Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: VII, 38, 5

StatusÉtatZustandStatoEstatus:
publishedpubliéveröffentlichtpubblicatopublicado
IdentifierIdentifiantIdentifikationsnummerIdentificatoreIdentificador:
TE018857
How to citeComment citerZitierweise fürCome citareCómo citar:
"TE018857 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: VII, 38, 5)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018857 (accessed 2022-11-29).« TE018857 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: VII, 38, 5) », Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018857 (consulté 2022-11-29)."TE018857 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: VII, 38, 5)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018857 (zugegriffen 2022-11-29)."TE018857 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: VII, 38, 5)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018857 (consultato 2022-11-29)."TE018857 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: VII, 38, 5)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018857 (accedido 2022-11-29).

ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum

CollectionRecueilSammlungRaccoltaColección:
AuthorAuteurVerfasserAutoreAutor:
Caesarius Heisterbacensis
SummaryRésuméZusammenfassungSommarioResumen:
(Fr.) L'abbaye de Himmerod eut un cheval si beau que le duc de Lorraine ainsi que l’archevêque de Trèves proposèrent pour lui une somme d'argent très importante. Les moines, craignant d’offenser l'un en accordant leur préférence à l'autre, décidèrent d’offrir le cheval en cadeau au comte de Hollande. Walter de Birbech, moine d'une vie exemplaire, fut chargé, avec deux convers, d'accompagner l’expédition. En route, le cheval s’échappa. Les convers essayèrent de l’attraper – en vain. Walter dit qu'il fallait se confier à la Vierge Marie. Le cheval, doux comme un agneau, revint dans les mains de Walter.
CommentaryCommentaireKommentarCommentoComentario:

Himmerod (Claustrum), abbaye cistercienne en Rhénanie-Palatinat, quatorzième fille de Clairvaux, fondée en 1134 par saint Bernard.

Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original

CAPITULUM XXXVIII.Homil. II. p. 5. Vila domini Walteri de Birbech.

