Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: VII, 16, 1

StatusÉtatZustandStatoEstatus:
publishedpubliéveröffentlichtpubblicatopublicado
IdentifierIdentifiantIdentifikationsnummerIdentificatoreIdentificador:
TE018763
How to citeComment citerZitierweise fürCome citareCómo citar:
"TE018763 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: VII, 16, 1)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018763 (accessed 2022-07-05).« TE018763 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: VII, 16, 1) », Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018763 (consulté 2022-07-05)."TE018763 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: VII, 16, 1)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018763 (zugegriffen 2022-07-05)."TE018763 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: VII, 16, 1)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018763 (consultato 2022-07-05)."TE018763 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: VII, 16, 1)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018763 (accedido 2022-07-05).

ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum

CollectionRecueilSammlungRaccoltaColección:
AuthorAuteurVerfasserAutoreAutor:
Caesarius Heisterbacensis
SummaryRésuméZusammenfassungSommarioResumen:
(Fr.) Le frère Christian de Himmerod, quand il était encore étudiant, fut logé une fois chez une matrone, dont la fille souffrait de la gale [scabies]. L'hôtesse demanda à Christian s'il savait quelque chose contre cette maladie. Il dit que non, mais la matrone insista : les étudiants savaient tant de choses! Vaincu, il lui donna la recette d'une pommade. Malgré le fait que cette pommade était sans utilité contre la gale, la fille retrouva immédiatement la santé, sans doute, grâce à la simplicité de Christian.
SourcesSourcesQuellenFontiFuentes:

Orale: Non alia de illo referam, quam ea quae a religiosis viris, qui eum viderunt et noverunt, mihi dicta sunt.

CommentaryCommentaireKommentarCommentoComentario:

Himmerod (Claustrum), abbaye cistercienne en Rhénanie-Palatinat, quatorzième fille de Clairvaux, fondée en 1134 par saint Bernard

Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original

CAPITULUM XVI.Homil. I. p. 66. Vita domini Christiani monachi de Hemmenrode.

