Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: IV, 30, 2

StatusÉtatZustandStatoEstatus:
publishedpubliéveröffentlichtpubblicatopublicado
IdentifierIdentifiantIdentifikationsnummerIdentificatoreIdentificador:
TE018014
How to citeComment citerZitierweise fürCome citareCómo citar:
"TE018014 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: IV, 30, 2)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018014 (accessed 2022-12-03).« TE018014 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: IV, 30, 2) », Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018014 (consulté 2022-12-03)."TE018014 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: IV, 30, 2)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018014 (zugegriffen 2022-12-03)."TE018014 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: IV, 30, 2)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018014 (consultato 2022-12-03)."TE018014 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: IV, 30, 2)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018014 (accedido 2022-12-03).

ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum

CollectionRecueilSammlungRaccoltaColección:
AuthorAuteurVerfasserAutoreAutor:
Caesarius Heisterbacensis
Exemplum contextContexte de l'exemplumUmgebung des ExemplumContesto dell'exemplumContexto del exemplum:

De tentatione

SummaryRésuméZusammenfassungSommarioResumen:
(Fr.) Le frère Christian souffrant de maux de tête reste, malgré la permission de se reposer au chapitre pendent des vigiles festives, longtemps dans l'église où il voit des anges qui le consolent.
CommentaryCommentaireKommentarCommentoComentario:

Christian, moine de Heisterbach († avant 1199).

Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original

CAPITULUM XXX* De tentationibus et visionibus Christiani monachi Vallis sancti Petri.