Igitur Walterus de Birbech villa oriundus exstitit, vir dives ac potens et nobilis valde, consanguineus Henrici Ducis Lovaniae. Qui cum esset militiae saeculari adhuc aetate florens deditus, et in ea strenuus satis atque nominatus, Dominam nostram sanctam Dei Genitricem semperque Virginem Mariam ab ipsa pueritia coepit invocare, et ex intimo cordis affectu diligere, atque ieiuniis, eleemosynis et missarum celebrationibus honorare. Licet enim corpore deditus esset, ut dictum est, tornamentis, corde tamen totus erat in obsequio beatae Virginis. - Tempore quodam cum properaret ad quoddam tornamentum, multos milites habens in comitatu, venissentque ad ecclesiam quandam, illos ut missam audire vellent hortabatur. Quod cum recusarent, moram tantam sibi periculosam esse praetendentes, illis recedentibus ipse mansit, missam de sancta Maria sibi cantari fecit, et obtulit; sicque socios insecutus est. Cui cum aliqui de tornamento occurrerent, et hoc ex responsione illorum cognovisset, subiunxit: Estne adhuc inceptum? Dicentibus illis, etiam, respondit: Quis fortius ibi facit? Dominus Walterus inquiunt de Birbech, ipse in ore omnium est, omnibus praefertur et ab omnibus laudatur. Aliis vero occurrentibus, et similia dicentibus, stupens admirabatur, quidnam hoc portenderet. Actum est ineffabili pietate beatae Virginis, ut militem devotum in obsequio suo tardantem, interim in tornamento honoraret, eiusque absentiam mirabili quadam virtute suppleret. Veniens tamen ad locum, armavit se, et intravit, sed nihil magni illic egit. Ludo vero expleto, quidam ex militibus hospitium eius intraverunt, et ut secum mitius agere dignaretur deprecabantur. Quibus cum diceret: Quae est causa petitioms vestrae? responderunt: Hodie cepistis nos, et rogamus ut bene nos tractetis. Waltero negante, ac dicente: Ego vos non cepi; responderunt: In rei veritate nos hodie dextras vobis dedimus, nos signa vestra militaria ibi vidimus, nos vocem vestram ibi audivimus. Et cognovit statim hoc actum fuisse gratia beatae Virginis, quam honoraverat in missa.
NOVICIUS: Cum sit mortale peccatum, ire et exercere tornamenta, quomodo beatae Virgini placere potuerunt oratio et oblatio Walteri?
MONACHUS: Duo ibi committuntur peccata mortalia, superbia scilicet et inobedientia. Superbia, quia fit intuitu laudis humanae; inobedientia, quia fit contra prohibitionem Ecclesiae. Unde in tornamentis occisi, extra cimiteria fidelium sepeliuntur. Cum autem obsequium praedictae missae Waltero potuisset esse meritorium vitae aeternae, si factum fuisset in caritate, nunc transivit in mercedem temporalem. Opera enim bona, id est de genere bonorum, temporaliter remunerantur. Homo etiam per illa, ut quidam ex scripturis probant, habilem se reddit ad gratiam suscipiciendam. Hoc verum esse, sequens probat exemplum. – Cum alio quodam tempore nundinas illas execrabiles quaereret, et inter multos stans milites missam audiret, sacerdos ut in canone calicem levavit, crucem auream sub eius pede conspexit. Cui annexa fuit cartula, haec continens verba : Crucem hanc defer ex parte mea, Mariae scilicet matris Christi, amico meo Waltero militi de Birbech. Quam cum sacerdos legisset, post completionem missae pulpitum ascendit et clamavit: Estne aliquis hic miles, qui vocetur Walterus de Birbech? Respondentibus quibusdam, ecce iste est; sacerdos eum scorsum duxit, crucem porrexit, et ubi illam invenerit, vel quis miserit intimavit. Quam laetus suscipiens, in Hemmenrode conversus, eam Abbati resignavit. Postea Comitissa Hollandiae, missis honestis nunciis, eandem crucem sibi dari petivit, et tali modo obtinuit. Cumque conventus nunciis responderet, non possumus eam dare, nisi sit voluntas fratris Walteri, sperantes quod non annueret, requisitus de hoc respondit: Ego nihil proprietatis habeo, penes Abbatem est. Sicque dolentes illam miserunt. Cuius aurum tanti fulgoris est, ut omne aurum in eius comparatione pallescat. Quam Comitissa inter reliquias suas reposuit, ea uti non audens. Considerans Walterus adhuc in saeculo positus, tanta circa se beatae Dei Genitricis beneficia, in tantum in illius amore accensus est, ut in quadam paupere ecclesia, in eius honore dedicata, conscio sacerdote, fune collo suo iniecta, servum glebae se illi super altare offerret, solvens singulis annis censum de capite suo, qualem servi originarii solvere consueverunt. Et quia propter honorem Reginae coelestis se tam valde humiliavit, ipsa suum dilectum etiam