In eodem Claustro monachus quidam exstitit, praedicto Henrico converso contemporaneus, nomine et opere Christianus. Istum multis modis Domina nostra consolari consuevit, secreta sua illi manifestans. Huius beati viri vitam, videlicet qualis ante conversionem fuerit vel post, in quantum scire potui, succincte tibi perstringam. Non alia de illo referam, quam ea quae a religiosis viris, qui eum viderunt et noverunt, mihi dicta sunt. Cum adhuc esset scholaris, et scholas vitans per provincias discurreret, nocte quadam in domo cuiusdam mulieris hospitabatur. Cuius filia cum haberet caput scabiosum, et instaret adolescenti, ut si aliquid contra illum morbum nosset, sibi diceret, asserens multa experimenta scholares scire, et ipse negaret, illaque neganti non crederet, tandem importunitate eius victus, ut se ab ea liberaret, respondit: Accipe barbam Jovis, fuliginem et sal, et fac ex eis ungentum. De quo mox ut filiae tuae caput perunxeris, melius habebit. Quae cum eidem morbo essent contraria, fecit tamen mater, sicut edocta fuit, et puella citius, non propter medicinam, sed propter scholaris simplicitatem ut opinor, plene convaluit. - Alio tempore cum in domo quadam sibi ignota dormiret, et propter necessitatem naturae solis femoralibus indutus surgeret, diabolus in specie nudae mulieris occurrens, dorso eius nudo insilivit. Quem cum nullo conatu de dorso suo excutere posset, sic usque ad tempus matutinale circumrotando, magnum tam corporis quam mentis patiebatur defectum. Ordinatus in sacerdotem, factus est capellanus Comitis Losensis, in castro eius missas celebrans. Filius vero Comitis, sciens illum virum esse simplicem et timidum, ut eum terreret, ursi pelle se circumdedit, et more bestiae super pedes manusque incedens, ad solum in capella sedentem sic venit, rugitus contra illum emittens. Quo viso Christianus territus, et pene extra mentem factus, arrepto cultello, tam valide illum collo iuvenis infixit, ut rueret pene mortuus. Qui cum post modicum respirasset, timens vitae sacerdotis, ait: Fugite domine Christiane, quia fillum Comitis occidistis. Mox ille territus fugit. Et cum venisset ad portam castri, dixit ostiario: Aperi, et sine me fugere, quia fillum Comitis occidi. Vides quanta simplicitas? Statim ut haec innotuerunt parentibus et familiae, planxerunt valde. Ad petitionem tamen iuvenis Christianus revocatur, culpa ignoscitur, contra spem vulneratus citius convalescit. Haec mihi retulit beatae memoriae Walterus de Birbech. - Tempore quodam cum commendationem hominis mortui faceret, mortuus ille surrexit. Fugientibus omnibus qui aderant, fugit et ipse Christianus, venitque fugiendo ad fluvium, qui non longe aberat. Quem mortuus sequens clamavit post tergum eius dicens: Domine, est mihi domi aries optimus, tollite illum, et orate pro me. Sicque ad feretrum de quo exilierat reversus, mortuus est et sepultus. - Habebat autem praeter praedictam capellam, ecclesiam legitimam, cuius Pastor erat, ad quam quotiens ire debuisset, fluvium quendam transire habebat. Qui cum minor esset, equo vectore illum transvadabat; cum vero inundasset, navigio transibat. Quodam igitur tempore cum ad fluvium de more accessisset, maiorem quam crediderat reperit. Propter quod cum se et equum ei committere non auderet, et navicula deesset, et paululum quid faciendum esset deliberaret, ecce apparens ei beata Maria Magdalena, apprehendit eum de vestimento supra collum, et in ulteriorem ripam deposuit, ita ut erat in equo sedentem. Laetus itaque ad ecclesiam pervenit, et divina celebrare exorsus est, nullum habens adiutorem, nisi rusticum ecclesiae custodem. Beata vero Maria Magdalena, quae mirabiliter eum illuc perduxit, missae eius interesse non refugit. Nam quotiens se vertebat dicendo: Dominus vobiscum, vidit matronam reverendissimam in oratorio deambulantem. In qua nullum sciens esse mortalium praeter praedictam custodem, eundem missa finita convenit, interrogans, si aliquid vidisset. Ipse autem et se eam vidisse asserebat. - Quia, teste scriptura, dignum est ut iustus iustificetur adhuc, et sanctus sanctificetur adhuc , considerans venerabilis sacerdos mundi pericula, diaboli tentamenta, carnis incentiva, divina gratia inspirante, mundum deseruit, et religionis habitum in