Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: VI, 7, 3

StatusÉtatZustandStatoEstatus:
publishedpubliéveröffentlichtpubblicatopublicado
IdentifierIdentifiantIdentifikationsnummerIdentificatoreIdentificador:
TE018632
How to citeComment citerZitierweise fürCome citareCómo citar:
"TE018632 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: VI, 7, 3)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018632 (accessed 2022-07-05).« TE018632 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: VI, 7, 3) », Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018632 (consulté 2022-07-05)."TE018632 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: VI, 7, 3)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018632 (zugegriffen 2022-07-05)."TE018632 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: VI, 7, 3)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018632 (consultato 2022-07-05)."TE018632 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: VI, 7, 3)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018632 (accedido 2022-07-05).

ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum

CollectionRecueilSammlungRaccoltaColección:
AuthorAuteurVerfasserAutoreAutor:
Caesarius Heisterbacensis
SummaryRésuméZusammenfassungSommarioResumen:
(Fr.) Le chanoine nommé Werinbold, un homme très simple et naïf, devint cellérier de l’église Saint-Géréon de Cologne. Une fois il vit des chats qui vivaient dans le grenier et démissionna de sa charge. Le doyen lui en demanda les raisons. Werinbold répondit qu'il lui était insupportable de voir les dégâts faits aux bien de l’église. Il croyait notamment que les chats venaient manger tout le blé.

Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original

CAPITULUM VII De simplicitate Werinboldi canonici sancti Gereonis in Colonia.

In ecclesia sancti Gereonis Martyris civitatis Coloniensis nostris temporibus canonicus quidam exstitit, Werinboldus nomine, genere nobilis, dives satis in stipendiis ecclesiasticis. Hic tantae simplicitatis fuit, ut nullius rei summam caperet, nisi quantum ex paritate numeri vel imparitate colligere posset. Cum tempore quodam multas haberet pernas in coquina sua pendentes, ne aliqua ei subtrahi posset, intravit, et in hunc modum eas numeravit: Ecce perna et eius socia, ecce perna et eius socia, sicque de ceteris. Una ex illis nequitia servorum subtracta, cum iterum intrasset, et praedicto modo suas pernas numerasset, impares inveniens exclamavit: Unam ex pernis meis perdidi. Cui servi subridentes responderunt: Domine, bene invenietur. Illoque educto, cum una iterum subtracta numerum parificassent, et sic inductus secundo eas numerasset, paresque reperisset, satis iocunde dicebat illis: Eia vos domini, nimis diu poteram tacuisse. Quando servi sibi convivia facere voluerunt, dixerunt ad illum: Domine, quare non providetis vobis? Valde enim infirmus estis. Quibus cum diceret: Unde hoc nostis, boni pueri? responderunt: Bene consideramus in capillis vestris, eo quod inflati sint. Quem in lecto reclinantes, cibariis delicatis, quasi eius infirmitati praeparatis, se ipsos refecerunt. Audiens tantam simplicitatem rusticus quidam nequam et astutus, quia servus eius esset originarius ab omnibus attavis suis confinxit. Non potui, inquit, domine, ut res vestrae tali modo distrahantur sufferre, vel quod sic negligantur. Servus enim vester sum, iustum est ut nobilitati vestrae serviam, et quae vestra sunt fideliter custodiam. Quid plura? Commissa sunt ei omnia. Qui noctibus, cum dominus eius isset dormitum, ad prunas cum servis sedit, et potationibus vacavit. Cum vice quadam ioculatorem introduxisset, et ille dulcedine fialae dormientem excitasset, surgenti servus occurrit, dicens: Quo vultis ire, domine? Respondente illo: Melodiam audio dulcissimam, sed nescio ubi sit; servus subiunxit: Redite ad lectum vestrum, monachi Tuycienses in organis cantant.
NOVICIUS: Puto quod peccent, qui sic simplices irrident.
MONACHUS: Hoc fixum teneas. Audi quid sanctus Job dicat: Deridetur enim iusti simplicitas . Super quem locum dicit Gregorius: Justorum simplicitas irridetur, quia ab huius mundi sapientibus puritatis virtus, fatuitas creditur. Omne enim quod innocenter agitur, ab eis procul dubio stultitia putatur, et quicquid in opere veritas approbat, carnali sapientiae fatuum sonat.
NOVICIUS: Videtur mihi vir iste magis fuisse stolidus, quam simplex, quia simplicitas prudentia carere non debet.
MONACHUS: Prudentia in praecavendis malis consistit, cuius virtutis expers non fuit. Igitur divino nutu factum est, ut in ecclesia sancti Gereonis, cuius redditus multi sunt et ampli, cellerarius efficeretur. Et, sicut legitur de sancto Joseph, cum nihil nosset nisi panem, quo vescebatur, nec hoc ad plenum, Dominus, cui accepta est simplicitas, defectum eius supplevit, et omnia, ad quae suas manus misit, benedixit. Die quadam intrans granarium ecclesiae, cum plures cattos in annona discurrere vidisset, vix horam Capituli exspectare potuit. Prosternens se ante pedes Decani, officii sui petivit absolutionem clavibus resignatis. Dicente Decano et fratribus: Bone domine Werinbolde, quid habetis? cur ista facitis? Respondit : Quia non possum videre damnum ecclesiae. Quale, inquiunt, damnum? Et ille: Hodie plures cattos vidi in granario, qui totam annonam vestram devorabunt. Rogantibus illis et dicentibus: Catti annonam non comedunt, sed mundant, ut claves reciperet, vix obtinuerant. Experimento enim didicerant, quod benedixerit eis Dominus propter simplicitatem illius. Vice quadam cum diversae monetae ex diversis censibus pecuniam haberet, quidam ex servis eius partem furtive tulit et fugit. Quo cognito, cum graviter lamentaretur, consolantibus se respondit : Ego non defleo damnum, sed periculum. Denarii dativi non sunt, miser capietur, et si pro eis fuerit damnatus, ego reus mortis ero illius.
NOVICIUS: Tales viri temporibus istis non eligerentur in cellerarios.
MONACHUS: Sicut mutata sunt tempora, ita et homines. Nam usque hodie frequenter contingit, ut sub praelatis et officialibus simplicibus domus religiosae in exterioribus proficiant, et sub astutis atque in schola mundi exercitatis deficiant.

From:
Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2.

ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias

Tubach:

Tubach Frederic C., 1969. Index exemplorum. A Handbook of medieval religious tales, Helsinki.:

  • #2359 : Granary, cats in. A simple minded canon wants to give up his job in the granary because cats are running through it, not realizing the cats catch the mice. Caes. VI, 7ter. (© Frederic C. Tubach)
Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
  • Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. vol. 1, p. 358-359..

ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)

Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:

Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:

TE018632.xmlTE018632.pdf

Download the complete collection of exemplaTélécharger la collection complète des exemplaLaden Sie die komplette Sammlung von Exempla herunterScarica la raccolta completa di exemplaDescargue la colección completa de exempla

Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.

This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para