Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: VII, 45, 1
ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum
Orale : Haec mihi relata sunt a saepedicto Hermanno abbate Loci sanctae Mariae.
Il s'agit de la même statue que dans le chapitre précédant (VII, 44).
Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original
CAPITULUM XLV De alia matrona, quae filiam a lupo raptam, per eandem imaginem recepit.
In praedicto castro matrona quaedam habitat honesta ac devota, nomine Jutta. Haec
est illa cui beata Virgo verba opprobriosa in
suam yconam prolata, conquesta est. Et merito. Summo enim honore eandem imaginem
veneratur, salutationes, orationes, multasque venias coram illa faciens. Tempore
quodam cum filiam parvulam in villam proximam nutriendam tradidisset, et infantula
iam triennis in area luderet, lupus ludentem quibusdam aspicientibus illam per gulam rapuit, raptamque in dorsum suum mittens,
silvas vicinas petivit. Quem aliqui cum clamore insecuti, sine ereptione puellulae
tristes sunt reversi. Ex quibus unus in castrum cucurrit, et matri in mensa
sedenti raptum filiae nuncians ait: Domina, lupus comedit filiam vestram. Cui
illa turbata nimis respondit: Certe lupus non comedit filiam meam. Mox tamen
mensa amota surrexit, et in multa cordis amaritudine capellam intrans, imaginem
Salvatoris de sinu matris evulsit, stansque contra illam cum multis lacrimis in
haec verba prorupit: Domina, nunquam rehabebitis puerum vestrum, nisi mihi
incolumem restituatis puerum meum. Mira humilitas Reginae coeli. Quasi timeret
carere filio suo, si mulier non rehaberet filiam suam, lupo protinus imperavit, et ille puellam dimisit. Insecuti plures
de villa lupi vestigia, cum puellae reliquias ad tumulandum quaererent, iuxta
quoddam frutectum illam deambulantem repererunt. Cui cum dicerent, unde venis bona filia? respondit illa:
Mummart momordit me. Vestigia enim dentium lupi in gutture eius cuti superficie tenus incisa apparuerunt, in testimonium tanti
miraculi adhuc reservata. Tunc filiam ad matrem
ducentes, mox ut illam sanam vidit, effecta laetissima cum gratiarum actione ad imaginem sacram cucurrit, et
puerum sinui eius restitueras ait: Quia restituisti mihi filiam meam, en tibi
restituo filium tuum. Haec mihi relata sunt a saepedicto Hermanno Abbate Loci
sanctae Mariae, qui puellam vidit, et a matris ore quae dicta sunt audivit. Cum
adhuc Prior esset in Hemmenrode, et firmum haberet propositum resignare Prioratus
officium, praedicta matrona ab Abbate eius domino Eustachio quem hospitio
receperat, ut sibi eum transmitteret petivit, et obtinuit. Quem ante imaginem Dei
Genitricis ducens, ne officium suum resignaret admonuit. Deo, inquit, non placet, si resignaveritis. Cui cum ille
diceret, unde hoc nostis? respondit illa: Nemo mihi hoc revelavit, nisi Domina
ista, digito imaginem ostendens.
Multa siquidem eidem devotae feminae per sacram illam imaginem revelantur, plurima
per illam beneficia consequitur.
NOVICIUS: Nescivi hactenus tantas esse
consolationes in imaginibus sanctorum:
MONACHUS: Multas sancti in suis et per
suas imagines virtutes operantur, maxime in illis locis ubi venerantur.
Numquid non recordaris iuvenis apostatae iuxta Floreffiam, qui per imaginem beatae
Virginis consecutus est indulgentiam; similiter et sanctimonialis, quae ab eius
imagine alapha suscepta periculosam evasit tentationem?
NOVICIUS: Utriusque bene
memini, primi videlicet miraculi in distinctione secunda capitulo duodecimo, et
secundi in distinctione praesenti capitulo tricesimo tertio; et stupor invadit
me, cum in lignis audio vocem ad loquendum, manus ad feriendum, corporis
incurvationem, erectionem, sessionem, et reliquos motus vitales. Magis haec admiror, quant loquelam azinae contra Balaam. Illa enim animam habebat motabilem; in lignis, lapidibus, sive metallis, nullus spiritus est.
MONACHUS: Divinus spiritus in omni creatura est per essentiam et per potentiam,
cui nihil impossibile est, nihil miraculosum, qui ad honorem sanctorum suorum haec
et his similia quotidie operatur. De imagine
vero beatae Virginis referam tibi quandam visionem mirificam, quae ante hoc
triennium facta est.
ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias
Tubach Frederic C., 1969. Index exemplorum. A Handbook of medieval religious tales, Helsinki.:
- #5340 : Wolf carries of daughter. With the aid of the Virgin Mary, a mother recovered her daughter who had been carried off by a wolf. CHeist-VII #45; H360 # 118, H367 # 27.– de Vooys, p. 121; Ward II, 681. (© Frederic C. Tubach)
- Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
-
- Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. vol. 2, p. 63-64..
ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)
Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:
- TE018864 Dialogus miraculorum: VII, 40
- TE018865 Dialogus miraculorum: VII, 41
- TE018866 Dialogus miraculorum: VII, 42
- TE018867 Dialogus miraculorum: VII, 43
- TE018868 Dialogus miraculorum: VII, 44
- TE018869 Dialogus miraculorum: VII, 45, 1
- TE018870 Dialogus miraculorum: VII, 45, 2
- TE018871 Dialogus miraculorum: VII, 46, 1
- TE018872 Dialogus miraculorum: VII, 46, 2
- TE018873 Dialogus miraculorum: VII, 47
- TE018874 Dialogus miraculorum: VII, 48
Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:


Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.