Hemmenrode suscepit. Die quadam in solario probationis in oratione iacens, et de corporis sui imbecillitate, ordinis districtione, poenisque purgatoriis cogitans, taedere coepit. Et mox mirabili quadam virtute animam suam a corpore separari sensit. Vidit et sepulchrum opere mirifico coram se composium. Et ecce sancta Dei Genitrix in claritate maxima cum multa turba virginum per fenestram eo vidente ingressa est. Dictumque est ei, quod ipsa esset mulier de Nazareth. Quae corpus exanime sacerdotis a capite levans, et Fredericus Imperator, avus huius Frederici, qui hodie imperat, a parte pedum, reverenter illud tumulaverunt. Deinde beata Virgo cum multitudine angelorum obsequentium ad coelestia rediens, animam tumulati, daemonum catervis sequentibus, et massas igneas post eam exsufflantibus, secum duxit, illaesamque custodivit. Ducta tamen ad quendam ignem maximum, edocta est ab angelis, quod post mortem illuc esset reditura et ignem eandem transitura. Repente se corpori restitutam invenit. De modo illius transitionis et causa nemini aliquid dicere voluit. Testatus est autem animam suam ubique fuisse oculatam, et tantae scientiae, quamdiu exuta fuit a corpore, ut post suscitationem caecitatis suae caliginem miraretur. Interrogatus de formis angelorum sive daemonum, respondit, angelos se vidisse in specie puellarum pulcherrimarum, daemones vero in effigie corvorum. Hic recordor dicti cuiusdam, cuius anima nuper educta fuit a corpore, et reversa. Anima, inquit, educta a corpore, quando non est revertenda, reliquas animas sive spiritus angelicos videt sicuti sunt. Quando vero reversura est ad corpus, non ei datur animas sive angelos contemplari, nisi sub aliqua similitudine et liniamentis, propter viventes.
NOVICIUS: Satis videtur istud esse probabile. Sed quid significat quod praedictum sacerdotem Domina nostra cum Imperatore Frederico tumulavit?
MONACHUS: Sicut mihi retulit praefatus Walterus, qui huius tumulationis solutionem cum maximo labore, et hoc secretissime, ab eo elicere potuit, quantum beata Virgo illum dilexerit, vel quanti meriti apud Deum fuerit, per eandem ei visionem ostendit. Ac si diceret: NulIus in regno terreno Frederico Caesare qui nunc imperat dignior est, nec ipse tamen praestare obsequium sepulturae tuae dignus est. Ita ipse intellexit. Daemones vero in diversis formis saepissime vidit, hominum videlicet, animalium, reptillum, sicut in quinta distinctione memini me plenius dixisse capitulo sexto. - Cum tempore quodam staret inter alios ad psallendum ad horam sextam, vidit mensam in medio chori stantem decentissime praeparatam. Venientes autem tres miri decoris matronae, indumenta sacerdotalia apportaverunt, et explicantes ea super mensam ipsi praesentaverunt. Alio itidem tempore cum in initio laudum Psalmus, Deus misereatur nostri, decantaretur, vidit dexteram Dei super medium chori dantem benedictionem super conventum. Ob quam causam concessum est fratribus conversis, in minoribus festis illum Psalmum peraudire.
NOVICIUS: Miror quibus meritis vir iste ad tantam pervenerit gratiam.
MONACHUS: Virtutibus animae maxime, caritate videlicet, simplicitate, humilitate et his similibus. In his enim consistit regnum Dei, non in sermone, vel in labore corporali. Praedicare autem seu manibus laborare sine virtutibus modicum valet. Tantae siquidem fuerat humilitatis, ut si aliquem monachorum obvium habuisset, complicatis manicis se contraheret, et ne illum veste tangeret, in partetn declinaret. Requisitus de hoc, respondit: Ego sum peccator, et non sum dignus ut hos sanctos viros tangam vel tangar ab eis. Duos siquidem filios ante conversionem in iuventute genuerat, non tamen legitime, Henricum videlicet conversum de Vilario, virum sanctum, de quo dictum est in quarta distinctione capitulo tricesimo primo, et Johannem monachum de Claustro, qui adhuc superest.
NOVICIUS: Quid est quod maiorem in huiusmodi revelationibus gratiam videmus impendi peccatoribus et lapsis post poenitentiam, quant his qui innocentiam suam servaverunt?
