Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: VIII, 54

StatusÉtatZustandStatoEstatus:
publishedpubliéveröffentlichtpubblicatopublicado
IdentifierIdentifiantIdentifikationsnummerIdentificatoreIdentificador:
TE018893
How to citeComment citerZitierweise fürCome citareCómo citar:
"TE018893 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: VIII, 54)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018893 (accessed 2022-07-04).« TE018893 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: VIII, 54) », Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018893 (consulté 2022-07-04)."TE018893 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: VIII, 54)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018893 (zugegriffen 2022-07-04)."TE018893 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: VIII, 54)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018893 (consultato 2022-07-04)."TE018893 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: VIII, 54)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE018893 (accedido 2022-07-04).

ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum

CollectionRecueilSammlungRaccoltaColección:
AuthorAuteurVerfasserAutoreAutor:
Caesarius Heisterbacensis
SummaryRésuméZusammenfassungSommarioResumen:
(Fr.) Le chevalier Henri d’Ulmen, ayant rapporté de Constantinople une dent de saint Jean Baptiste, vouait une grande dévotion à cette précieuse relique et ne voulait pas s'en séparer, malgré les demandes de sa sœur, la supérieure du couvent de Stuben, qui voulait l'obtenir pour ses amis les moines de Heisterbach. Captif de son adversaire, Henri d’Ulmen fut libéré de prison dès que la relique fut en possession des cisterciens. Peu de temps après, Henri, comte de Sayn, amena à Heisterbach un chevalier possédé par le diable ; le signe de croix et le contact avec la relique libérèrent le possédé immédiatement.
CommentaryCommentaireKommentarCommentoComentario:

Henri d’Ulmen, chevalier croisé. Originaire d’Ulmen (Rhénanie-Palatinat), Henri assista à la prise de Constantinople en 1208 et s’empara de plusieurs reliques. Voir : Bernhard Kreutz, Heinrich von Ulmen (ca. 1175-1234). Ein Kreuzfahrer zwischen Eifel und Mittelmeer, dans Porträt einer europäischen Kernregion. Der Rhein-Maas-Raum in historischen Lebensbildern, Franz Irsigler et Gisela Minn (éds.), Trèves : Kilomedia Verlag, 2005, p. 80-91. Stuben (Insula St. Nicolai), couvent augustinien de femmes en Rhénanie-Palatinat, fondé au début du XIIe siècle. Heisterbach (Vallis sancti Petri), abbaye cistercienne en Rhénanie du Nord-Westphalie, abbaye-fille d'Himmerod, de la filiation de Clairvaux, fondée en 1189. Henri III, comte de Sayn († 1247).

Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original

CAPITULUM LIV.Homil. I. p. 122: « Henricus de Ulme, miles honestus, cum plurimas reliquias pretiosissimas, capta urbe Constantinopolitana, de monasterio sanctae Sophiae tulisset, quibus terram nostram locupletavit, dentem etiam beati Baptistae Johannis ibidem reperit. Quem in tantum dilexit, ut ceteris reliquiis distributis, ei in capella castri sui altare aedificare, et ibi eum perpetuo reponendum proponeret. Interim a Wernero de Bonlant capitur; datis tamen obsidibus, ad germanam suam magistram in Insula sancti Nicolai venit, ad cuius instantissimam petitionem, eo quod mater eorum apud nos fuisset sepulta, eundem dentem nobis obtinuit (obtulit?). Missus est pro eo superior noster, et ego cum eo. Henrico ex promisso in captivitatem reverso, una sororum in somnis huiusmodi vocem audivit: Mox ut dens venerit ad Vallem sancti Petri, a vinculis et captivitate liberabitur Henricus. Quod ita factum est. » De dente eiusdem qui est apud nos, et de virtutibus per eum factis.

Est apud nos dens molaris et magnus eiusdem Praecursoris Domini, tria habens cornua; qui qualiter ad nos devenerit, quid per illum apud nos operatus sit Dominus, tibi recitabo. Cumque vastata fuisset civitas Constantinopolitana a cruce signatis, et satis diversa diripuissent, Henricus miles de Ulme inter reliquias pretiosissimas etiam iam dictum dentem sancti Johannis tulit de ecclesia sanctae Sophiae. Quem repatrians in tantum dilexit, ut in castro suo oratorium aedificaret, ibi eum condere volens in altari. Quem ei germana eius magistra in Insula sancti Nycholai, propter affectum quem habuit et habet erga domum nostram, dari nobis suasit, sed tunc persuadere non potuit. Qui post breve tempus a Warnero de Bonlant captus, spe orationum nostrarum iussit eum nobis transmitti. Interim cuidam sororum praedicti coenobii in somnis ostensum est, quod quam cito dens veniret ad locum nostrum, Henricum fore liberandum. Quod ita factum intelleximus. Nam Prior noster per quem transmissus est, in flumine Rheni illius beneficio maximum evasit periculum. Henricus Comes Seynensis habens militem honestum, sed mente captum, eum eo ad nos venit, sperans illum tum virtute reliquiarum, tum beneficio orationum nostrarum posse sanari. Qui dente sacratissimo signatus et tactus, tam celerem virtutis eius sensit effectum, ut vix ad iactum ballistae de monasterio progrediens, se sanatum gratularetur. Est enim ut supra dixi, magnus et fortis, et tantomagis ad curandas infirmitates validus, quantominus in masticandis cibis delicatis est usitatus. Haec dicta sint de Prophetis. De Apostolis vero qui ordinem propheticum sequuntur tempore, aliquas tibi subiungam visiones.
NOVICIUS: Prius mihi volo exponi, quare a Christo Apostoli sub duodenario numero sint electi, et quare Apostoli vocati.
MONACHUS: Utrumque non absque magno sacramento factum est.

From:
Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2.

ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias

Tubach:

Tubach Frederic C., 1969. Index exemplorum. A Handbook of medieval religious tales, Helsinki.:

  • #4055 : Relic, tooth as. The enamel of a tooth of St. Nicholas cracks when monks use the holy relic to extort money. CHeist-VIII #68, CHeist-VIII #;cf. 54. (© Frederic C. Tubach)
Related worksTextes apparentésVerwandte TexteTesti correlatiTextos relacionados:
  • Caesarius Heisterbacensis, Homiliae de infantia Servatoris [éd. J.A. Coppenstein, 1615], I, p. 122.
Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
  • Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. vol. 2, p. 127-128..

ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)

Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:

Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:

TE018893.xmlTE018893.pdf

Download the complete collection of exemplaTélécharger la collection complète des exemplaLaden Sie die komplette Sammlung von Exempla herunterScarica la raccolta completa di exemplaDescargue la colección completa de exempla

Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.

This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para