Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: VII, 21, 2

StatusÉtatZustandStatoEstatus:
publishedpubliéveröffentlichtpubblicatopublicado
IdentifierIdentifiantIdentifikationsnummerIdentificatoreIdentificador:
TE018780
How to citeComment citerZitierweise fürCome citareCómo citar:
"TE018780 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: VII, 21, 2)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018780 (accessed 2022-09-29).« TE018780 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: VII, 21, 2) », Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018780 (consulté 2022-09-29)."TE018780 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: VII, 21, 2)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018780 (zugegriffen 2022-09-29)."TE018780 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: VII, 21, 2)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018780 (consultato 2022-09-29)."TE018780 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: VII, 21, 2)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018780 (accedido 2022-09-29).

ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum

CollectionRecueilSammlungRaccoltaColección:
AuthorAuteurVerfasserAutoreAutor:
Caesarius Heisterbacensis
SummaryRésuméZusammenfassungSommarioResumen:
(Fr.) Christine, moniale de Walberberg, quand elle vivait encore dans le siècle, assista une fois à la messe. Après la lecture de l’Evangile, le carillonneur sortit, en pensent revenir après le Sanctus. Le prêtre continua la messe en disant Dominus vobiscum etc., et la statue de Marie lui répondit comme il fallait.
CommentaryCommentaireKommentarCommentoComentario:

Walberberg, abbaye cistercienne de femmes en Rhénanie-du-Nord-Westphalie, sous la tutelle de Heisterbach.

Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original

CAPITULUM XXI De Christina sanctimoniali, quae sanctam Mariam in sua Assumptione coronam de coelo super conventum Vallis sancti Petri demittere conspexit.

In Monte sanctae Walburgis coenobio ordinis nostri, quod duobus milliaribus distat a Colonia, quaedam sanctimonialis virgo ante annos paucos est defuncta, nomine Christina. Huic Dominus et beata eius Genitrix plurima de secretis suis revelaverunt, ex quibus aliqua, non per ordinem, sed sparsim tibi replicabo. Cum tempore quodam in festivitate Assumptionis gloriosissimae Dominae nostrae visitaret apud nos praedictus Eustachius pater noster, et essent cum eo plures Abbates, in ipsa sacratissima nocte iam dicta virgo de loco nostro visionem vidit huinsmodi. Cum Abbas praefatus dicto Evangelio hymnum, Te Deum laudamus, inchoasset, illa stans in choro suo, mentis excessum passa est, viditque coelum super congregationem nostram apertum. Et cum illo in tempore oratorium nostrum totum esset ligneum, utramque eius frontem auream esse conspexit. Sustollens oculos, cum in coelum intueretur, gloriosam Dei Genitricem totius ordinis nostri patronam, in sede splendidissima vidit residentem, et circa illam sanctorum multitudinem, quorum aetas circa viginti quinque annos esse videbatur. Cum vero chorus monachorum inclinando devote cantaret, Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus Sabaoth, ipsa Virgo beatissima devotioni eorum congratulans, coronam mirae pulchritudinis, quales in ecclesiis pendere solent, per cathenam auream super conventum demisit. Loco autem nodi gemma erat pretiosa nimis ac lucida, in qua scriptum erat, o clemens, o pia, o dulcis Maria. De ipsa gemma tria procedebant brachiola, quae coronam dependentem retinebant. Ex nomine vero Maria, radii quidam exeuntes, nomina monachorum singulorum, eadem hora in choro existentium, quae per circuitum coronae scripta videbantur, illuminabant. In eisdem nominibus magna erat inaequalitas tam in positione quam in claritate, quia secundum qualitatem meritorum erat claritas nominum; et quorundam nomina, qui recentiori tempore venerant, quorundam nominibus videbantur superiora, qui diu in ordine laboraverant. Ex quo colligitur quod merita Domino famulantium non consistant penes spatium temporis, non in labore corporis, sed magis penes fervorem devotionis. Cum autem ventum esset ad illum locum: In te Domine speravi, non confundar in aeternum, coronam retraxit in coelum, clara voce dicens: Sicut ego hodie sum in gloria mea, ita isti omnes mecum erunt in aeternum. Cum nihil apud nos de hac visione sciretur, Theodericus de Lureke monachus noster, mane accedens ad Abbatem nostrum dominum Henricum, conquestus est ei quod eadem sanctissima nocte nihil potuisset habere devotionis, antequam ventum fuisset ad praedictum locum hymni, scilicet, Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus Sabaoth. De quo verbo postea satis mirabatur, cum ei visio recitata fuisset. - Antequam eadem sanctimonialis veniret ad ordinem, essetque nubilis et adulta, die quadam stans ad missam in ecclesia quadam, cum lecto Evangelio campanarius exisset, putans se posse redire ante Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus Sabaoth, et sacerdos expletis secretis dixisset, Dominus vobiscum, Sursum corda, et cetera quae ibi sequuntur, imago Dei Genitricis desuper altare ad singula respondit. Illa novitatem vocis considerans, ut campanarium abesse deprehendit, defectum illum gloriosam Virginem supplevisse per os suae yconae non dubitavit. Ex quo nobis verecundia incutitur, si ibi desides et negligentes fuerimus, cum circa illud ineffabile sacramentum tanta sint sanctorum obsequia. Quod autem gloriosi nominis matris Domini invocatio aegrotis salus sit et medicina, subiecta probabunt exempla.

From:
Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2.

ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias

Tubach:

Tubach Frederic C., 1969. Index exemplorum. A Handbook of medieval religious tales, Helsinki.:

  • #4080 : Responses said by Virgin. A devout nun was told that the Virgin said the responses in place of a negligent monk. CHeist-VII #21bis . (© Frederic C. Tubach)
Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
  • Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. vol. 2, p. 30..

ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)

Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:

Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:

TE018780.xmlTE018780.pdf

Download the complete collection of exemplaTélécharger la collection complète des exemplaLaden Sie die komplette Sammlung von Exempla herunterScarica la raccolta completa di exemplaDescargue la colección completa de exempla

Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.

This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para