Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: VIII, 47
ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum
Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original
CAPITULUM XLVII De militibus Templi quos pagani videre non potuerunt dum horas suas dicerent.
Non est diu quod sex milites Templi in vicina
Sarracenorum horam quandam canonicam prostrati dicebant. Ex inopinato paganis
supervenientibus, cum illi surgere vellent et fugere, magister eis innuit ut
iacerent. Mira res. Ut Rex coelestis ostenderet, quantum ei magistri fides et
discipulorum obedientia placeret, angelos suos misit, a quibus infidelium turba
turbata est, quidam capti, et plures occisi.
Cumque eos quos angeli vinxerant Templarii comprehendissent, et illi dicerent:
Ubi est exercitus quem dudum vidimus, a quo capti sumus et occisi? responderunt:
Quando necesse habemus, veniunt nobis in auxilium; quando non indigemus,
revertuntur in tabernacula sua. Intellexerant enim sanctos angelos illos fuisse
quos ipsi videre non potuerunt, qui laudantibus Deum semper assunt, ipsosque
custodiunt. Ipsi revera sunt castra Dei, qui Iacob cum timore revertenti in terram
suam venerunt in auxilium. Fueruntque ei, ut dicit
scriptura, obviam angeli Dei. Quos cum vidisset, ait: Castra
Dei sunt haec
. Hoc miraculum cum recitatum fuisset Regi Philippo, in castris cum rediret
de obsidione Coloniae, respondit: Certe, si habuissem legem
pone
in ore, ego psalmum reliquissem, et fugissem. Haec dicta sint de visionibus angelorum. Porro de visionibus Patriarcharum
atque Prophetarum pauca dicere habeo, quia rarius sanctis novi testamenti
apparent.
NOVICIUS: Quae sit causa illius raritatis, qui etiam fuerint
Patriarchae, qui Prophetae, et quare sic dicti, precor ut edisseras; deinde si
quas nosti visiones de illis subiungas.
MONACHUS: Quanto brevius potero de
requisitis te expediam.
ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias
Tubach Frederic C., 1969. Index exemplorum. A Handbook of medieval religious tales, Helsinki.:
- #238 : Angels defend Templars. Worshipping Templars, attacked by pagans, are defended by invisible angels. CHeist-VIII #47; H362 # 131, H367 # 37. (© Frederic C. Tubach)
- Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
-
- Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. vol. 2, p. 119..
ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)
Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:
- TE018813 Dialogus miraculorum: VIII, 13, 4
- TE018814 Dialogus miraculorum: VIII, 13, 5
- TE018815 Dialogus miraculorum: VIII, 14
- TE018816 Dialogus miraculorum: VIII, 15
- TE018817 Dialogus miraculorum: VIII, 16
- TE018818 Dialogus miraculorum: VIII, 47
- TE018819 Dialogus miraculorum: VIII, 17
- TE018820 Dialogus miraculorum: VIII, 18
- TE018821 Dialogus miraculorum: VIII, 45
- TE018822 Dialogus miraculorum: VIII, 46
- TE018823 Dialogus miraculorum: VIII, 20
Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:
Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.