Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: VI, 10, 6

StatusÉtatZustandStatoEstatus:
publishedpubliéveröffentlichtpubblicatopublicado
IdentifierIdentifiantIdentifikationsnummerIdentificatoreIdentificador:
TE018642
How to citeComment citerZitierweise fürCome citareCómo citar:
"TE018642 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: VI, 10, 6)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018642 (accessed 2022-07-03).« TE018642 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: VI, 10, 6) », Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018642 (consulté 2022-07-03)."TE018642 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: VI, 10, 6)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018642 (zugegriffen 2022-07-03)."TE018642 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: VI, 10, 6)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018642 (consultato 2022-07-03)."TE018642 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: VI, 10, 6)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018642 (accedido 2022-07-03).

ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum

CollectionRecueilSammlungRaccoltaColección:
AuthorAuteurVerfasserAutoreAutor:
Caesarius Heisterbacensis
SummaryRésuméZusammenfassungSommarioResumen:
(Fr.) Engelbert, aveugle de naissance, menait une vie très simple et vertueuse. Un jour de fête, sa tante se proposa d'aller à un village voisin pour écouter les Matines et l'invita à se joindre à elle. La même nuit, il entendit une voix disant: « Engelbert, viens, allons aux Matines. » Engelbert suivit la voix mystérieuse et fut amené dans une église inconnue où il entendit des offices chantés de façon admirable.

Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original

CAPITULUM X Vita Engilberti caeci.

