Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: VI, 29

StatusÉtatZustandStatoEstatus:
publishedpubliéveröffentlichtpubblicatopublicado
IdentifierIdentifiantIdentifikationsnummerIdentificatoreIdentificador:
TE018665
How to citeComment citerZitierweise fürCome citareCómo citar:
"TE018665 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: VI, 29)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018665 (accessed 2022-06-25).« TE018665 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: VI, 29) », Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018665 (consulté 2022-06-25)."TE018665 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: VI, 29)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018665 (zugegriffen 2022-06-25)."TE018665 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: VI, 29)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018665 (consultato 2022-06-25)."TE018665 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: VI, 29)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018665 (accedido 2022-06-25).

ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum

CollectionRecueilSammlungRaccoltaColección:
AuthorAuteurVerfasserAutoreAutor:
Caesarius Heisterbacensis
SummaryRésuméZusammenfassungSommarioResumen:
(Fr.) Un curé illettré fut privé de son église par un certain clerc. Le curé plaida devant le pape Innocent III, en lui disant tout simplement que ce clerc possédait déjà les bénéfices de plusieurs paroisses, tandis que lui, il n'en avait qu'une. Le pape lui donna raison.
SourcesSourcesQuellenFontiFuentes:

Orale: Sicut mihi retulit Caesarius monachus noster...

Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original

CAPITULUM XXIX De sacerdote idiota, qui simplicitate verborum suorum coram Innocentio Papa ecclesiam obtinuit.

Dominus Innocentius Papa vir literatissimus et sermonis diserti, sicut mihi retulit Caesarius monachus noster, Abbas quandoque Prumiensis, qui praesens tunc erat, ita in cuiusdam sacerdotis simplici sermone compunctus est, ut ecclesiam, quam propter illiteraturam perdere merito debuerat, per eam obtineret. Cui cum quidam clericus ecclesiam suam nescio quo pacto abstulisset, et ille appellatus ab eo coram iam dicto Innocentio comparuisset, verbisque compositis et sententiis ponderosis pro se allegasset, simplex ille sacerdos sermonem eius interrumpens ait: Sancte pater, ipse non dicit verum, ipse magnam mihi fecit iniuriam. Considerans ilium dominus Papa hominem simplicissimum, respondit: Enarra mihi causam tuam. Et ille: Ego nescio Latine loqui. Loquere, inquit, sicut nosti, bene te intelligam. Tunc ille satis timide satisque corrupte his verbis usus est: Sancte pater, iste clericus multos habet ecclesias, et ego tantum habui unum, et eundem mihi rapuit, modo habet unum cum aliis. Hoc tibi conqueror. Cui Papa compassus, ait eius adversario: Quid ad haec loqueris, frater? Tua avaritia non sinebat te pluribus esse contentum ecclesiis, quin isti pauperi etiam suam auferres. Tam simplicis naturae est, ut si causam habuisset iniustam, nunquam venisset ad curiam Romanam. Justitia audaciam illi contulit. Praecipio tibi ne eum in ecclesia sua de cetero inquietes, et ego de ecclesiis tuis dispensabo. Quo audito, timens cessit, quia simplicitas pro eius adversario pugnavit.
NOVICIUS: Cum simplicium verba et opera saeculi Principes tantum venerentur, puto quod in illorum oratione Deus plurimum iocundetur.
MONACHUS: Hoc tibi Simplex Paulus ostendit, sed et ego recentioribus tibi pandam exemplis.

From:
Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2.

ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias

Tubach:

Tubach Frederic C., 1969. Index exemplorum. A Handbook of medieval religious tales, Helsinki.:

  • #1061 : Church regained with simple words. A simple priest regains his church from an eloquent priest by the use of simple words in a plea to Pope Innocent. (See also: 5381). CHeist-VI #29 . (© Frederic C. Tubach)
Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
  • Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. vol. 1, p. 381..

ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)

Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:

Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:

TE018665.xmlTE018665.pdf

Download the complete collection of exemplaTélécharger la collection complète des exemplaLaden Sie die komplette Sammlung von Exempla herunterScarica la raccolta completa di exemplaDescargue la colección completa de exempla

Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.

This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para