Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: IV, 45
ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum
De tentatione
- ChevalierKnightRitterCaballeroCavaliere
- ConversionConversionBekehrungConversiónConversione
- MoineMonkMönchMonjeMonaco
- CistercienCistercianZisterzienserCistercienseCistercense
- disciplinedisciplineDisziplindisciplinadisciplina
- suicidesuicideSelbstmordsuicidiosuicidio
- clochebellGlockecampanacampana
- FolieMadnessWahnsinnLocurapazzia
Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original
CAPITULUM XLV De Baldewino monacho quandoque Brunswich advocato.
In Saxonia civitate Brunswich miles quidam nobilis fuit, nomine Baldewinus,
eiusdem civitatis advocatus. Iste inspirante Deo saeculum deserens, in domo quadam
ordinis nostri, quae Relaxhusen dicitur, habitum suscepit. Qui toto anno probationis ita sibi
rigidus exstitit, ut tam ab Abbate quam a magistro suo saepe argueretur. Factus
vero monachus, tanti fuit fervoris, ut non sufficerent ei communia, imo etiam
communibus superadderet multa specialia, et praeponeret privata. Ceteris
quiescentibus, ipse laboravit; aliis dormientibus, ipse vigilavit. Tandem ex
nimiis vigiliis et labore, exsiccato iam cerebro, tantam capitis incurrit
debilitatem, ut nocte quadam, antequam conventus ad matutinas surgeret, oratorium
intraret, formam noviciorum ascenderet, et fune campanae collo suo
circumligata, desiliret,
ipsamque campanam mole corporis trahendo crebris ictibus pulsaret. Territus
custos, festinavit in oratorium; sed multo amplius territus est, dum sic
pendere videret monachum. Accurrens tamen
funem incidit, et adhuc palpitantem, et pene strangulatum deposuit atque
refocillavit. Ab illo tempore nunquam sensum pristinum recuperare potuit. Adhuc
dicitur vivere, nec est ei curae quando vel quid comedat, sive quamdiu dormiat.
Sic quandoque de indiscreto fervore nascitur vitium accidiae.
NOVICIUS: Dictum
est superius, de accidia sive tristitia etiam nasci pusillanimitatem. Haec non
videtur mihi esse vitium.
MONACHUS: Arbor mala non potest facere fructum
bonum. Licet pusillanimitas ceteris filiabus
accidiae sive tristitiae minor videatur esse malitia, satis tamen tentatio illius
est periculosa. Ipsa converti volentes ad bonam vitam, saepe avertit; conversos
ne proficiant impedit.
NOVICIUS: Da exemplum.
ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias
Tubach Frederic C., 1969. Index exemplorum. A Handbook of medieval religious tales, Helsinki.:
- #4664 : Suicide attempted on bell rope. A monk hanged himself on the rope of the church bell which began to ring, calling others to save him. CHeist-IV #45 . (© Frederic C. Tubach)
- Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
-
- Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. vol. 1, p. 212-213.
ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)
Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:
- TE018026 Dialogus miraculorum: IV, 40
- TE018027 Dialogus miraculorum: IV, 41
- TE018032 Dialogus miraculorum: IV, 42
- TE018033 Dialogus miraculorum: IV, 43
- TE018034 Dialogus miraculorum: IV, 44
- TE018035 Dialogus miraculorum: IV, 45
- TE018036 Dialogus miraculorum: IV, 46
- TE018037 Dialogus miraculorum: IV, 47
- TE018038 Dialogus miraculorum: IV, 48
- TE018039 Dialogus miraculorum: IV, 49
- TE018040 Dialogus miraculorum: IV, 50
Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:
Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.