Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: VII, 8

StatusÉtatZustandStatoEstatus:
publishedpubliéveröffentlichtpubblicatopublicado
IdentifierIdentifiantIdentifikationsnummerIdentificatoreIdentificador:
TE018755
How to citeComment citerZitierweise fürCome citareCómo citar:
"TE018755 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: VII, 8)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018755 (accessed 2022-07-02).« TE018755 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: VII, 8) », Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018755 (consulté 2022-07-02)."TE018755 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: VII, 8)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018755 (zugegriffen 2022-07-02)."TE018755 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: VII, 8)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018755 (consultato 2022-07-02)."TE018755 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: VII, 8)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018755 (accedido 2022-07-02).

ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum

CollectionRecueilSammlungRaccoltaColección:
AuthorAuteurVerfasserAutoreAutor:
Caesarius Heisterbacensis
SummaryRésuméZusammenfassungSommarioResumen:
(Fr.) Henri, chanoine de Saint-Cunibert de Cologne menait une vie assez séculière. Un jour, chemin faisant, il vit une nuage lumineux et entendit une voix très douce disant : « Que ta volonté soit faite sur la terre comme au ciel ! » Une autre fois, il se vit dans une vision devant l'autel de la Vierge dans l’église Saint-Cunibert. Il dit l'Ave Maria, mais la Vierge répondit qu'il était un homme perdu et serait damné s'il ne changeait de vie. Le chanoine ne put cependant pas abandonner les plaisirs de la vie séculière. Frappé par une maladie, il se ravisa finalement et se fit moine chez les Cisterciens.

Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original

CAPITULUM VIII De Henrico canonico sancti Kuniberti, qui per intercessionem sanctae Mariae conversus est.

Canonicus quidam sancti Kuniberti in Colonia, nomine Henricus, vita satis saecularis, cum die quadam solus equitaret, nubecula lucida viam ipsam eo intuente transvolavit, vocemque clarissimam de ipsa nube audivit: Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra. Eratque vox eadem tantae dulcedinis, ut quotiens eius postea recordaretur, lacrimis infunderetur. Cumque vocem hanc coelitus demissam minus attenderet, vel potius non intelligeret, nocte quadam per visum se stare vidit in capella domus suae ante altare coram imagine beatae Dei Genitricis. Quam cum verbis angelicis solito salutaret, respondit illa: Ut quid me salutas? Homo perditus es; et nisi vitam tuam emendaveris, citius peribis. Ego enim et Benedictus intercessimus pro te. Qui cum secundam hanc admonitionem, dulcedine vitae saecularis abstractus, negligeret, circa tempus sex hebdomadarum tam gravi infirmitate correptus est, ut inungeretur, nec ulla esset spes vitae eius. Tunc demum ad cor reversus, et quid audierit quidve viderit recordatus, fratribus quibusdam Bergensibus ordinis Cisterciensis ad se vocatis se reddidit, qui in proximo Pascha monachus factus, mentis et precibus beatae Virginis se illuminatum usque hodie gloriatur.
NOVICIUS: Cuius fuit vox illa facta de nube, et quis sensus eius ?
MONACHUS: Quantum ex iam dictis colligitur, beatae Mariae et sancti Benedicti. Orabant enim Christum, ut sicut voluntas eius est in coelo, id est in iusto, ita et eius voluntas, quae semper bona est, fieret in terra, hoc est in illo iuvene tunc peccatore. Nec mirari debes, si peccatores per eam illuminantur, quia secundum nomen eius, ita et laus eius in fines terrae . Maria enim interpretatur stella maris, sive illuminatrix. Quod vero desperati et contra omnem gratiam indurati, per ipsam ad confessionem et veniam reparentur, praesto sunt exempla.

From:
Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2.

ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias

Tubach:

Tubach Frederic C., 1969. Index exemplorum. A Handbook of medieval religious tales, Helsinki.:

  • #1075 (Cf.) : Cistercians, man joins. St. Dominic prays for a man to join the Cistercian order, and the man does so. Alpha # 282; cf. CHeist-VII #8; Recull # 240. (© Frederic C. Tubach)
Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
  • Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. vol. 2, p. 11..

ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)

Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:

Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:

TE018755.xmlTE018755.pdf

Download the complete collection of exemplaTélécharger la collection complète des exemplaLaden Sie die komplette Sammlung von Exempla herunterScarica la raccolta completa di exemplaDescargue la colección completa de exempla

Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.

This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para