Alius quidam monachorum nostrorum, Christianus nomine, aetate quidem iuvenis, sed vitae tam sanctissimae fuit, ut unus crederetur de sanctis, qui sunt in terra Domini. Hic corpore tam debilis erat, ut eum vivere taederet. Nocte quadam dictis matutinis usque ad laudes, capiti suo parcere volens, super lignum ante quoddam altare se prostravit, sub forma orationis ibi dormitans. Mox ut oculos clauserat, affuit gloriosa Domina nostra virgo Maria, et veste eum feriens excitavit, dicens : Christiane, non est hic locus dormiendi, sed orandi. Statim ille evigilans, apertis oculis posteriora feminae recedentis vidit, et vocem femineam iam dictum sermonem concludentem audivit.
NOVICIUS: Quantum ex isto iuvene considero, non omne taedium boni operis ex vitio est, sed aliquando ex corporis infirmitate.
MONACHUS: Ex vitio primi hominis omnis tentatio est et infirmitas. Septem ex culpa illius contraximus poenalitates, esuriem videlicet, sitim, frigus, calorem, lassitudinem, infirmitatem, mortem. Quando motus harum poenalitatum ordinatus est, poenam habet, sed non culpam; quando vero immoderatus est, poenam habet et culpam.
NOVICIUS: Quid appellas lassitudinem?
MONACHUS: Somnolentiam, et alium quemlibet laborem, unde homo fatigatur. Caveamus ergo, ne hoc quod est naturae, vertatur in vitium; quia non solum ex naturalibus per usum malum gignuntur vitia, sed etiam ex virtutibus. Verbi gratia: Justifia dum modum excedit, vertitur in crudelitatem; nimia pietas in dissolutionem; indiscretum zeli studium iudicatur iracundia; nimia mansuetudo segnitia dicitur et accidia. Sicque sentias de ceteris.
NOVICIUS: Puto praedictum iuvenem non parvi fuisse meriti, quem beata Virgo sic familiariter excitavit.
MONACHUS: Quanti fuerit meriti, quam dilectus coelestis patriae civibus, sequentia declarabunt. Cum propter nimiam capitis infirmitatem, generalem habuisset in Capitulo licentiam manendi de vigiliis sollemnibus, quotiens voluisset, vix, nisi compulsus, de choro exivit. Dictis vero matutinis infirmorum, in oratorium rediit, et moram longiorem, quam ordo concederet, illic ex consuetudine fecit. Cui cum diceret die quadam dominus Henricus Abbas noster, tunc monachus simplex: Bone frater Christiane, vos frequenter nobis exponitis debilitatem capitis vestri, et tamen non vultis uti gratia vobis indulta; respondit: Non possum manere. Stans enim extra chorum, et alios psallere audiens, quia intrare non licet, corde crucior, eo quod recorder consolationum, quibus Deus inter illos laetificat animam meam. Audito hoc verbo, dominus Abbas de speciali praesumens amicitia, quae essent illae consolationes inquisivit, et ut sibi diceret, cum multa precum instantia obtinuit. Confessus est ei, quia saepius in choro tempore psalmodiae beatos angelos videret circuire, et quod multo fuit excellentius, ipsum Regem angelorum hominem Christum Jesum.
NOVICIUS: Magna dona concessa sunt huic iuveni.
MONACHUS: Et merito. Ex quo enim ad ordinem venit, nunquam sine tentatione fuit, tum propter nimiam debilitatem capitis, tum ob desiderium patriae coelestis. Flagellum Domini in tanta patientia sustinuit, ut omnes eius fratres mirarentur. Tempore quodam Dominus, qui intentator est malorum, gratia lacrimarum, quam illi copiose contulerat, subtraxit, unde satis tentabatur.
NOVICIUS: Antequam procedas, nosse vellem, cur Deus huiusmodi gratias viris iustis subtrahat.
MONACHUS: Quatuor de causis videtur illa subtractio fieri, ne videlicet gratia assiduitate vilescat; ne mens de usu illias superbiat; ut cum maiori desiderio quaeratur, et recuperata diligentius custodiatur; quarta causa est culpa venialis.
NOVICIUS: Placet quod dicis.
MONACHUS: Christianus vero de amissa gratia satis dolens, et peccatis suis hoc imputans, cum die ac nocte pro illius recuperatione oraret, nec proficeret, recordatus est ligni Dominici, dixitque in semetipso: Si facultatem haberes deosculandi lignum pretiosum, in quo Salvator sanguinem suum fudit, gratiam tibi refunderet lacrimarum. Tali suspensus desiderio, quadam sollemnitate dicta missa ad altare accessit, sacrumque lignum deosculans, cum augmento subtractam gratiam recepit.
NOVICIUS : Duae cruces sunt apud nos; quae harum fuerit expediri volo.
MONACHUS: Illa, in qua est lignum nigri coloris, quae de Apulia venit. Alteram, quae rubei coloris est, nondum habuimus, quam de ecclesia sanctae Sophiae apud Constantinopolim sublatam, contulit nobis Henricus de Ulme.
NOVICIUS: Vellem scire, quali fine vir tantae gratiae migraverit ab hoc saeculo.
MONACHUS: Saepe ex manibus suis sentiebat tam aromaticum odorem, ut miraretur, et dicere posset cum sponsa, cuius membrum fuit, etiam ad literam: Manus meae stillaverunt mirram; digiti mei pleini sunt mirra probatissima.
NOVICIUS : Forte manus habebat impollutas.
MONACHUS: Noveris eum non fuisse carne virginem, ut scias odorem eundem fuisse magis ex virtute mentis, quam ex integritate corporis. Accedens vero ad mensam corporalem, gratiam perdidit spiritualem. Licet semper debilis esset et infirmus, tamen ante obitum suum per dies multos amplius in camino aegritudinis excoctus, et sicut aurum in igne probatus est. Nocte quadam in somnis sacta Agatha martyr et virgo illi apparens, dixit inter verba consolatoria: Christiane, non sit tibi onerosa infirmitas haec, quia isti sexaginta dies reputabuntur tibi pro sexaginta annis. Expergiscens, quia visionem intelligere non potuit, quibusdam eam revelavit. Quam quidam ita interpretati sunt, quod tantum eum purgaret a peccatis infirmitatis illius acredo, quantum sexaginta anni in purgatorio. Aliis videbatur, quod verius fuit, quia infirmitas illorum sexaginta dierum, propter patientiam, esset ei pro merito sexaginta annorum. Nam in nocte sanctae Agathae spiritum reddidit, qui dies fuit sexagesimus ab ea nocte, qua haec audivit. Consummatus in brevi, explevit tempora multa. Et ut scias esse verum sermonem propheticum, qui dicit: Filius non portabit iniquitatem patris , noveris monachum hunc filium fuisse clerici et Bonnensis ecclesiae canonici.
NOVICIUS: Audivi de quibusdam, quod nimis timeant, eo quod de legitimo thoro nati non sint. Illis expediret ista audire.
MONACHUS: Sive sint filii legitimi, sive fornicarii, adulterini, vel incestuosi, id est, de incestu nati, omnes ante baptismum eadem catena astricti tenentur. Omnes quidem nati sumus filii irae; per baptismum vero effecti sumus filii gratiae; sed soli illi beati, qui per vitam bonam et gratiam finalem computabuntur inter filios gloriae. Revocat mihi ad memoriam oratio tua conversum quendam sanctum, sancti sacerdotis filium, qui de sua conditione ita erat tentatus, ita tristis et turbatus, ut pene missus esset in desperationem.
NOVICIUS: Scire vellem exitum tentationis eius.
MONACHUS: Dicam tibi quod audivi ab ore cuiusdam Abbatis, qui illum novit et familiaris fuit. Sed et ego illum novi.

From:
Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2.

ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias

Tubach:

Tubach Frederic C., 1969. Index exemplorum. A Handbook of medieval religious tales, Helsinki.:

  • #248 : Angels surround monk in church. A monk with severe headaches stays in church a long time; he says that he receives great pleasure from the angels who surround him. Caes. IV, 30bis. (© Frederic C. Tubach)
Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
  • Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. vol. 1, p. 198-200.

ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)

Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:

Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:

TE018014.xmlTE018014.pdf

Download the complete collection of exemplaTélécharger la collection complète des exemplaLaden Sie die komplette Sammlung von Exempla herunterScarica la raccolta completa di exemplaDescargue la colección completa de exempla

Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.

This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para