Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: V, 5, 2

StatusÉtatZustandStatoEstatus:
publishedpubliéveröffentlichtpubblicatopublicado
IdentifierIdentifiantIdentifikationsnummerIdentificatoreIdentificador:
TE018533
How to citeComment citerZitierweise fürCome citareCómo citar:
"TE018533 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: V, 5, 2)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018533 (accessed 2022-06-28).« TE018533 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: V, 5, 2) », Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018533 (consulté 2022-06-28)."TE018533 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: V, 5, 2)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018533 (zugegriffen 2022-06-28)."TE018533 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: V, 5, 2)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018533 (consultato 2022-06-28)."TE018533 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: V, 5, 2)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018533 (accedido 2022-06-28).

ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum

CollectionRecueilSammlungRaccoltaColección:
AuthorAuteurVerfasserAutoreAutor:
Caesarius Heisterbacensis
SummaryRésuméZusammenfassungSommarioResumen:
(Fr.) Lors de la nuit de saint Cunibert, un moine cistercien nommé Hermann vit deux démons entrer dans le chœur. Quand ils atteignirent un coin de l’église, un troisième démon apparut, se joignit à eux, puis tous les trois sortirent. Les pieds des démons ne touchaient pas le plancher, ils n’avaient pas de dos, et l’un des deux démons qui étaient entrés les premiers, avait un visage féminin et était vêtu d’une cape noire, avec un voile noir sur la tête. En outre, un moine paresseux et buveur gardait près de lui le troisième démon.
SourcesSourcesQuellenFontiFuentes:

Orale : Ipse [Hermannus] ex multa caritate secreta sua mihi revelans...

CommentaryCommentaireKommentarCommentoComentario:

La source de cette histoire est Hermann, abbé de Heisterbach de 1189 à 1195/96. D’abord chanoine de la collégiale Saint-Cassius de Bonn, Hermann entra dans l’abbaye de Himmerod en Rhénanie-Palatinat, quatorzième fille de Clairvaux, fondée en 1134 par saint Bernard. Ensuite, sous l’abbé Eustache (1185/86-1187/88) Hermann y devint prieur. Le 17 mars 1189, Hermann fut envoyé à la tête d’un groupe de moines pour fonder l’abbaye de Heisterbach et devint son premier abbé. La nuit de la saint Cuniber se situe le 12 novembre.

Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original

CAPITULUM V* De Hermanno Abbate Loci sanctae Mariae, qui in diversis formis daemones vidit.