MONACHUS: Ubi superabundavit delictum, ibi frequenter superabundat et gratia. Et fit hoc ex ineffabili misericordia Dei, ne videlicet et lapsi propter peccata commissa desperent, et ne innocentes de sua innocentia superbiant. Sedente me tempore quodam in conventu sanctimonialium ordinis nostri, cum de huiusmodi visionibus conferremus, una ex virginibus dixit ad me: Videte quod Deus talibus secreta sua revelat, et non nobis, unam digito demonstrans, quam non virginem venisse ad ordinem suspicabatur. Cui ego respondi quod iam supra dixi, hoc adiiciens: Vos forte eandem gratiam ascriberetis virginitati vestrae, et vult Deus magis vos esse humiles, quam virgines. Bene intellexeram, non sine superbia eam verba huiusmodi protulisse. Quod talium mentes quandoque virtus virginitatis extollat, ex verbis cuiusdam alterius sanctimonialis tibi plenius ostendam. Certe, inquit, non ero similis ego, quae virgo sum, vidais, quae filios et filias genuerunt. Quantum tamen Deo humilis virginitas placeat, et quam mirifice sua illis secreta revelet, sequentia capitula declarabunt.
NOVICIUS: Memini te superius dixisse, meritum magis consistere in virtutibus animae, quam in operibus exterioribus. Ut quid ergo quotidie mortificamur orando, legendo, vigilando, ieiunando, cantando, et manibus nostris laborando?
MONACHUS: Haec omnia sine merito vitae aeternae fieri possunt; motus autem virtutum nunquam. Quicquid sine caritate et ceteris virtutibus fit, mortuum est. Audi ergo utilem distinctionem ex Regulis Theologiae, per quam cognoscere poteris, penes quid meritum consistat. Meritum vero consistit penes gratiam efficaciter, penes liberum arbitrium occasionaliter, penes virtutes formaliter, penes motus virtutum essentialiter, penes opera virtutum, ut est oratio et reliqua paulo ante a te enumerata, instrumentaliter. Plenius tibi hanc distinctionem exponerem, si non ad eas quae adhuc supersunt huius beati viri visiones festinarem. Quodam tempore cum graviter infirmaretur, et a ministro ut aliquantisper gustaret rogaretur, dixit quod septem dies transissent, in quibus singulis visitationem Domini nostri et dulcissimae matris eius accepisset, de quorum visitatione tam dulciter esset affectus, quod nullum cibi vel potus haberet appetitum. - Alio itidem tempore cum aegrotaret infirmitate peremptoria, et filio suo praedicto Johanni quasdam visiones recitaret, cognoscens hoc dominus Gevardus, tunc infirmarius ibidem, postea Abbas noster, a quo haec audivimus, ad Priorem cucurrit, et quia dominus Christianus quaedam mirifica filio suo recitaret, nunciavit. Mox Prior ad illum veniens, et coram ipso sedens, si aliquid loqui vellet de confessions, ex industria interrogavit. Cui cum responderet, confessionem feci; subiunxit: Rogo ut aliquid mihi dicatis ad aedificationem. Tunc ille: Quid dicam vobis? Jam enim Domina nostra fuit ante me cum filio suo, et quia horas meas ob corporis imbecillitatem dicere non potui, ipsi me iuverunt. Quasdam horas speciales dicere consueverat. Universa haec audivit praedictus Gevardus post tergum Prioris sedens. Interrogatus etiam, qualia haberent vestimenta, respondit: Cucullas sicut et nos. In tali enim habitu se ei ostendere dignati sunt, qualem ille pro eis susceperat. Sicque fine beato decedens, ab ipsis receptus est, a quibus moriens fuerat visitatus, et in aeternis sedibus cum gloria locatus. Amen.

From:
Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2.

ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias

Tubach:

Tubach Frederic C., 1969. Index exemplorum. A Handbook of medieval religious tales, Helsinki.:

  • #4178 : Scab, girl cured of. A monk cured a girl of scab although the medicine he prescribed was the wrong medicine. CHeist-VII #16; H359 # 102.– de Vooys, p. 170 (notes). (© Frederic C. Tubach)
TranslationsTraductionsÜbersetzungenTraduzioniTraducciones:
  • Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. vol. 2, p. 17-18..

ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)

Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:

Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:

TE018763.xmlTE018763.pdf

Download the complete collection of exemplaTélécharger la collection complète des exemplaLaden Sie die komplette Sammlung von Exempla herunterScarica la raccolta completa di exemplaDescargue la colección completa de exempla

Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.

This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para