Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: VII, 39

StatusÉtatZustandStatoEstatus:
publishedpubliéveröffentlichtpubblicatopublicado
IdentifierIdentifiantIdentifikationsnummerIdentificatoreIdentificador:
TE018863
How to citeComment citerZitierweise fürCome citareCómo citar:
"TE018863 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: VII, 39)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018863 (accessed 2022-12-02).« TE018863 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: VII, 39) », Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018863 (consulté 2022-12-02)."TE018863 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: VII, 39)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018863 (zugegriffen 2022-12-02)."TE018863 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: VII, 39)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018863 (consultato 2022-12-02)."TE018863 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: VII, 39)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018863 (accedido 2022-12-02).

ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum

CollectionRecueilSammlungRaccoltaColección:
AuthorAuteurVerfasserAutoreAutor:
Caesarius Heisterbacensis
SummaryRésuméZusammenfassungSommarioResumen:
(Fr.) Un moine de Heisterbach vit en vision la Vierge Marie passer un bâton pastoral au prieur Henri à la cathédrale Saint-Pierre de Trèves. Henri, en effet, fut ensuite élu abbé à l'unanimité. On le consacra à Trèves, car Bruno, archevêque de Cologne, était en captivité à l’époque.
CommentaryCommentaireKommentarCommentoComentario:

Heisterbach (Vallis sancti Petri), abbaye cistercienne en Rhénanie du Nord-Westphalie. Henri fut abbé de Heisterbach de 1208 à 1244. Bruno IV de Sayn, archevêque de Cologne de 1205 à 1208, fut capturé par le roi Philippe de Souabe en 1206, après le bataille de Wassenberg.

Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original

CAPITULUM XXXIX De Abbate nostro, cui virgam pastoralem sancta Maria porrigere visa est antequam in Abbatem promoveretur.

Post mortem Abbatis nostri Gevardi, huius praedecessoris qui hodie abbatizat, fuit apud nos sacerdos quidam aetatis decrepitae, Syfridus nomine, spiritum aliquando ut nobis videbatur habens prophetiae. Hic multis diebus ante celebrationem electionis quibusdam secretius praedixerat, quod dominus Henricus tunc Prior, Abbas esset futurus, et in ecclesia Treverensi in Abbatem consecrandus, Requisitus unde hoc sciret, respondit: Dominam nostram vidi ante presbyterium eiusdem ecclesiae, videlicet beati Petri, virgam ei porrigere pastoralem. Modum tamen visionis nemini dicere voluit. Quid plura? Tam concorditer in Abbatem electus est, ut Visitator miraretur, dicens tam unanimem electionem non posse esse nisi a Deo. Et quia tunc temporis ordines Coloniae fieri non poterant, propter captivitatem Episcopi Brunonis, licentiatum est ei a Prioribus, ordinationem suam recipere ab Archiepiscopo Treverensi Johanne. Divulgatum nobis fuerat, quia ordines sollemnes celebraturus esset apud Confluentiam, sicut et fecit. Assumptis secum electus noster quibusdam monachis qui erant ordinandi, profectus est illuc. Et dixi ego in corde meo: Bonus iste homo ab aliquo spiritu erroris in parte deceptus est. Et quia ea quae divinitus ordinata sunt, mutari non possunt, cum dominus Archiepiscopus, clericos ordinasset, et valde fatigatus esset, ait Abbati: Domine Abbas, multum sum lassus, in die Palmarum veniatis ad me Treverim, et libenter ibi vos consecrabo. Quod et fecit. Et miratus sum valde, nihil deinceps dubitans de veritate visionis.
NOVICIUS: Quid si male se habuerint in praelaturis sic a beata Virgine promoti?
MONACHUS: Sicut ab ea misericorditer exaltantur, ita dictante eius iustitia nonnunquam humiliantur, et hoc forte ad bonum suum.
NOVICIUS: De hoc mihi dicas exemplum.
MONACHUS: Exemplum non longe quaeram.

From:
Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2.

ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias

Tubach:

Tubach Frederic C., 1969. Index exemplorum. A Handbook of medieval religious tales, Helsinki.:

  • #4121 : Rod, pastoral. Before he was promoted to the abbacy, a monk was given the pastoral staff by the Virgin. CHeist-VII #39 . (© Frederic C. Tubach)
Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
  • Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. vol. 2, p. 57-58..

ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)

Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:

Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:

TE018863.xmlTE018863.pdf

Download the complete collection of exemplaTélécharger la collection complète des exemplaLaden Sie die komplette Sammlung von Exempla herunterScarica la raccolta completa di exemplaDescargue la colección completa de exempla

Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.

This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para