Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: VI, 9, 2

StatusÉtatZustandStatoEstatus:
publishedpubliéveröffentlichtpubblicatopublicado
IdentifierIdentifiantIdentifikationsnummerIdentificatoreIdentificador:
TE018636
How to citeComment citerZitierweise fürCome citareCómo citar:
"TE018636 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: VI, 9, 2)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018636 (accessed 2022-12-09).« TE018636 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: VI, 9, 2) », Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018636 (consulté 2022-12-09)."TE018636 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: VI, 9, 2)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018636 (zugegriffen 2022-12-09)."TE018636 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: VI, 9, 2)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018636 (consultato 2022-12-09)."TE018636 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: VI, 9, 2)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018636 (accedido 2022-12-09).

ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum

CollectionRecueilSammlungRaccoltaColección:
AuthorAuteurVerfasserAutoreAutor:
Caesarius Heisterbacensis
SummaryRésuméZusammenfassungSommarioResumen:
(Fr.) Un moine de Burtscheid, très simple et pieux, vint une fois à Cologne et y fut logé dans la maison d'un certain Abraham. La nuit, le moine entendit les cloches de la cathédrale sonner les Matines. En se hâtant vers l’église, il sortit par une fenêtre qu'il avait prise pour une porte. Les anges le déposèrent à terre et il ne s'en rendit pas compte avant qu'il ne retourne à la maison et qu’Abraham ne lui demande comment il était sorti.
CommentaryCommentaireKommentarCommentoComentario:

L’abbaye bénédictine de Burtscheid est située près d'Aix-la-Chapelle.

Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original

CAPITULUM IX De monacho de Porceto.

Porceto monachus quidam fuit tantae simplicitatis, ut singulis pene diebus in balneis, quae ibi aide ostium monasterii naturaliter calent, inter pauperes sederet, et pauperum dorsa fricaret, capita ablueret, vestimenta mundaret. Pro qua re cum tam ab Abbate quam a fratribus crebrius et acrius argueretur, non propter hoc dimisit, sed his verbis valde simpliciter respondit: Si ego modo desisterem, quis pauperibus ista exhiberet? Quod si alius, quem simplicitas excusare non posset, talia praesumsisset contra Abbatis sui imperium, haud dubium quin Deum graviter offendisset. Melior est enim obedientia, quam stultorum victimae. Quod autem praedicti simplicis opera Deo placuerint, sequens miraculum declatabit. Tempore quodam cum orationis causa isset Coloniam, in domo cuiusdaim Abrahae hospitatus est. Nocte eadem cum signum matutinarum pulsaretur in ecclesia beati Petri, surrexit, illucque festinans, cum solarii fenestram, in quo dormiebat, vidisset apertam, ostium esse putans, per eam exivit, sicque mirabiliter depositus ad ecclesiam pervenit. Finitis matutinis rediens, cum ad ianuam domus pulsaret, et interrogaretur ab intromittentibus, unde veniret vel ubi exivisset, ex eius responsione, quod non per ostium, sed per fenestram egressus fuerit, cognoverunt. Ipse sibi tamen eiusdem miraculi conscius non fuit. Et cum eadem fenestra, bene mihi nota, satis alta sit, haud dubium quin a sanctis angelis depositus sit, ut impleretur in eo quod de capite scriptum est: Quoniam angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. In manibus portabunt te, ne unquam offendas ad lapidem pedem tuum. Quam fidus custos simplicium sit Dominus, sequens ostendet relatio.

From:
Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2.

ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias

Tubach:

Tubach Frederic C., 1969. Index exemplorum. A Handbook of medieval religious tales, Helsinki.:

  • #5301 : Window, monk walks through. A simple minded monk went to church by walking miraculously through a closed window. CHeist-VI #9bis . (© Frederic C. Tubach)
Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
  • Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. ol. 1, p. 360-361..

ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)

Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:

Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:

TE018636.xmlTE018636.pdf

Download the complete collection of exemplaTélécharger la collection complète des exemplaLaden Sie die komplette Sammlung von Exempla herunterScarica la raccolta completa di exemplaDescargue la colección completa de exempla

Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.

This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para