Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: VII, 9
ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum
Orale: Sicut mihi retulit dominus Henricus abbas de Scimenu, asserens sibi recitatum ab abbate iam dictae domus.
- MoineMonkMönchMonjeMonaco
- CistercienCistercianZisterzienserCistercienseCistercense
- MaladieIllnessKrankheitEnfermedadMalattia
- DémonDemonDämonDemonioDemone
- Vierge MarieBlessed virgindie Jungfrau MariaVirgen MaríaMadonna
- conseiladviceRatconsejoconsiglio
- ConfessionConfessionBeichteConfesiónConfessione
- MortDeathTodMuerteMorte
Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original
CAPITULUM IX.Homil. I. p. 109. De monacho apud monasterium infirmato, quod Trappa dicitur, cui sancta Maria gratiam confitendi obtinuit.
In provincia Pertica domus ordinis Cisterciensis sita est, quae Trappa vocatur. In hac, sicut mihi retulit dominus Henricus Abbas de Scimenu, asserens sibi recitatum ab Abbate iam dictae domus, contigit quod dicturus sum, tunc temporis recenter gestum. Infirmatus est ibi monachus usque ad mortem. Deputati sunt ei duo monachi ad serviendum. Qui dum simul exissent, et aeger solus iaceret, ingressi sunt duo tetri spiritus, in angulo domus stantes. Complosis autem manibus cachinnantes dicebant ad invicem: Cras hora tertia cum magno gaudio deducemus animam huius ad infernum. Mox infirmus tremere coepit atque pallescere, maxime propter morsum conscientiae. Commiserat enim ante conversionem peccata quaedam gravia, quae vetante erubescentia confiteri non poterat, neque clericus in saeculo, neque novicius, neque monachus in monasterio. Pavens vero et circumspiciens, contemplatus est in angulo opposito matronam pulcherrimam, in haec verba daemonibus cachinnantibus respondentem: Nolite nimis gaudere, ego illi dabo consillum, qualiter dentes vestros evadat. Post quod verbum visio omnis, ministris intrantibus, disparuit. Consillum autem intelligens confessionem, matronam vero sanctam Dei Genitricem, quam in tanto periculo ut opinor invocaverat, Priorem vocari fecit, cui omnia sua peccata, meritis beatae Virginis adiutus, plene ac devote confitens, et ut eadem Abbati, qui tunc absens erat, revelaret, supplicans, oleo sacro inunctus, et Dominici corporis Sacramento munitus, hora a daemonibus praedicta, sub spe veniae spiritum exhalavit.
ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias
Tubach Frederic C., 1969. Index exemplorum. A Handbook of medieval religious tales, Helsinki.:
- #1174 : Confession liberates monk from demons. A sick monk sees demons rejoicing at the thought of capturing his soul when it leaves his body. On the advice of the Virgin, he confesses and is liberated from the demons. CHeist-VII #9; libri8-III #79 . (© Frederic C. Tubach)
- Related worksTextes apparentésVerwandte TexteTesti correlatiTextos relacionados:
-
- Caesarius Heisterbacensis, Homiliae de infantia Servatoris [éd. J.A. Coppenstein, 1615], I, p. 109-110.
- Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
-
- Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. vol. 2, p. 12-13..
ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)
Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:
- TE018751 Dialogus miraculorum: VII, 5
- TE018752 Dialogus miraculorum: VII, 6
- TE018753 Dialogus miraculorum: VII, 6
- TE018754 Dialogus miraculorum: VII, 7
- TE018755 Dialogus miraculorum: VII, 8
- TE018756 Dialogus miraculorum: VII, 9
- TE018757 Dialogus miraculorum: VII, 10
- TE018758 Dialogus miraculorum: VII, 11
- TE018759 Dialogus miraculorum: VII, 12
- TE018760 Dialogus miraculorum: VII, 13
- TE018761 Dialogus miraculorum: VII, 14
Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:
Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.