Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: IV, 15

StatusÉtatZustandStatoEstatus:
publishedpubliéveröffentlichtpubblicatopublicado
IdentifierIdentifiantIdentifikationsnummerIdentificatoreIdentificador:
TE018001
How to citeComment citerZitierweise fürCome citareCómo citar:
"TE018001 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: IV, 15)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018001 (accessed 2022-08-18).« TE018001 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: IV, 15) », Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018001 (consulté 2022-08-18)."TE018001 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: IV, 15)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018001 (zugegriffen 2022-08-18)."TE018001 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: IV, 15)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018001 (consultato 2022-08-18)."TE018001 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: IV, 15)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018001 (accedido 2022-08-18).

ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum

CollectionRecueilSammlungRaccoltaColección:
AuthorAuteurVerfasserAutoreAutor:
Caesarius Heisterbacensis
Exemplum contextContexte de l'exemplumUmgebung des ExemplumContesto dell'exemplumContexto del exemplum:

De tentatione

SummaryRésuméZusammenfassungSommarioResumen:
(Fr.) Noureddin, le fils du sultan Saladin (vers 1117/8 - 1174), étant lui-même très vertueux, reproche aux chrétiens leurs péchés, leur intempérance et leur orgueil.

Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original

CAPITULUM XV De pagano, qui apud Achonem dicebat Christianos propter superbiam et gulam de terra sancta eiectos.

