplette Sammlung von Exempla herunterScarica la raccolta completa di exemplaDescargue la colección completa de exempla

Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.

This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para