glorificavit. - Solitus erat in vigiliis omnium sollemnitatum beatae Virginis ieiunare in pane et aqua, et saepe etiam in sextis feriis, ob reverentiam sabbati. Die quadam servus ieiunanti vas parvulum fictile cum aqua obtulit, quam in eius manibus divina virtus in vinum optimum convertit. Qui cum gustasset aquam vinum factam, servum secrete vocavit et arguit, dicens sibi vinum pro aqua ministratum. Quod cum ille negasset, asserens se hausisse aquam de situla, vas recepit, et effudit, sicque aqua purissima impleta, ut securus esset, praegustavit, et obtulit. De quo cum gustasset, sicut prius vinum invenit, et mox servo iratus sic ait: Ut quid mihi illudis en secundo, vinum pro aqua mihi offerendo? Ad quod verbum stupens servus, cum iuramentis maximis negavit. Tunc primum intelligens ex multa misericordia Dei Genitricis hoc miraculum circa se gestum, eundem servum adiuravit, ne illud unquam alicui hominum quoad viveret, manifestaret. Ex quo colligitur quod non cupidus erat inanis gloriae. Servus vero tanti particeps miraculi, frater est Arnoldus, qui cum eo venit ad ordinem, vir sanctus et multum ordinatus, et in monte Stromberg sepultus. Antequam moreretur, idem miraculum ad Dei gloriam publicavit, timens de thesauro occultato post mortem reddere rationem. - Audiens saepedictus Walterus ordinem Cisterciensem beatae Virgini dedicatum, omnia quae sunt huius mundi, divitias videlicet, honores et amicos, ob illius amorem reliquit, et in Claustro quod alio nomine Hemmenrode dicitur, cuius fama tunc temporis, sicut et hodie, clarissima fuit, habitum regularem suscepit. In quo coenobio quam humiliter sit conversatus, quam fervens fuerit et obediens, et in obsequio beatae Virginis devotus, testes sunt omnes monachi eiusdem monasterii. Psalterium vero, hymnos, cantica et alias de Domina nostra orationes plurimas in probatione didicerat, quae omnia studiosissime frequentavit. Missae quotidianae Dominae nostrae semper interesse voluit; quicquid pene loquebatur, aedificatorium fuit. – Quia non solum verbis et aspectu, imo etiam odore famae eius multi aedificabantur, magister hospitum creatus est. Tempore quodam ductus est ad monasterium spe curationis quidam obsessus, et in hospitio receptus. Erat enim rusticus dives satis ac notus. Qui cum nullo remedio posset sanari, non reliquiis sanctorum, non orationibus monachorum, saepedictus Walterus auctoritate officii frequenter eum visitans, orationes et rithmos quos habebat, de Domina nostra conscriptos, super caput hominis legit, sacras picturas ostendit, per quae omnia daemonem ut exiret adiuravit. Die quadam cum psalterium super obsessi caput posuisset, obsidens clamans et furens, in tantum hominem a quo exire cogebatur, turbavit et allisit, ut cadens in terram mortuus diceretur. [p. 53] Post horam ad se reversus surrexit, a diabolo se liberatum clamitans. Conversas vero qui curationi huic interfuit, et rusticum furentem servavit, ista mihi recitavit. Vadens ille sanus in domum suam, post aliquantulum temporis rediit, gratias agens beatae Virgini eiusque servo suo curatori, hoc verbum audiente conventu adiiciens: Si nihil esset amplius reliquiarum in monasterio isto, praeter hunc sanctum virum cuius meritis curatus sum, toti loto sufficere deberet.
NOVICIUS: Magna sunt quae dicis.
MONACHUS: Non solum daemones, sed et bruta animalia illius sanctitati obediebant. Erat monasterio poledrus pulcherrimus, et tanti valoris, ut tam Episcopus Treverensis quam Dux Lotharingiae quadraginta ut puto marcas argenti offerrent pro illo. Species enim optimi dextrarii in eodem erat poledro. Timens conventus alterum offendere, si uni venderetur, per dominum Walterum duobus adhibitis conversis, eundem equum Comiti Hollandiae gratis transmisit. Venientibus eis in quendam saltum, poledrus equitiam, id est gregem equarum, de longe pascere conspexit. Qui statim hinniens atque lasciviens, ex ducentium manibus se excussit, et cursu velocissimo ad equitiam properavit. Quem cum conversi insequerentur, fugiente equitia, magis poledrus ab eis elongabatur. Quibus frustrato labore reversis, ait Walterus: Procedamus, equus iste perditus est, nisi sancta Maria illum nobis redonet. Vix ad duo milliaria processerant, et ecce poledrus velociter recurrens, qui nondum satis domitus fuit, velut ovis mansueta ductorum suorum manibus colla subiecit. - Quia notus erat nobilibus terrae, et ab eis tum propter sanguinis nobilitatem, tum propter vitae sanctitatem