Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: VI, 6, 3

StatusÉtatZustandStatoEstatus:
publishedpubliéveröffentlichtpubblicatopublicado
IdentifierIdentifiantIdentifikationsnummerIdentificatoreIdentificador:
TE018629
How to citeComment citerZitierweise fürCome citareCómo citar:
"TE018629 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: VI, 6, 3)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018629 (accessed 2022-11-27).« TE018629 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: VI, 6, 3) », Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018629 (consulté 2022-11-27)."TE018629 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: VI, 6, 3)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018629 (zugegriffen 2022-11-27)."TE018629 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: VI, 6, 3)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018629 (consultato 2022-11-27)."TE018629 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: VI, 6, 3)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018629 (accedido 2022-11-27).

ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum

CollectionRecueilSammlungRaccoltaColección:
AuthorAuteurVerfasserAutoreAutor:
Caesarius Heisterbacensis
SummaryRésuméZusammenfassungSommarioResumen:
(Fr.) Un homme malade fit un pèlerinage aux reliques de martyrs, mais n'y retrouva pas la santé. Sur un conseil de quelqu'un il fit un vœu à Hermann, le doyen de Hildesheim, et fut guéri. Il visita la tombe d'Hermann le jour de sa commémoration et raconta ce qui lui était arrivé.
CommentaryCommentaireKommentarCommentoComentario:

Hildesheim est une ville allemande, située près de Hanovre, Basse-Saxe. Hermann: personne non identifiée.

Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original

CAPITULUM VI Item vita domini Hermanni Decani Hildinshemensis Ecclesiae.

Fuit nostris temporibus in Hildinshemensi Ecclesia vir bonus Deoque carus, nomine Hermannus, variis virtutibus et virtutum operibus adornatus. Vigiliis sanctis; orationibus, ieiuniis et operibus misericordiae Deo omnipotenti studuit placere. Quibus operibus humani generis inimicus irritatus, cum illum omnibus modis impediret, dicere ei solitus erat: O multum male diabole, ut quid tantum me vexas ? Tempore quodam cum arbusculam in pomerio suo plantaret, et trunculo illius duas virgulas insereret, una aruit, et altera convaluit. Mox signum petens a Domino ait: rogo te, omnipotens Deus, si voluntas tua est, ut sacerdos fiam, fac ut surculus hic aridus revirescat. Mira clementia Dei. Statim virga arida succo coepit animari, et tempore suo fructificare. Sicque virtus divina, quae Aaron primum sacerdotem per virgam aridam contra naturam florentem in sacerdotio confirmavit, hunc virum sacerdotio dignum eadem virtute praeostendit. Post cuius mortem cum quidam eius clericus, Everhardus nomine, cui ecclesiam vivus contulerat, visum perdidisset, et quotidie ad illius tumbam, de sanctitate ac pietate eius spem habens, oraret, postulans se propter merita domini sui illuminari, sanctus Hermannus die quadam visibiliter illi apparens, ait: Quid vis ut faciam tibi? Dicente caeco: Domine, ut videam; voce evangelica sanctus illi respondit: Respice, nam fides tua te salvum fecit. Eadem hora clericus lumen recepit, et quia Dominus mirificasset sanctum suum in se ipso expertus, quamdiu vixit, gratias egit. Postea cum quidam aegrotus ad memoriam Martyrum fuisset deportatus, nec sanatus, consilio cuiusdam iam dicto Confessori votum fecit, et convaluit. Factum est, ut in anniversaria die domini Hermanni ecclesiam intraret, et compulsantibus campanis, cum ille causam inquireret, et quidam ei responderent: Hodie dies est anniversaria domini Hermanni, ecclesiae huius quandoque Decani, viri boni et iusti, et dicenda est missa in conventu pro eo; respondit homo: Rogo ut ostendas mihi sepulchrum eius. Quod cum ille fecisset, et iste ibidem diutissime ac devote oraret, cantor ecclesiae hoc considerans, hominem solus convenit, causam orationis inquisivit, et agnovit. Sicque per os peregrini ostensa sunt merita domestici. Et quem fratres habuerant Decanum hactenus, nunc invocare coeperunt ut patronum.
NOVICIUS: Rara sunt ista temporibus nostris.
MONACHUS: Ego supradicti Decani opera pietatis, huius Decani praefero miraculis. Illa enim, ut dixi, sanctum faciunt, ista sanctum ostendunt.
NOVICIUS: Satis placet quod dicis. Si adhuc aliqua nosti de operibus simplicitatis, referre ne pigriteris.
MONACHUS: Dicam tibi historiam hominis simplicissimi secundum naturam, per quam satis cognosces, quantum Deo placeat sancta et prudens simplicitas, quae habetur per gratiam.

From:
Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2.

ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias

Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
  • Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. vol. 1, p. 356-357..

ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)

Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:

Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:

TE018629.xmlTE018629.pdf

Download the complete collection of exemplaTélécharger la collection complète des exemplaLaden Sie die komplette Sammlung von Exempla herunterScarica la raccolta completa di exemplaDescargue la colección completa de exempla

Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.

This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para