Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: IV, 62, 2

StatusÉtatZustandStatoEstatus:
publishedpubliéveröffentlichtpubblicatopublicado
IdentifierIdentifiantIdentifikationsnummerIdentificatoreIdentificador:
TE018052
How to citeComment citerZitierweise fürCome citareCómo citar:
"TE018052 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: IV, 62, 2)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018052 (accessed 2022-10-07).« TE018052 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: IV, 62, 2) », Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018052 (consulté 2022-10-07)."TE018052 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: IV, 62, 2)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018052 (zugegriffen 2022-10-07)."TE018052 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: IV, 62, 2)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018052 (consultato 2022-10-07)."TE018052 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: IV, 62, 2)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018052 (accedido 2022-10-07).

ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum

CollectionRecueilSammlungRaccoltaColección:
AuthorAuteurVerfasserAutoreAutor:
Caesarius Heisterbacensis
Exemplum contextContexte de l'exemplumUmgebung des ExemplumContesto dell'exemplumContexto del exemplum:

De tentatione

SummaryRésuméZusammenfassungSommarioResumen:
(Fr.) L’archevêque de Cologne demande à un prévôt prémontré de lui envoyer un convers très doué dans l'administration des biens au point de tomber dans le péché d'avarice, pour remédier à une situation économique difficile. Le prévôt refuse : il est prêt à partager les biens de son monastère, mais non pas compromettre le salut des ouailles. rn

Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original

CAPITULUM LXII* De Ulrico Praeposito Steinveldensi, et converso avaro, quem amovit.

