Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: V, 21, 2

StatusÉtatZustandStatoEstatus:
publishedpubliéveröffentlichtpubblicatopublicado
IdentifierIdentifiantIdentifikationsnummerIdentificatoreIdentificador:
TE018560
How to citeComment citerZitierweise fürCome citareCómo citar:
"TE018560 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: V, 21, 2)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018560 (accessed 2022-12-08).« TE018560 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: V, 21, 2) », Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018560 (consulté 2022-12-08)."TE018560 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: V, 21, 2)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018560 (zugegriffen 2022-12-08)."TE018560 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: V, 21, 2)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018560 (consultato 2022-12-08)."TE018560 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: V, 21, 2)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018560 (accedido 2022-12-08).

ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum

CollectionRecueilSammlungRaccoltaColección:
AuthorAuteurVerfasserAutoreAutor:
Caesarius Heisterbacensis
SummaryRésuméZusammenfassungSommarioResumen:
(Fr.) Lors du siège de Béziers, les croisés, provoqués par les hérétiques qui avaient uriné sur l’Évangile et puis l'avaient jeté des murailles, prirent la ville. Ne sachant pas comment distinguer entre les catholiques et les hérétiques qui se mêlaient entre eux, ils demandèrent conseil à Arnaud, abbé de Cîteaux. « Tuez-les tous, répondit Arnaud, Dieu reconnaîtra les siens ». Il en résulta un massacre.
SourcesSourcesQuellenFontiFuentes:

Orale : fertur dixisse.

CommentaryCommentaireKommentarCommentoComentario:

Arnaud Amaury († 1225), abbé de Cîteaux (1200-1212), archevêque de Narbonne (1212-1225) et légat pontifical durant la croisade des albigeois.

Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original

CAPITULUM XXI De haeresi Albiensium.

