Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: VIII, 24
ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum
Heisterbach (Vallis sancti Petri), abbaye cistercienne en Rhénanie du Nord-Westphalie. Abbaye-fille de Himmerod, de la filiation de Clairvaux, fondée en 1189 d'abord sur le mont Stromberg (Petersberg) et ensuite, en 1191, transférée dans la vallée, aux environs du village de Heisterbach.
Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original
CAPITULUM XXIV De monacho pictore qui in Parascheve mortuus est.
Monachus quidam nigri ordinis de Episcopatu Maguntinensi, ante annos paucos defunctus est. Erat autem pictor bonus, et ordini nostro tam devotus, ut gratis, expensis tantum receptis, in diversis domibus ad diversa altaria miri decoris crucifixos depingeret. Nam nostros crucifixos ipse pene omnes fecit, nullas a nobis requirens expensas. Volens suo effigiatori ostendere summus ille crucifixus, ad cuius imaginem omnes facti sumus, quantum sibi labor ille sanctissimus placeret, in Parascheve, die scilicet in qua eius passio specialiter repraesentatur, illum non sine multorum admiratione de hoc mundo assumere dignatus est. Quasi diceret Dominus: Quia circa meam passionem mente et corpore devote semper laborasti, de illa cogitando, illamque per picturas aliis exhibendo, ecce in die meae passionis te de labore ad requiem assumo, in qua non iam mentaliter vel per picturas figuraliter, sed praesentialiter, id est facie ad faciem me contempleris. Haec dicta sint de eo quod Dominus eos qui imagines suae passionis honorant, rehonoret et remuneret. Nunc tibi osteadam quod negligentes illarumque contemptores puniat et confundat.
ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias
Tubach Frederic C., 1969. Index exemplorum. A Handbook of medieval religious tales, Helsinki.:
- #1476 : Death on Good Friday. A painter monk is relieved from his arduous task when he dies on Good Friday. CHeist-VIII #24 . (© Frederic C. Tubach)
- Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
-
- Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. vol. 2, p. 100-101..
ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)
Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:
- TE018823 Dialogus miraculorum: VIII, 20
- TE018824 Dialogus miraculorum: VIII, 21
- TE018825 Dialogus miraculorum: VIII, 22, 1
- TE018826 Dialogus miraculorum: VIII, 22, 2
- TE018827 Dialogus miraculorum: VIII, 23
- TE018828 Dialogus miraculorum: VIII, 24
- TE018829 Dialogus miraculorum: VIII, 25
- TE018830 Dialogus miraculorum: VIII, 26
- TE018831 Dialogus miraculorum: VIII, 27
- TE018832 Dialogus miraculorum: VIII, 28
- TE018833 Dialogus miraculorum: VIII, 29
Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:
Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.