Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: VI, 20
ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum
Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original
CAPITULUM XX De astuto Priore, qui personam ob infamiam eiectam elegit, ne sua pars infirmaretur.
Prior quidam ordinis nostri, defuncto Abbate suo, ad abbatiam aspirans, cum
tempore electionis a Visitatore, sicut ceteri seniores de persona idonea
interrogaretur, non corde columbino monachum quendam de domo eadem ob infamiam
eiectum nominavit. Sciebat enim Prioris auctoritatem non esse modicam, et si
aliquem de conventu nominaret, per hoc suam electionem posse infirmari, et se in
suo desiderio impediri. Factum est nutu ut creditur divino, ut ceteri, eius
exemplo, eandem personam eligerent, dicentes intra se: Prior noster oculus noster est, nec talem personam nominasset, si ei
de illius innocentia non constaret. Forte si idem Prior simpliciter ambulasset,
factus esset Abbas. Et satis puto, quantum ex verbis cuiusdam Abbatis, qui mihi
haec retulit, coniicio, quod tantum fuerit cruciatus in eiusdem monachi
promotione, quantum ille tribulatus exstiterat in sua eiectione. Ecce sic astutos
et dolosos punit etiam in praesenti Deus. De tribulatione, confusione et
deiectione praelatorum Ecclesiae hodie magis quam ante nostra tempora abundant exempla. Et hoc forte
ideo, quia Dei voluntas in illorum promotione non fuit. Ipsi
regnaverunt, et non ex me, principes exstiterunt, et non cognovi. Verba
sunt Dei per os Jeremiae Prophetae.
NOVICIUS
: Cum Deus in virtute simplicitatis, sicut probatum est exemplis, plurimum
delectetur, puto quod in vitio ei contrario, id est, astutia multum exacerbetur.
MONACHUS: Vitium simplicitati oppositum duplicitas est, cui sodalis est astutia.
NOVICIUS: Unde dicitur duplicitas?
MONACHUS: A duplici plica, sicut simplicitas
quasi sine plica. Simplex enim hoc quod dicit, hoc intendit, hoc agit. Duplex autem aliud habet in corde, aliud in ore, aliud
agit, et aliud intendit. De quo
per Apostolum Jacobum dicitur: Vir duplex animo, inconstans
est in omnibus viis suis
. Bonum enim simulat, ut simplices efficacius decipiat. Unde per
Ecclesiasticum dicitur: Vae peccatori terram duabus
ingredienti viis
. Tales sunt illi, de quibus Dominus dicit: Attendite a
falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem
sunt lupi rapaces. Tales sunt multi ex
his barbatis, qui in habitu et tonsura religionis terras circueunt, et plurimos
decipiunt. Ex quibus nostris temporibus multi sunt propter sua maleficia
interfecti. Et licet quidam ex huiusmodi viatoribus viri sint sancti et sine
felle, propter malos tamen despiciuntur. Hinc est quod anno praeterito dominus
Engilbertus Coloniensis Archiepiscopus in Synodo sua praecepit, ne aliquis illorum
in sua Dioecesi hospitio reciperetur.
ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias
Tubach Frederic C., 1969. Index exemplorum. A Handbook of medieval religious tales, Helsinki.:
- #1 : Abbacy given to infamous man. A Cistercian prior names as successor to the dead abbot an infamous man, thinking thus to make his own election certain. His nominee, however, is elected. CHeist-IV #20; H358 # 90, H366 # 9. (© Frederic C. Tubach)
- Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
-
- Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. vol. 1, p. 372..
ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)
Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:
- TE018650 Dialogus miraculorum: VI, 15
- TE018651 Dialogus miraculorum: VI, 16
- TE018652 Dialogus miraculorum: VI, 17
- TE018653 Dialogus miraculorum: VI, 18
- TE018655 Dialogus miraculorum: VI, 19
- TE018656 Dialogus miraculorum: VI, 20
- TE018657 Dialogus miraculorum: VI, 21
- TE018658 Dialogus miraculorum: VI, 22
- TE018659 Dialogus miraculorum: VI, 23
- TE018660 Dialogus miraculorum: VI, 24
- TE018661 Dialogus miraculorum: VI, 25
Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:
Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.