venerabatur, saepe pro monasterii necessitatibus contra voluntatem suam emittebatur. Tempore quodam descendens cum nave domus quae vinum portabat, cum Zelandiam venissent, orta tempestas maxima omnes terruit, et navem inclinavit. Accessit periculum periculo. Praedones ad eos remigantes, navim depraedari conati sunt. Et ecce iusto Dei iudicio duo vasa, vi ventorum eiecta, naviculam subverterunt, ipsosque praedones in profundum dimerserunt. Acta sunt haec in vigilia sancti Nycholai post mediam noctem. Singuli vitae suae timentes, Deo supplicabant. Ipse vero vir beatus de gurgustio navis egrediens, servo suo seorsum ducto confessionem fecit, et intravit. Deinde imagine sanctae Dei Genitricis eburnea, quam semper penes se habebat, coram se posita, ante illam se prostravit, et oravit, atque in ipsa oratione leniter obdormivit. Statimque visum est ei quod dominum Arnoldum in Claustro, virum sanctum et probatae vitae, tempore psalmodiae cytharizare audiret; sicque ex ipsa dulcedine vocis expergefactus est. Erat enim tempus matutinarum. Intelligens protinus quod vir iustus eadem hora pro ipsis oraret, laetus exivit, omnesque consolans his verbis ait: Nolite timere, nullum nobis periculum nocere poterit, dominum Arnoldum de sancto Severino monachum nostrum audivi cytharizantem. Mox virtute divina et meritis beatae Virginis quam invocaverat, et iam dicti Arnoldi, tempestas sedata est. Haec cum relata fuissent domino Hermanno Priori, nunc Abbati Loci sanctae Mariae, statim dominum Arnoldum horum prorsus inscium vocavit, et quid in nocte sancti Nycholai infra matutinas cogitaverit, vel quid ibi egerit interrogavit. Cui ille respondit: Credite mihi, ego cytharizavi ibi. Quali modo? inquit. Et ille: Quando non possum habere devotionem, sub cuculla digitos ad similitudinem cytharizantis moveo, et cordas corde tango, sicque mentis torporem ad devotionem excito. Et miratus est Prior nimis, audiens haec. Quia vir litteratus est, puto exemplo Helisei hoc eum facere, in quo ad vocem psalterii excitatus est spiritus prophetiae. - Ut enim taceam de fratribus, tantae fuit compassionis circa pauperes, ut in via directus, petentes praeveniret, ex nummis sibi ad expensas datis illis porrigens. Cum die quadam scholaris nudipes illi occurreret, et frigus esset, stare eum fecit, et descendit, calciosque extractos illi tribuit, et novis quos in sacco habebat reindutis, equum ascendit et abiit. Haec me praesente facta sunt. Discordantes concordabat, inobedientes exorabat, iracundos et impatientes ad cor saepius revocavit, tentatos exemplis plurimis quae semper ad manum habebat, alleviavit. Hinc est quod tempore quodam, cum de quodam verbo conferrem cum illo, in partem me traxit, et ait: Et ego magnas carnis meae patior tentationes. Ut aliis posset mederi, proprias infirmitates illis non erubuit confiteri. - Requisitus die quadam a praedicto Priore, sicut ipse mihi retulit, quid in mensa cogitaret, eo quod non intelligeret lectionem, respondit: Ego habeo ibi lectionem meam. Quando manducare incipio, qualiter pro me Dei filius sit ab angelo nunciatus, et in utero Virginis de Spiritu sancto conceptus, mente retracto; sicque primum folium verto. Deinde cogito, quomodo angelis concinentibus sit natus, et pannis vilibus involutus, in praesepio reclinatus; et ecce perlectum est folium secundum. In hunc modum transcurro circumcisionem, adventum Magorum, oblationem eius in templo, baptismum, et ieiunium, passionem, et resurrectionem, ascensionem, et sancti Spiritus adventum, extremumque iudicium. Talis est lectio mea quotidiana, cuius finis, finis est prandii. Quod in tali libro comedens legerit, testabantur lacrimae quas in mensa fudit. Plus enim delectabatur in sanctis meditationibus, quam in genuflexionibus, per quas spiritus contemplantis impeditur. Non multas ut dixi in oratione venias petivit, sed stans, vel super genua iacens erecto vulto coelos respicere consuevit. - Antequam Deus eum vocaret de hoc mundo, cuidam monacho mirifica quaedam visio revelata est de illo. Existente eo in Vilari, quae domus est ordinis Cisterciensis, cum Abbate suo domino Eustachio, cum dies esset Dominica, totum conventum idem Abbas post coenam convocari fecit. Quod cum factum fuisset, et ipse diceret: Suntne fratres nostri modo hic omnes? responsum est ei: Omnes domine, exceptis duobus iuvenibus, qui de Francia hospites huc missi sunt, qui studiosi sunt valde circa silentium, maxime diebus quibus