Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: IV, 94

StatusÉtatZustandStatoEstatus:
publishedpubliéveröffentlichtpubblicatopublicado
IdentifierIdentifiantIdentifikationsnummerIdentificatoreIdentificador:
TE018513
How to citeComment citerZitierweise fürCome citareCómo citar:
"TE018513 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: IV, 94)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018513 (accessed 2022-07-02).« TE018513 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: IV, 94) », Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018513 (consulté 2022-07-02)."TE018513 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: IV, 94)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018513 (zugegriffen 2022-07-02)."TE018513 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: IV, 94)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018513 (consultato 2022-07-02)."TE018513 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: IV, 94)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018513 (accedido 2022-07-02).

ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum

CollectionRecueilSammlungRaccoltaColección:
AuthorAuteurVerfasserAutoreAutor:
Caesarius Heisterbacensis
SummaryRésuméZusammenfassungSommarioResumen:
(Fr.) Une nonne écrivit à un novice de Heisterbach d'abandonner pour elle son ordre. Gravement tenté, il se jeta par terre et cria: « Diable, que tu me tires par les pieds, sinon je ne sors pas ! » Il résista ainsi à la tentation et devint moine.
CommentaryCommentaireKommentarCommentoComentario:

Heisterbach (Vallis sancti Petri), abbaye cistercienne en Rhénanie du Nord-Westphalie. Abbaye-fille de Himmerod, de la filiation de Clairvaux, fondée en 1189 d'abord sur le mont Stromberg (Petersberg) et ensuite, en 1191, transférée dans la vallée, aux environs du village de Heisterbach.

Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original

CAPITULUM XCIV De gravi tentatione Richwini celerarii ob literas sanctimonialis.

Juvenis quidam Coloniensis, Richwinus nomine, novicius factus est in domo nostra. Hic cum satis devote ac quiete per aliquod tempus in probatione ageret, ordinemque suum disceret, diabolus paci ac saluti eius invidens, per quandam sanctimonialem beatae Caeciliae iam dictae civitatis tantam guerram in eius corde movit, tantis libidinum stimulis carnem eius vulneravit, ut quiescere non posset. Literas revocationis ipsa dictavit et scripsit, in quibus eum arguit de conversione, hortabatur ad reditum, dicens se ipsam, domum et praebendam, vel si qua haberet, in eius debere esse potestate quoad viveret, si redire vellet. Has literas cum misisset per puerum, et ille quaereret novicium, Henricus, eiusdem novicii germanus, qui hodie cellerarius noster est, servo occurrens, et hoc ipsum, quod postea evenit, formidans, non permisit ut ei loqueretur, praecipiens ut ocius exiret de curia. Qui tamen novicium in oratorio praestolans, literas porrexit et abiit. Quas ut legit, mox totus incanduit, ac si telum ignitum cordi eius infixum fuisset. Ab illa hora cum tentaretur nimis, ita ut singulis horis ad saeculum redire proponeret, semper tamen pia fratrum oratione atque exhortatione detentus est. Die quadam cum esset solus in probatione, et valde fluctuaret, super terram se pronus prostravit, pedes super limen cellae extendit, voce satis alta clamans et dicens : Diabole, nisi vi pedibus hinc me extrahas, non te sequar. Tandem per Dei gratiam triumphans, factus est monachus. Requisitus a me, si adhuc aliquas de supradictis cogitationibus sentiret reliquias, respondit: Vere, frater, tentationes quae tunc tempolis sciderunt cor meum, modo vix vestimenta mea foris attingunt. Postea maior cellerarius apud nos factus, in eodem officio defunctus est. Ecce sic diabolus quandoque per carnis incentiva tentat incipientes, tentat et proficientes.

From:
Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2.

ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias

Tubach:

Tubach Frederic C., 1969. Index exemplorum. A Handbook of medieval religious tales, Helsinki.:

  • #923 : Cellarer tempted by nun. A cellarer is tempted to return to the world by an enticing letter written to him by a nun. CHeist-IV #94 . (© Frederic C. Tubach)
Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
  • Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. vol. 1, p. 260-261..

ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)

Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:

Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:

TE018513.xmlTE018513.pdf

Download the complete collection of exemplaTélécharger la collection complète des exemplaLaden Sie die komplette Sammlung von Exempla herunterScarica la raccolta completa di exemplaDescargue la colección completa de exempla

Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.

This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para