Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: VII, 10
ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum
Orale: Sicut mihi retulit Lambertus monachus noster...
- ParisParisParisParísParigi
- hôpitalhospitalSpitalhospitalospedale
- ReligieuxReligiousMönchReligiosoReligioso
- Vierge MarieBlessed virgindie Jungfrau MariaVirgen MaríaMadonna
- mendiantbeggarBettlermendicantemendicante
- DémonDemonDämonDemonioDemone
- ConfessionConfessionBeichteConfesiónConfessione
- ApparitionApparitionErscheinungApariciónApparizione
Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original
CAPITULUM X Item de duobus mendicis, in hospitali eius Parisiis aegrotantibus, quos de confessione monuit.
Simile beneficium consecuti sunt duo pauperes Parisis a beata Virgine, sicut mihi
retulit Lambertus monachus noster, qui eodem tempore ibidem dicit se studuisse.
Cumque collecti fuissent in hospitali, quod situm est ante eius oratorium
in Paradiso, viro cuidam religioso, eiusdem hospitalis ministro, ipsa Virgo
benignissima, cui cura est de omnibus, apparere dignata est, dicens: Bone, vide
ut diligentia ac custodia adhibeatur illis duobus pauperibus, quia in periculoso statu sunt, et daemones cum multa
sollicitudine illos circueunt quomodo eis noceant. Quod cum indicasset sacerdoti,
et ille eos ad emundationem conscientiae
hortaretur semel ac secundo, nec proficeret, tandem subiunxit: Miseri, ego novi
vos esse in peccatis gravissimis, citoque moriemini, et nisi confessi fueritis,
intrabitis gehennam, poenis aeternalibus cruciandi. Illi vero territi, et quod
credibilius est, precibus beatae Dei Genitricis illuminati, peccata sua confessi
sunt, moreque Christiano decedentes, daemonibus luctum, et sanctis angelis gaudium
fecerunt in coelo.
NOVICIUS: Valde laetificant
ista.
MONACHUS: Non solum peccatores fidem sine operibus habentes, per ipsam, ut
probatum est, illuminantur, imo etiam apostatae a fide, quod signum est maioris
misericordiae, per eam Christo reconciliantur. De hoc habes manifestum exemplum in
distinctione secunda capitulo duodecimo, de iuvene, qui iuxta Floreffiam Christum
abnegans, et diabolo se reddens, eius precibus pervenit ad indulgentiam.
NOVICIUS
: Simile legitur de Theophilo Alexandrino. Quia iam sermo satis protractus est de beneficiis eius circa peccatores, precor
ut etiam exemplis mihi ostendas, quantis
vel qualibus per eam iusti
revelationibus consolentur.
MONACHUS: Quam mirifice iustos sibi servientes sancta
Dei Genitrix consoletur, ex paucis quae subiiciam cognoscere poteris exemplis.
ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias
Tubach Frederic C., 1969. Index exemplorum. A Handbook of medieval religious tales, Helsinki.:
- #561 : Beggars, urged to confess. Two ill beggars were urged by the Virgin to confess their sins. CHeist-VII #10 . (© Frederic C. Tubach)
- Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
-
- Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. vol. 2, p. 13..
ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)
Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:
- TE018752 Dialogus miraculorum: VII, 6
- TE018753 Dialogus miraculorum: VII, 6
- TE018754 Dialogus miraculorum: VII, 7
- TE018755 Dialogus miraculorum: VII, 8
- TE018756 Dialogus miraculorum: VII, 9
- TE018757 Dialogus miraculorum: VII, 10
- TE018758 Dialogus miraculorum: VII, 11
- TE018759 Dialogus miraculorum: VII, 12
- TE018760 Dialogus miraculorum: VII, 13
- TE018761 Dialogus miraculorum: VII, 14
- TE018762 Dialogus miraculorum: VII, 15
Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:
Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.