Dominos Hermannus nunc Abbas Loci sanctae Mariae, quantae sit vir religiositatis, quantaeve gravitatis, bene nosti. Iste ante conversionem ecclesiae Bonnensis erat canonicus, vir nobilis et de alto sanguine natus. Factus vero monachus in Hemmenrode, non multo post cum emitteretur conventus noster de eodem claustro, primus ei Abbas efficitur, et post annos paucos nobis per electionem ablatus, eidem in Abbatem promotus restituitur. Erat tunc temporis illic conversus quidam, Henricus nomine, magister cuiusdam grangiae, quae Hart vocatur, vir bonus et iustus, maturus aetate, et corpore virgo. Iste inter reliqua dona, quae acceperat a Domino, saepe nocturnis horis, in choro maxime, in diversis formis daemones discurrere vidit. Haec cum in confessione iam dicto retulisset Hermanno, illius exemplo videndi daemones desiderio accensus, intentissime Deum oravit, ut sibi hanc gratiam donare dignaretur. Statimque exauditus est. In proxima vero sollemnitate sancti Martini cum staret in matutinis, contemplatus est daemonem unum in forma rustici quadrati inferius iuxta presbyterium intrare. Habebat enim pectus latum, scapulas acutas, collum breve, capillum in fronte satis superbe tonsoratum, crines reliquos sicut haristas dependentes. Ascendens venit ad quendam novicium, stans coram illo. Quem cum dominus Hermannus, qui tunc temporis non erat Abbas, intuitus fuisset, oculosque parumper avertisset, ac denuo illum videre voluisset, disparuerat. Alio tempore transformans se daemon in caudam vituli, et super formam cadens, cui idem novicius se apodiabat, motu levissimo trahebat se ad novicium. Cuius scapulas cum eadem cauda tangeret, mox in psalmodia fallebatur novicius. Qui cum super articulos se demitteret, regulariter satisfaciens, daemon quasi turbine impulsus, ad longitudinem cubiti unius recessit ab eo, sicque disparuit. Non enim spiritus ille superbiae, qui blandimento caudae suae tertiam partem stellarum post se trahit, ad unius humilitatis signum stare potuit. Novicius iste nonnus Alexander fuit, nunc Prior in Claustro. Verisimile est, tunc eum aliquid levitatis cogitasse, quando per motum levem tentatus est et impeditus.
NOVICIUS: Placet quod dicis.
MONACHUS : In nocte vero sancti Kuniberti cum staret in choro Abbatis, tunc simplex monachus, vidit iuxta presbyterium duos daemones intrare, et paulatim ascendere ad stallum Abbatis, inter chorum monachorum atque noviciorum. Qui cum venissent contra angulum, ubi parietes conveniunt, exsiliit daemon tertius, duobus se socians, et cum illis exiens. Tam prope enim transeuntes venerunt ei, ut manu illos tangere posset. Quos diligentius intuens, consideravit quod pedibus terram non tangerent, utpote aereae potestates. Habebat enim unus ex duobus prioribus femineum vultum, in capite vero velamen nigrum, nigro cireumdatus pallio. Et sicut mihi etulit, monachus ille, qui tertium daemonem iuxta se foverat, satis erat murmuriosus et non parum accidiosus, in choro libenter dormiens, et invitus psallens, hilarior ad potandum, quam ad cantandum. Breviores vigiliae videbantur ei semper longissimae. Alio itidem tempore, in. vigilia, ut puto, sancti Columbani, tunc eo exsistente Priore, cum chorus Abbatis inciperet primum matutinarum Psalmum, scilicet: Domine, quid multipticati sunt qui tribulant me? daemones in choro adeo multiplicati sunt, ut ex illorum concursu et discursu mox in eodem Psalmo fratres fallerentur. Quos cum chorus oppositus conaretur corrigere, daemones transvolaverunt et se illis miscentes ita eos turbaverunt, ut prorsus nescirent quid psallerent. Clamavit chorus contra chorum. Dominos Abbas Eustachius, et Prior Hermannus, qui haec vidit, a stallis suis semoti, cum satis ad hoc conarentur, non poterant illos ad viam psalmodiae reducere, neque vocum dissonantias unire. Tandem Psalmo illo modico et valde usitato, cum labore pariter atque confusione qualicunque modo expleto, diabolus, totius confusionis caput, cum suis satellitibus abcessit, et pax turbata psallentibus accessit. Quem eadem hora praedictus Prior in forma draconis, hastae habentem longitudinem, evolare vidit, et hoc iuxta lampadem in choro ardentem, ne eius abcessus latere posset contemplantem. Reliqui daemones umbrosa habebant corpora, infantibus maiora, quorum facies ferro de igne extracto erant simillimae.
NOVICIUS: Ex quo tot daemones congregati fuerant in loco uno ad impedimentum congregationis unius, non dubito quin innumerabiles sint in orbe terrarum.
MONACHUS: Teste Evangelio, legio intraverat hominem unum. Unde quia multi sunt et mali, et ad impedimentum salutis nostrae, ut praedictum est, heu nimis parati, consulo, ut dum stamus ad psallendum, circumspecti simus et intenti, ferventes et humiles, ne meritum sancti fervoris exstinguat vitium superbae vociferationis. In quantum enim maligni spiritus turbantur in cordis nostri devotione, in tantum laetificantur in superba vocum exaltatione. Cum nocte quadam hebdomadarius invitatorii antiphonam inciperet, et monachus ei proximus voce mediocri Psalmum intonaret, Herwicus, tunc Subprior, cum ceteris senioribus eadem voce qua ille inceperat, psallere coepit. Stabat iuvenis quidam minus sapiens in inferiori pene parte chori, qui indigne ferens Psalmum tam submisse inceptum, fere quinque tonis illum exaltavit. Subpriore ei resistente, ille cedere contemsit, et cum multa pertinacia victoriam obtinuit. Cuius partes in proximo versiculo quidam ex opposito choro adiuverunt. Propter scandalum et dissonantiae vitium ceteri cesserunt. Mox is, qui supra, vidit daemonem de monacho sic triumphante quasi candens ferrum prosilientem, et in oppositum chorum in eos, qui eius partem roboraverant, se transferentem. Ex quo colligitur, quod magis Deo placeat humilis cantus cum cordis devotione, quam voces etiam in coelum arroganter exaltatae. Alia quadam nocte, cum praevenisset fratres ad vigilias, et stans in loco suo propter aeris claritatem considerandam oculos direxisset ad fenestram, quae est in fronte ecclesiae, obiecit se visui eius daemon quidam in Aethyopis effigie, magnus et nigerrimus, ac si hora eadem ab igne infernali fuisset extractus. Qui ad eum per chorum superiorem veniens, ipsumque pertransiens, egressus est. Alio itidem tempore, cum modicum se movisset a stallo suo ad commonendum fratres, conspexit daemonem inter stallum Abbatis atque Prioris intrare cum impetu, ipso aspectu horribilem nimis. Qui cum in chorum Prioris nequiter respexisset, et vidisset sibi ingressum non patere propter ipsum, eo quod viam occupasset, raptim se in chorum noviciorum deposuit, et cuidam monacho seniori sedenti se coniunxit. Iste supradicto monacho, qui daemonem iuxta se foverat, dissimilis in moribus non erat, bibulus scilicet, accidiosus et libenter murmurans. Ecce ista debent esse terrori monachis accidiosis.
NOVICIUS: Tam ista quam illa, quae te in distinctione superiori de vitio accidiae dixisse recolo, omnes qui in choro libenter dormiunt et inviti psallunt, merito terrere debent.
MONACHUS: Saepius daemones per chorum in formis minutissimis discurrere, saepius in diversis locis eosdem contemplatus est terribiliter scintillare. Sentiens aspectum illorum oculis esse nocivum, nec ignorans nequitiam illorum, die quadam, missa dicta de Spiritu sancto, oravit Deum, ut se ab huiusmodi visionibus liberaret. Statim affuit inimicus in forma lucidissimi oculi, habentis quantitatem pugni, in quo quicquid erat vivere putabatur. Ac si diceret: Modo diligenter considera me, quia de cetero non videbis me. Postea tamen eum vidit, sed non tam manifeste, et tam saepe, ut prius. Factus Abbas in Loco sanctae Mariae, cum nobilis femina, Aleidis nomine, Comitissa de Froizbreth, tanquam loci fundatrix ibi sepeliretur, et adhue corpus eius iaceret in feretro, vidit daemonem ipsum feretrum circumgyrantem, et, quasi aliquid sui iuris perdidisset, ita omnes eius angulos oculorum indagine lustravit. Nondum est annus, quod, Prior noster dum post sepulturam cuiusdam conversi nostri ad horam canonicam chorum intraret, et nescio quid de saecularibus foris tractasset, diabolum, tanquam ducem viae, ante illum ingredi conspexit. Erat autem forma assumti corporis admodum subtilis, ad instar nubis. Deinde, diebus paucis elapsis, nocte quadam, infra matutinas, in simili illum specie coram iam dicto Priore stare conspexit.
NOVICIUS: Quid est quod personam huius venerandi Abbatis, cum scriberes de Infantia Salvatoris Homelias Morales, et pene omnes praedictas visiones ibi poneres, ita personam eius studuisti? MONACLIUS: Ipse ex multa caritate secreta sua mihi revelans, tunc temporis ne eum proderem prohibuit, quod postea tamen, importunitate mea victus, concessit. Sciebam enim personae illius gravitatem posse non modicam scribendis praebere auctoritatem. Cuiusdam venerabilis magnarumque virtutum viri, cuius tam nota fuit sanctitas, et tam probata auctoritas, ut nemo de illius dictis merito dubitare debeat, nunc recordor : quorum visiones tam praesentibus quam futuris poterunt esse exemplum terroris.