Frater Wilhelmus aliquando camerarius noster, ante conversionem canonicus, fuerat apud Traiectum inferius. Hic tempore adolescentiae suae cruce signatus, gratia Dominici sepulchri transfretavit. Antequam navis, in qua erat, portum Achonis attigisset, ignem facularum ante ortum aurorae circa civitatem in diversis locis tam ipse quam ceteri viderunt. Qui cum interrogassent nautas causam ignis, responderunt: Tempus est aestivum, et cives propter calorem tentoria sua ob refrigerium circa civitatem metati sunt. Hoc ita esse putantes, in portum Achonis devenerunt, et tunc primum quia Sarraceni obtinuissent civitatem cognoverunt. Eodem tempore, peccatis nostris exigentibus, data fuerat terra sancta in manus Salatini Regis Syriae, regnante Frederico Romanorum Imperatore. Noradinus autem filius Salatini, vir naturaliter pius et beneficus, tunc erat in civitate. Hic cum navim Christianam in portu vidisset, et eum causa adventus eius, eo quod esset sola, non lateret, misertus Christianorum, quandam nobilem paganum, in lingua Gallica satis expeditum, ad navem cum galea misit, per quem ne timerent mandavit. Usque ad illam horam fuerant in suspenso positi, ignorantes utrum essent occidendi vel capiendi. Interim nobilis quidam Christianus de Alemannia oriundus, in extremis laborans, omnia sua arma valde decentia, cum tribus dextrariis per eundem paganum Noradino misit, pro vita fratrum illi supplicans. Ego, inquit, tribus annis voveram Christo in his armis service, sed ut video, non est eius voluntas. Destinati sunt et nuncii Christiani, ex quibus unus erat frater Wilhelmus propter scientiam linguae Gallicae, qui munera Principi praesentarent. Noradinus vero, ut vidit xenia transmissa, cum multa devotione suscepit, et singula, id est, loricam, clipeum, galeam, gladium, nec non et dextrarios deosculans, quia per semetipsum visitare vellet infirmum, remandavit. Interim milite mortuo, et caute lapide appenso, eiecto ac demerso, alioque milite aegroto, aeque nobili viro, in loco infirmitatis eius reposito, Rex mane cum multis diversi coloris galeis egressus advenit, navem intravit, et de transmissis gratias referens, ante infirmum sedit, atque cum medico, quem secum adduxerat, de convalescentia illius disputavit. Obtulit ei et quaedam nobilissimi generis poma, quae crevisse dicebat in porto patris sui apud Damascum. Deinde ait infirmo: Propter te omnibus Christianis benefaciam. A quo cum peterent conductum ad civitatem sanctam Jerusalem, quam adhuc tenebant Christiani, respondit: Non esset vobis tutum, neque mihi honestum, si latrunculi, qui modo per omnes vias illius vagantur, vos laederent, et conductum meum violarent. Egressus vero de navi, tam aegroto quam ceteris valedixit, dans eis licentiam repatriandi, contra impetus Sarracenorum signo teli regalis illos muniens. Tunc supradictus nobilis paganus reducens secum in civitatem fratrem Wilhelmum, interrogavit eum dicens: Dic mihi, o iuvenis, quomodo servant Christiani legem Christianam in terra tua? Ille dicere nolens quod verum fuit, respondit. Satis bene. Ad quod Admiraldus: Ego dicam legem Christianorum terrae huius. Pater meus erat vir nobilis et magnus, et misit me ad Regem Jerosolymitanorum, ut Gallicum discerem apud illum, ipse vero versa vice misit patri meo filium suum ad discendum idioma Sarracenicum. Unde omnis vita Christianorum bene et optime mihi nota est. Non fuit aliquis civis adeo dives in Jerosolyma, quin pro pecunia sororem, filiam, vel, quod exsecrabilius erat, luxuriae peregrinorum uxorem propriam exponeret, sicque illos mercedibus laborum suorum evacuaret. Ita omnes gulae et carnis illecebris dediti erant, ut nihil omnino a pecoribus differrent. Superbia vero sic in eis regnavit, ut excogitare non sufficerent, quali modo vestimenta sua inciderent, stringerent atque cultellarent. Idem dico de calciamentis. Et adiecit: Considera vestimenta mea, calciamenta mea, quam sint rotunda, quam ampla, quam simpliciter et humiliter formata. Sicut nobis retulit idem Wilhelmus, manicas habebat laxas et amplas, sicut monachus. Nulla erat in vestibus plicarum multiplicitas; curiositas nulla, licet ipsa vestium materia foret satis pretiosa. Ecce, inquit, ista sunt vitia propter quae eiecit Deus Christianos superbos et luxuriosos de terra ista; non enim diutius potuit tantas illorum iniquitates sustinere. Putas quia nostris viribus obtinuerimus illam? Nequaquam. Novissime etiam hoc adiecit: Neminem ex Regibus vestris timemus, neque ipsum Imperatorem vestrum Fredericum; sed, sicut legimus in libris nostris, Christianus Imperator quidam cito surget, Otto nomine, qui terram hanc cum civitate Jerusalem cultui Christiano restituet. Nos ista audientes, sperabamus quia prophetia illa implenda esset in Ottone Imperatore Saxone, qui ante hos duos annos defunctus est. Eodem tempore Salatinus humanitatem exhibuit Christianis satis magnam. Cum esset exercitus Christianorum partim ab eius exercitu occisus, partim raptus atque dissipatus, reliquias civitatum, quae se ultro reddiderunt, in civitatibus eisdem esse permisit, sub bona tamen custodia. Diebus aliquot elapsis, cum requisisset a suis, quomodo se haberent Christiani, responderunt illi: Domine, non aliter vivunt quam pecora, ludis tantum, gulae et illecebris servientes. Tunc iratus iussit eos de civitatibus expelli.
NOVICIUS: Proch dolor. Quod abhorret Judaeus et quod exsecratur paganus, hoc quasi pro lege habet Christianus.
MONACHUS : Haec de tentatione superbiae dicta sint; nunc ad iram accedamus.

From:
Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2.

ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias

Tubach:

Tubach Frederic C., 1969. Index exemplorum. A Handbook of medieval religious tales, Helsinki.:

  • #1043 : Christians expelled for glutiony. Noradin, the son of Saladin, receives a Christian ship well and offers the Christians safe conduct to Jerusalem. He tells them that Saladin, who defeated the Christian army, had the Christians expelled because of their gluttony and vices. CHeist-IV #15 . (© Frederic C. Tubach)
Related worksTextes apparentésVerwandte TexteTesti correlatiTextos relacionados:
  • Speculum exemplorum [Strasbourg, 1490], VI, 35
  • Magnum speculum exemplorum [ed. Cologne, 1610], Vestimentum, 4
  • Wielkie Zwierciadło Przykładów [ed. Kraków, 1621], Suknia abo szata, X
  • Velikoie Zertsalo [ed. Derzhavina, 1965], 159.
Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
  • Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. vol. 1, p. 185-188.

ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)

Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:

Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:

TE018001.xmlTE018001.pdf

Download the complete collection of exemplaTélécharger la collection complète des exemplaLaden Sie die komplette Sammlung von Exempla herunterScarica la raccolta completa di exemplaDescargue la colección completa de exempla

Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.

This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para