Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: VII, 51, 1

StatusÉtatZustandStatoEstatus:
publishedpubliéveröffentlichtpubblicatopublicado
IdentifierIdentifiantIdentifikationsnummerIdentificatoreIdentificador:
TE018877
How to citeComment citerZitierweise fürCome citareCómo citar:
"TE018877 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: VII, 51, 1)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018877 (accessed 2022-06-28).« TE018877 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: VII, 51, 1) », Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018877 (consulté 2022-06-28)."TE018877 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: VII, 51, 1)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018877 (zugegriffen 2022-06-28)."TE018877 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: VII, 51, 1)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018877 (consultato 2022-06-28)."TE018877 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: VII, 51, 1)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018877 (accedido 2022-06-28).

ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum

CollectionRecueilSammlungRaccoltaColección:
AuthorAuteurVerfasserAutoreAutor:
Caesarius Heisterbacensis
SummaryRésuméZusammenfassungSommarioResumen:
(Fr.) Hermann, frère-convers à Himmerod, fut chargé du labourage d'un terrain appartenant au monastère. Parmi les bœufs qu'il avait pour ce travail, il y en avait un particulièrement féroce. Une fois, irrité par le comportement du bœuf, Hermann se rendit dans la forêt voisine, y prit un bâton et s’apprêta à battre l'animal. Le bœuf, comme inspiré de là-haut, tomba à genoux devant Hermann. Le frère-convers lui accorda la miséricorde demandée. A partir de ce jour-là le bœuf devint docile.
CommentaryCommentaireKommentarCommentoComentario:

Himmerod (Claustrum), abbaye cistercienne en Rhénanie-Palatinat, quatorzième fille de Clairvaux, fondée en 1134 par saint Bernard.

Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original

CAPITULUM LI De Hermanno converso, pro quo defatigato sancta Maria horam decantavit, et fluem praedixit.

In Claustro, quod vulgari nomine Hemmenrode dicitur, convenus quidam fuit vocabulo Hermannus, nemorali aratro cuiusdam grangiae deputatus. Erat autem sincerissimae vitae, et multas a Domino consolationes secreto percipiebat, ex quibus perpaucae ad nostram pervenerunt notitiam. Is in officio suo habebat inter alios boves iuvencum ferocem ac superbum, quem ad opus vix aut nullatenus sine magno labore adducebat. Hunc ergo cum vice quadam iugo vellet colligare, et modis omnibus recalcitrantem nequiret compescere, commotus animo in silvam divertit, et fustem ad rebellem taurum feriendum incidit. Cui minaciter cum vecte venienti, nescio quo spiritu ductus taurus occurrit, pedibusque eius prostratus, licet non verbis, gestu tamen humiliati corporis veniam flagitavit. Quo viso vir Dei placatus, ait: Misericordiam quaeris, misericordiam tibi non denegabo. Surge, et cave ne me de cetero inquietes. Ab illa autem die taurus idem omnem deposuit feritatem, adeo ut in gratia mansuetudinis nullo coniugalium suorum inveniretur inferior. - Isdem frater alio tempore cum diurnis laboribus fatigatus, post completorium pausaturus in suo se stratu collocasset, subito recordatus est quod ipsa die unam horam, quam decantare solebat in honore beatae Virginis, prae instantia occupationis distulerat, et dilatam oblivione interveniente neglexerat. Exiliit ergo de stratu suo, ut quod neglexerat, vel tunc suppleret. Sed eius miserata labores Domina mundi, repente astitit ei, imperans ut quiesceret, et ipsa pro eo horam neglectam supplere deberet. - Quando autem Dominus Deus iustam laboribus eius remunerationem reddere decrevit, immisit ei infirmitatem corporis, sed animi gaudium et consolationem spiritus non subtraxit. Igitur cum per aliquot dies aegrotasset, venit Abbas Gisilbertus tam eum quam ceteros infirmos visitare. Cui cum diceret: Non erubescis frater Hermanne, quod frater Godefridus erit prior tuus in regno coelorum? demonstrato quodam converso ibidem infirmo, qui triennium vix perfecerat in ordine; respondit: Non domine, sed quicquid boni ei Deus facere voluerit, bene cupio ei. Dixit ei Abbas: O tu semper rides. Facies enim eius naturaliter quasi ad ridendum disposita erat. Habe licentiam eundi ad chorum et ad opus tuum. Respondit: Ego ibo quo Deus voluerit. Et quo, inquit, ibis? Respondit: Ad regnum coelorum. Quando ergo, ait, morieris? At ille: Post biduum. Nam et tertia post hanc diem incipiente missa hic ero, et incipiente Evangelio hic adhuc ero, sed antequam finiatur, in regno coelorum ero. Et videtur mihi hoc triduum prolixius esse, et amplius me gravat, quam totum tempus vitae meae, quod feci super terram. Unde, inquit, ista nosti? Respondit ille: Beata Virgo Domina nostra hic fuit, et consolata est me. Sed et ego raptus sum in coelum, ubi etiam videre merui beatitudinem, quam Deo largiente habiturus sum. Ab illo ergo die frequentissime eum Abbas visitavit. Jam advenerat dies tertia, et instante hora missae accessit ad eum felicis memoriae frater Theodericus de Cellario, minister eius, et dixit: Frater Hermann, poterone ego ire ad missam? Erat enim dies Quadragesimae. Qui ait: Non. Sinite alios ire, vos autem manete mecum, et praeparate aquam calidam, unde lavari debeam. Et post paululum: Sternite mattam, et advocate duos fratres, qui vos adiuvent, tempus est migrandi. Pulsata igitur tabula circa principium Evangelii, conventus accurrit, et ipse Abbas inter primos; sicque sancta illa anima sicut praedixerat ante finem Evangelii soluta est.
NOVICIUS: Non miror si iustus iste desideravit mortem, quem auctrix vitae consolata est ante mortem.
MONACHUS: Non solum praesentia eius infirmis dat fiduciam moriendi, sed etiam morientibus risum excitat, qui signum est magnae laetitiae.

From:
Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2.

ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias

Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
  • Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. vol. 2, p. 71..

ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)

Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:

Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:

TE018877.xmlTE018877.pdf

Download the complete collection of exemplaTélécharger la collection complète des exemplaLaden Sie die komplette Sammlung von Exempla herunterScarica la raccolta completa di exemplaDescargue la colección completa de exempla

Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.

This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para