From:
Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2.

ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias

Tubach:

Tubach Frederic C., 1969. Index exemplorum. A Handbook of medieval religious tales, Helsinki.:

  • #1649 : Devils (demons) as peasants. A abbot sees a demon near a novice, first in the guise of a peasant and then in the form of a calf ‘s tail, which disturbs the novice in his singing as soon as it touches him. He also sees demons disturbing a group of singing monks. He continues to see demons in various shapes and places until he begs God to hide the demons from him. Alpha # 254; CHeist-V #5; Recull # 215. (© Frederic C. Tubach)
Related worksTextes apparentésVerwandte TexteTesti correlatiTextos relacionados:
  • Caesarius Heisterbacensis, Homiliae de infantia Servatoris [éd. J.A. Coppenstein, 1615], I, p. 103.
BibliographyBibliographieBibliographieBibliografiaBibliografía:
  • McGuire Brian Patrick, 1980. « Oral Sources in Caesarius of Heisterbach's Dialogus Miraculorum », dans  Analecta Cisterciensia, 36, 1980, p. 224-225. p. 171-182. .
Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
  • Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. vol. 1, p. 282. .

ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)

Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:

Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:

TE018533.xmlTE018533.pdf

Download the complete collection of exemplaTélécharger la collection complète des exemplaLaden Sie die komplette Sammlung von Exempla herunterScarica la raccolta completa di exemplaDescargue la colección completa de exempla

Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.

This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para