communicant. Secundo vero ex parte eius vocati, cum venissent, et eis Abbas moram improperaret, humiliter se excusantes, consederunt. Sequenti die conventus a labore rediens, et ante portam facto primo signo nonae, secundum exspectans, senior ex eis cum stans super fossorium suum se reclinaret, et nonam de Domina nostra diceret, sic stando leniter obdormivit. Et ecce ipsam Dei Genitricem, diversorum ordinum personis stipatam, in mira claritate inter se et portam transire conspexit. A qua cum minime quasi ignotus respiceretur neque vocaretur, tristis ait intra se: Heu mihi misero, quare me non vocat? Quae cum paululum processisset, miserta illius, monachum familiarius sibi adhaerentem remisit dicens: Voca monachum illum. Quem cum reversus vocaret et diceret: Veni, Domina nostra vocat te; prae gaudio expergefactus est. Intrans, et dominum Walterum considerans, dicebat intra se: Simillimus est monachus iste monacho, per quem hodie Domina nostra in somnis vocavit me, nisi quod cuculla illius grisea, huius autem alba est. Et recitavit visionem socio suo. Sequenti die cum dominus Abbas et Walterus essent recessuri, et ab eis praedicti iuvenes ad portam vocati, Walterusque in sua grisea cuculla staret, alba quae sibi fuerat accommodata deposita, ait monachus socio: Revera, iste est monachus qui vocavit me, vestem cognosco, de persona non dubito. Post dies paucos idem Walterus coepit infirmari, qui fide et caritate plenus, confessus atque contritus, beata Dei Genitrice se vocante, de tenebris transivit ad lucem, de fide ad speciem, de labore ad requiem, de merito ad praemium, de mundo ad patriam. Ad quam nos perducat ipse Dei filius Dominus noster Jesus Christus ex Maria Virgine natus, qui est via in exemplo, veritas in promisso vita in praemio. Amen. Monachus vero Vilariensis et ipso vocatus, sicut ei fuerat praeostensum, paucis diebus interpositis migravit ad Dominum. Haec mihi relata sont a praedicto Abbate Eustachio. - Ut autem ostenderet Dominus quanti apud ipsum esset meriti matris suae dilectus, signis post mortem illum glorificavit. Eodem tempore Winemarus de Aldindorp, miles dives et honestus, lecto totus paralyticus decubuit. Audiens hominem Dei unice sibi dilectum ad Dominum migrasse, mox nuncium ad Claustrum misit, per quem sibi defuncti coturnos transmitti supplicavit. Missi sunt ei novi, et mox remissi, eo quod intellexisset eos domini Walteri non fuisse. Mox per eundem nuncium boti viri Dei satis veteres mittuntur, quos infirmus cum fide ac devotione suscipiens, statim ut manus praemortuas imposuit, beneficium ex eis sensit. Simile actum est in pedibus. Ab illa enim hora coepit manus levare et pedes erigere, et totius corporis vires, sensim tamen, recipere. Eadem vero calciamenta ob amorem beati viri, et concessum sibi per illa beneficium, in tantum venerabatur, ut in castro suo capellam aedificaret, atque eosdem coturnos eius altario ligneo, Abbate nostro praesente, includeret. - Alius quidam miles periculosum habens apostema in pectore, audiens per praedictos calcios tantam in Winemaro virtutem factam, unum sibi transmitti petivit, per quem, mox ut ulceris locum tetigit, plene convaluit.
NOVICIUS: Satis mihi iam fateor probatum, quod beata Maria diligentes se diligat et honoret.
MONACHUS: Non solum suos dilectores ac dilectos ad vitam ducit aeternam, imo frequenter illos etiam ad honores provehit temporales.

From:
Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2.

ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias

Tubach:

Tubach Frederic C., 1969. Index exemplorum. A Handbook of medieval religious tales, Helsinki.:

  • #1148 : Colt retrieved miraculously. A knight, after his conversion, miraculously retrieves a colt which had run away. CHeist-VII #385 . (© Frederic C. Tubach)
Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
  • Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. vol. 2, p. 53..

ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)

Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:

Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:

TE018857.xmlTE018857.pdf

Download the complete collection of exemplaTélécharger la collection complète des exemplaLaden Sie die komplette Sammlung von Exempla herunterScarica la raccolta completa di exemplaDescargue la colección completa de exempla

Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.

This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para