Homo quidam simplex, Engilbertus nomine, de provincia Tulpeti natus, ante paucos annos defunctus est. Iste cum esset caecus natus, propter varia dona, quibus hominem eius interiorem illuminaverat gratia divina, in diversis provinciis noscebatur, et a multis magnisque personis sexus utriusque venerabatur. In cappa simplici et tunica lanea nudisque pedibus tam aestate quam hyeme incedebat, et puero se regente, sic limina sanctorum satis remota saepius visitavit. Carnibus nunquam vescebatur, non lectisterniis, sed modico tantum straminis vel feni noctibus utebatur. Ego multa bona de eo vidi, et ipse multos tam verbo quam exemplo aedificavit. Hic tempore adolescentiae suae cum nocte quadam in domo materterae suae, matronae divitis, inter alios eius servos se cubitum locasset, in ipso conticinio duo fures parietem subfodientes ingressi sunt. Qui igne discooperto, et lumine incenso, cistis apertis, intrepide colloquebantur. Quos ut praedictus Engilbertus audivit, et fures esse non dubitaret, cum servos ex utroque latere dormientes excitare non posset, subsellio cultello suo perforato collo iniecit, et clava manum armavit. Et quia illos quasi caecus videre non potuit, Deo duce auditum ad illos tendens, et clavam utraque manu vibrans, ex omni parte quicquid tangere potuit quasi furiosus feriens, de domo illos eiecit. Quos usque ad foramen secutus, dum aditum scala obstrueret, et illi stantes extra domum, neminem praeter ipsum solum vigilare sensissent, de tali expulsione confusi, habito consilio, denuo nisi sunt intrare. Quod ut ille ex motu scalae sensit, unam partem scalae arcae magnae, in qua continebantur grana, et erat foramini contigua, supposuit, alteramque utraque manu servavit. Illis intrantibus usque ad umbelicum, Engilbertus dorsa eorum, quia proni iacebant, per scalam fortiter pressit et in tantum depressit, ut non solum eis progressum, imo etiam regressum prorsus adimeret. Qui quasi sub torculari positi, dum mane capi timerent, veniam postulaverunt. Datis vero terribilibus iuramentis, quod nunquam personam eius laederent, vel domum illam intrarent, dimissi sunt. Mane cum prodente Engilberto, a vicinis nulla arte dormientes possent excitari, et quaererentur circa domum maleficia, quorum virtute haec noverant fieri, supra foramen de tecto pendentem quasi spinam humani cadaveris repererunt. Qua amota, mox omnes excitati sunt.
NOVICIUS: Magna sunt ista ab homine caeco et simplice gesta.
MONACHUS: Maius est quod sequitur, quia ad salutem pertinet animarum. Postea multis annis elapsis, iidem fures fama et virtutibus iam dicti Engilberti excitati, eiusque ut opinor precibus compuncti, eum adiemut, et quia ipsi essent, confessi, deinceps vitam duxerunt religiosam. Hoc factum mirabile, et alia quaedam, de quibus in sequentibus dicetur, ab aliis mihi relata, et utrumnam vera essent a me interrogatus, ita gesta fuisse simpliciter testatus est. Et quia cum simplicibus sermocinatio Domini est, dedit ei etiam spiritum prophetiae, ut damnum luminis exterioris claritate oculorum interiorum recompensaretur. Tempore quodam invitatus a Duxissa Saxoniae, uxore Henrici Ducis, matrona valde religiosa, inter alia multa quia unus ex filiis eius Imperator esset futurus praedixit. Quod postea impletum vidimus in Ottone, qui Henrico successit in imperio. Hic cum post electionem in maximis fuisset tribulationibus, et pene ab omnibus desperatus, ab eodem caeco confortatus est, ei asserendo, quia omnimodis forent implenda, quae a Deo fuerant praeordinata. Ante illa tempora, cum Helswindis de Giemenich, vidua religiosa, ob discordiam duorum Comitum terrae nostrae timeret filiis suis, Arnoldo et fratribus eius, ipsumque rogaret, ut pro ipsorum incolumitate Deo supplicaret; respondit: Ne sollicita sis pro ista discordia, quia bene sopietur; nam alia multo maior iam in ianuis est, pro qua non solum filii tui, sed et tota terra concutietur. Hoc impletum est sub iam dicto Ottone et Philippo eius in regno adversario. Die quadam eunte eo in quadam strata Coloniae, occurrerunt ei plures honestae matronae eiusdem civitatis, euntes ad ecclesiam. Quae dum confabularentur, ait: State vos dominae. Stantibus eis, adiecit: Loquatur illa iterum quae iam loquebatur. Haesitantibus matronis, de qua diceret, ad verbum illius quaelibet singulariter, ceteris tacentibus, loquebatur. Cum ventum fuisset ad Astradam, quae hodie sanctimonialis est in Monte sanctae Walburgis, voce eius audita Engilbertus cunctis audientibus prophetice respondit: Haec cum omni domo sua convertetur ad Christum. Quod non multo post impletum est. Nam cum marito, filio, et filia, quae hodie abbatizat in iam dicto coenobio, servo et ancilla ad ordinem nostrum venit. Vides quam celeriter in apertione oris praefatae feminae Deus revelaverit auriculam eius. De statu animarum plurima dicere consuevit, et nonnunquam, ut aiunt, spiritus erroris sive humanus eum fefellit. Nec mirum. Non semper Prophetae loquebantur spiritu prophetiae, sicut Nathan, qui David ad hoc spiritu suo hortabatur, quod Spiritus sanctus mox per eum fieri prohibuit. In quadam sollemnitate Dominae nostrae cum matertera eius praedicta vespere iret ad proximam villam propter matutinas, et diceret illi: Engilberte, cras mane venias ad me; in ipsa nocte ante lucem audivit vocem cuiusdam ad ostium pulsantis atque dicentis: Engilberte, veni eamus ad matutinas. Quam vocem cum non agnosceret, surrexit tamen et secutus est illum. Ductusque est in ecclesiam quandam, in qua audivit matutinas, primam, tertiam, sextam, nonam. Deinde cum solus reverteretur, et ubinam fuisset, interrogaretur, respondit: Nunquam audivi tam pulchrum cantum, tam suavem melodiam, missam tam gloriosam, sicut audivi hodie. Et hoc sequenti anno ei iterum contigit. Nondum enim susceperat habitum religiosum. Nocte quadam de lecto suo raptus, transpositus est iuxta castrum Molbach in solitudinem satis horrendam. In eodem loco egressa anima eius de corpore, universos angulos et situs eiusdem solitudinis lustravit et consideravit, ita ut postea eo recitante multi mirarentur. Regressa anima, diabolus erranti occurrit dicens: Corpus tuum meum est. Illo se signante, et sanctam Dei genitricem invocante, adiecit: Media pars capitis tui mea est, eo quod pulsata vespera sabbati fuerit lota. Et statim massam picis misit in illam. Quae postea cum maximo labore multorum deposita est. Cum vero moriturus esset, mater eius flens sic ait: O fili dulcissime, modo recedens a me dimittis me in maxima infirmitate. Respondit ille: Sancta Maria liberabit te mater. Eoque exspirante, eadem hora sanata est illa ab infirmitate durissima, qua novem annis laboraverat. Legi in libro Visionum beatae Aczelinae, quod in coelesti mansione sedem viderit vacuam mirae pulchritudinis et gloriae, et dictum est ei, quod esset cuiusdam caeci de Alemannia. Et statim intellexi de fratre isto Engilberto.
NOVICIUS: Ut audio, multum Deo cara est simplicitas.
MONACHUS: Non solum Deo, imo et hominibus placet. Est quandoque maioris in auribus eorum efficaciae, quam prudentia saecularis.

From:
Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2.

ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias

Tubach:

Tubach Frederic C., 1969. Index exemplorum. A Handbook of medieval religious tales, Helsinki.:

  • #694 : Blind man led miraculously. A blind monk is miraculously led to church services. CHeist-VI #105 . (© Frederic C. Tubach)
Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
  • Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. vol. 1, p. 363..

ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)

Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:

Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:

TE018642.xmlTE018642.pdf

Download the complete collection of exemplaTélécharger la collection complète des exemplaLaden Sie die komplette Sammlung von Exempla herunterScarica la raccolta completa di exemplaDescargue la colección completa de exempla

Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.

This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para