Temporibus Innocentii Papae praedecessoris huius, qui nunc Papatum tenet, Honorii, durante adhuc schismate, quod erat inter Philippum et Ottonem Reges Romanorum, diaboli invidia haereses Albiensium coeperunt pullulare, vel ut verius dicam, maturescere. Cuius vires erant tam validae, ut omne triticum fidei gentis illius versum videretur in lolium erroris. Missi sunt Abbates ordinis nostri cum quibusdam Episcopis, qui zizania rastro catholicae praedicationis eradicarent. Sed obsistente homine inimico, qui illa seminaverat, modicum ibi profecerunt.
NOVICIUS : Quis fuit error illorum?
MONACHUS: Quaedam haeresiarchae eorum collegerant puncta ex docmate Manichaei, quaedam ex erroribus, quae in Periarchon scripsisse fertur Origenes, plurima etiam, quae de suo corde finxerant adiicientes. Duo credunt cum Manichaeo principia, deum bonum et deum malum, id est, diabolum, quem dicunt omnia creare corpora, sicut deum bonum ormes animas.
NOVICIUS: Moyses et corpora et animas confirmat Deum creasse, dicens : Formavit Deus hominem, id est, corpus, de limo terrae, et inspiravit in faciem eius spiraculum vitae, id est, animam.
MONACHUS: Si Moysen et Prophetas reciperent, haeretici non essent. Corporum resurrectionem negant; quicquid beneficii mortuis a vivis impenditur irrident; ire ad ecclesias, vel in eis orare, nihil dicunt prodesse. In his deteriores sunt Judaeis et paganis, quia illa credunt. Baptismum abiecerunt; sacramentum corporis et sanguinis Christi blasphemant.
NOVICIUS: Ut quid tantas a fidelibus persecutiones sustinent, si nihil ex hoc in futuro retributionis exspectant?
MONACHUS: Gloriam spiritus dicunt se exspectare. Quidam supradictorum Abbatum monachus, cernens quendam militem in equo sedentem loqui cum aratore suo, haereticum illum aestimans, sicut fuit, propius accedens ait: Dicite mihi, probe vir, cuius est ager iste? Respondente illo, meus est; subiecit: Et quid de fructu illius facitis? Ego, inquit, et familia mea de eo vivimus, aliquid etiam erogo pauperibus. Dicente monacho, quid boni speratis de eleemosyna illa? respondit miles hoc verbum: Ut spiritus meus gloriose pergat post mortem. Tunc mouachus: Quo perget? Ait miles: Secundum meritum suum. Si bene vixit, et hoc apud Deum meruit, exiens de corpore meo, intrabit corpus ailcuius futuri Principis, sive Regis, vel alterius cuiuslibet personae illustris, in quo delicietur; si autem male, corpus intrabit miseri pauperisque, in quo tribuletur. Credidit stultus, sicut et ceteri Albienses, quod anima secundum meritum transeat per diversa corpora, etiam animalium atque serpentum.
NOVICIUS: Foeda haeresis.
MONACHUS: In tantum enim Albiensium error invaluit, ut brevi intervallo temporis infecerit usque ad mille civitates, et si non fuisset gladiis fidelium repressus, puto quod totam Europam corrupisset. Anno Domini millesimo ducentesimo decimo praedicata est contra Albienses in tota Alemannia et Francia crux, et ascenderunt contra eos anno sequenti de Alemannia Lupoldus Dux Austriae, Engilbertus tunc Praepositus, postea Archiepiscopus Coloniensis, et frater eius Adolphus Comes de Monte, Wilhelmus Comes Juliacensis, et alii multi diversae conditionis atque dignitatis. Simile actum est in Francia, Normannia atque Pictavia. Horum omnium praedicator et caput erat Arnoldus Abbas Cisterciensis, postea Archiepiscopus Narbonnensis. Venientes ad civitatem magnam, quae Biders vocatur, in qua plus quam centum millia hominum fuisse dicebantur, obsederunt illam. In quorum aspectu haeretici super volumen sacri Evangelii mingentes, de muro illud contra Christianos proiecerunt, et sagittis post illud missis clamaverunt: Ecce lex vestra, miseri. Christus vero Evangelii sator iniuriam sibi illatam non reliquit inultam. Nam quidam satellites zelo fidei accensi, leonibus similes, exemplo illorum, de quibus legitur in libro Machabaeorum, scalis appositis, muros intrepide ascenderunt; haereticisque divinitus territis et declinantibus, sequentibus portas aperientes, civitatem obtinuerunt. Cognoscentes ex confessionibus illorum catholicos cum haereticis permixtos, dixerunt Abbati: Quid faciemus, domine? Non possumus discernere inter bonos et malos. Timens tam Abbas quam reliqui,, ne tantum timore mortis se catholicos simularent, et post ipsorum abcessum iterum ad perfidiam redirent, fertur dixisse: Caedite eos. Novit enim Dominus qui sunt eius. Sicque innumerabiles occisi sunt in civitate illa. Aliam itidem civitatem magnam, a re Pulchramvallem vocatam, quae sita est iuxta Tholosam, virtute divina obtinuerunt. In qua populo examinato, cum omnes promitterent se velle redire ad fidem, quadringenti quinquaginta in sua pertinacia indurati a diabolo permanserunt, ex quibus quadringenti combusti sunt in igne, ceteri patibulis appensi. Idem actum est in ceteris civitatibus atque castellis, miseris se ultro morti ingerentibus. Tholosani vero artati, omnem promiserunt satisfactionem, sed ut postea patuit, in dolo. Nam perfidus Comes sancti Aegidii, princeps et caput omnium haereticorum, omnibus sibi in Concilio Lateranensi abiudicatis, feodis videlicet et allodiis, civitatibus et castris, et ex maxima parte eisdem a Comite Simone de Fortimonte, viro catholico, iure belli occupatis, in Tholosam se transtulit, de qua usque hodie fideles vexare et impugnare non cessat. Et sicut hoc anno dominus Conradus Episcopus Portuensis et Cardinalis, contra Albienses missus legatus, scripsit Capitulo Cisterciensi, quidam ex potentibus Tholosanae civitatis quiddam tam horrendum in odium Christi et ad confusionem nostrae fidei egit, ut etiam ipsos Christi inimicos movere merito debeat. Juxta altare maioris ecclesiae ventrem suum purgavit, et palla altaris ipsas immunditias detersit. Ceteri vero furori furorem adiicientes, scortum super sacrum altare posuerunt, in conspectu crucifixi eo ibi abutentes. Postea ipsam sacram imaginem detrahentes, brachia ci praesciderunt, multo militibus Herodis deteriores, qui mortuo, ne eius crura frangerent, pepercerunt.
NOVICIUS: Quis non stupeat ad tantam patientiam Dei?
MONACHUS: Longanimis est enim et patiens redditor. Qui Damiatanos post victoriam, eo quod crucifixi collo fune alligata, per plateas illum traxerunt, in collo et in gutture tam terribiliter punivit, puto quia has blasphemias minime dissimulabit. Albienses antequam veniret contra eos exercitus Domini, ut supra dictum est, Miralimomelinum Regem de Marroch in auxilium sibi invitaverant. Qui de Affrica in Hispanias cum tam incredibili multitudine venit, ut totam Europam se obtinere posse speraret. Mandavit etiam Innocentio Papae, quia equos suos in porticu ecclesiae beati Petri deberet stabulare, et super illam vexillum suum figere. Quod ex parte impletum est, etsi secus quam ipse cogitaverat. Et quia Deus frangit omne superbum, eodem tempore, anno scilicet gratiae millesimo ducentesimo duodecimo, septimo decimo Kalendas Augusti, de exercitu eius occisi sunt quadraginta millia pugnatorum. Ipse vero in Sibiliam se transferens, ex dolore mortuus est. Cuius vexillum principale in bello captum Innocentio est transmissum, et in ecclesia praedicta ad Christi gloriam erectum. Haec de Albiensibus dicta sint.
NOVICIUS: Si fuissent inter homines istos viri literati, forte non tantum errassent.
MONACHUS: Literati cum errare incipiunt, etiam illiteratis, instinctu diabolico, plus et gravius desipiunt.

From:
Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2.

ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias

Tubach:

Tubach Frederic C., 1969. Index exemplorum. A Handbook of medieval religious tales, Helsinki.:

  • #2552 : Heretics of Albigensian town, slain. All the inhabitants of a town which had been taken from the Albigensians were slain lest any heretics in that town should escape. Caes. V, 21bis. (© Frederic C. Tubach)
BibliographyBibliographieBibliographieBibliografiaBibliografía:
  • BERLIOZ Jacques, 1994. Tuez-les tous Dieu reconnaîtra les siens. Le massacre de Béziers et la croisade des Albigeois vus par Césaire de Heisterbach, Portet-sur-Garonne, Loubatières.
  • BERLIOZ Jacques, 1989. « Exemplum et histoire. Césaire de Heisterbach (v. 1180-v. 1240) et la croisade albigeoise », dans  Bibliothèque de l'École des chartes, 147, 1989, p. 49-86.
Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
  • Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. vol. 1, p. 302..

ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)

Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:

Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:

TE018560.xmlTE018560.pdf

Download the complete collection of exemplaTélécharger la collection complète des exemplaLaden Sie die komplette Sammlung von Exempla herunterScarica la raccolta completa di exemplaDescargue la colección completa de exempla

Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.

This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para