Apud monasterium sancti Crisantii Scholasticus quidam demoratus fuit, vir magnae prudentiae atque scientiae, natione Gallicus, nomine Ulricus. Cui cum redditus scholastriae non sufficerent, necesse erat ut debitis obligaretur. Quidam ex fratribus Steinveldensis monasterii ordinis Praemonstratensis, eo quod virum magnae literaturae illum conspiceret, frequentius monuit, ut ad domum suam gratia conversionis se transferret. Tandem ille divinitus inspiratus, in haec verba respondit: Pecuniam aliquantulam debeo, solvite illam, et ego veniam ad vos. Quod cum intellexisset Praepositus praedicti monasterii, pecuniam libentissime solvit, et Scholasticus statim habitum suscepit. Qui non multo post eiusdem coenobii factus est Praepositus. Nondum enim in ondine Praemonstratensi erant Abbates. Sciens ille cum officio animas se regendas suscepisse, non pecora, vel possessiones, operam dabat exstirpandis vitiis, non pecuniis congregandis, sciens avaritiam radicem esse omnium vitiorum. Habebat autem unum conversum, in administratione exteriorum ita sciolum et circumspectum, ita sollicitum et perfectum, ut omnia per manus eius transirent, et curtibus ecclesiae, quae necessaria erant, tam in aratris quam in pecoribus sive expensis, ipse quasi solus universa provideret. Omnia ipse erat, omnia disponens, nihil negligens, agrum agro copulans, et vineam vineae coniungens. Praepositus ista considerans, et in scripturis legens, nihil avaro esse scelestius die quadam conversum eundem ad se vocans ait: Nosti, barbate, quare venerim ad ordinem? Quia non bene exprimere potuit Teutonicum idioma, habere non potuit verba ornata, et ideo quicquid loquebatur, conversis videbatur esse perversum atque distortum. Respondit conversus: Non novi, domine. Tunc ille: Ego dicam tibi. Ad hoc enim veni, ut peccata mea in hoc loco defleam. Quare ergo tu venisti? Respondente eo: Domine, simili de causa ; ait Praepositus: Si venisti peccata tua deflere, formam debueras poenitentis tenere, hoc est, ut frequenter sis in oratorio, ut vigiles, ut ieiunes, Deumque pro peccatis tuis iugiter exores. Non enim poenitentis est, ut tu facis, vicinos suos exheredare, et densum lutum contra se congregare. Ad haec conversus respondit: Domine, bona illa quae comparo, agris vel vineis eclesiae nostrae continuantur. Et Praepositu: Bene. Cum illa fuerint emta, necesse est, ut emas etiam illa, quae emtis coniunguntur. Nosti quid dicat Isaias? Vae, inquit, qui coniungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis. Numquid habitabitis vos soli in medio terrae ? Tu vero avaritiae tuae nullum terminum ponis. Cum omnia, quae in hac provincia sunt, a te fuerint comparata, flumen Rheni pertransibis pede deinde procedes usque ad montana; nec sic quiesces, donec pervenias ad mare. Puto quia ibi gradum sistes, eo quod pelagus sit latum et spatiosum, gressus autem tuus strictus. Mane ergo in claustro tuo, frequenta oratorium tuum, ut die noctuque possis peccata tua deplangere. Exspecta paulisper, et habebis satis terrae subtus te, et supra te, et intra te, quia pulvis es, et in pulverem reverteris. Haec audientes quidam ex fratribus senioribus, dixerunt: Domine, domine, si conversus iste fuerit amotus, domus nostra subsistere non poterit. Ad quod ille respondit: Melius est ut domus pereat, quam anima. Et non acquievit petitioni eorum.
NOVICIUS: Iste fuit verus pastor, sciens oves sibi commissas, non corruptibilibus auri et argenti fuisse redemtas, sed pretioso sanguine agni immaculati.
MONACHUS: Hoc satis in eius verbis et actibus claruit. Nam tempore illo, quo Reynaldus factus est Coloniae Archiepiscopus, et essent Episcopii redditus obligati, curtesque desolatae, suasum est ei ut ex diversis domibus ordinis Cisterciensis Dioecesis suae conversos fideles atque providos accommodaret, qui et curtibus praeessent, et annuos redditus sua industria reformarent. Qui cum consilio tali acquievisset, et tam ex Campo quam ex Monte, domibus religiosis, conversos aliquos collegisset, suasum est ei, ut etiam praedictum conversum assumeret. Pro quo cum honestum misisset nuncium, et ille ex parte Episcopi salutasset Praepositum, adiecit: Dominus meus modicam petitionem petit a vobis, quam ei negare non debetis. Cui cum Praepositus respondisset: Non est domini mei rogare me, sed praecipere; subiunxit ille: Petit obnixe, ut talem conversum ad tales usus ei accommodetis. Ad quod verbum Praepositus satis humiliter, constanter ac mansuete respondit: Habeo ducentas oves in tali grangia, in aliis vero tot et tot, similiter boves et equos; dominus meus tollat ex illis quantum voluerit; conversum vero animae meae commissum ad tales usus non habebit. Ego autem non de ovibus et bobus, sed de commissis mihi animabus, summo pastori in die iudicii rationem redditurus sum. Et non concessit ei. Reliquit et aliud liberalitatis suae indicium, contra avaritiam religiosorum utile satis exemplum. Die quadam, antequam amotus esset praefato modo supradictus, conversus ab administratione sua, Praepositus ad unam grangiarum suarum venit, in qua pullum equinum pulchrum satis vidit. De quo iam dictum fratrem, cuius esset vel unde veniret, interrogavit. Cui cum conversus responderet: Talis homo bonus et fidelis amicus noster moriens eum nabis legavit; ait Praepositus: Utrum ex devotione, vel ex aliquo iure legavit eum? Respondit conversus: Ex decessu illius emersit. Nam uxor eius, eo quod esset de familia nostra, iure curmeidiae illum obtulit. Tunc ille movens caput, respondit verbum pium: Quia bonus homo et amicus noster fidelis erat, idcirco uxorem eius spoliasti? Redde ergo feminae destitutae equum suum, quia rapina est, aliena vel rapere vel retinere. Tuus enim antea non fuit. Quia idem Praepositus vir prudens erat, pro negotiis monasterii egrediens, secum iuvenes minus libenter ducebat. Noverat enim hoc eis non expedire, propter tentationes diabolicas. Die quadam cum unum ex adolescentibus secum adduxisset, et simul equitantes, nescio quid vel unde conferrent, obviam habuerunt iuvenculam formosam. Quam cum ex industria equum suum retrahendo Praepositus salutasset officiosissime, stetit illa, et inclinato capite resalutavit eum. Cum paululum processissent, volens Praepositus tentare iuvenem, ait: Puella ista videbatur mihi multum formosa fuisse. Cui cum ille diceret: Credite mihi, domine, et hoc ipsum visum est mihi; respondit Praepositus: Unum tantum deformat eam, scilicet quod monocula est. Respondit iuvenis: Vere, domine, utrumque oculum habet; ego enim satis diligenter consideravi eam. Tunc motus Praepositus ait: Et ego considerabo dorsum tuum. Tantae debueras esse simplicitatis, ut utrum esset mas vel femina, scire non posses. Reversus vero ad monasterium, dixit senioribus: Vos domini, quandoque arguitis me, quod mecum non educam iuniores. Et exponens eis causam, praedictum iuvenem durius arguit, atque castigavit. – Tantae enim erat literaturae, ut tempore quodam pro negotio ordinis sui Cistercium pergens, in Capitulo generali faceret sermonem. Haec mihi retulit quidam ex senioribus domus illius.
NOVICIUS: Contingit frequenter, ut potentes viri pecunias sive possessiones titulo minus iusto a suis subditis obtineant, et ex eis domos religiosas aedificent. Licetne religiosis huiusmodi recipere eleemosynas scienter?
MONACHUS: Quicquid conscientiam remordet, conscientiam polluit. Scias tamen hoc quandoque fieri iusto Dei iudicio, sicut subiecto doceberis exemplo.

From:
Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2.

ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias

Related worksTextes apparentésVerwandte TexteTesti correlatiTextos relacionados:
  • Caesarius Heisterbacensis, Homiliae de dominicales [éd. J.A. Coppenstein, 1615], III, p. 34
  • Speculum exemplorum [Strasbourg, 1490], VI, 41
  • Magnum speculum exemplorum [ed. Cologne, 1610], Avaritia 4.
Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
  • Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. vol. 1, p. 230.

ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)

Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:

Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:

TE018052.xmlTE018052.pdf

Download the complete collection of exemplaTélécharger la collection complète des exemplaLaden Sie die komplette Sammlung von Exempla herunterScarica la raccolta completa di exemplaDescargue la colección completa de exempla

Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.

This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para