Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: VIII, 66
ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum
La prise d'Alcácer do Sal eut lieu en 1217.
Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original
CAPITULUM LXVI.Homil. I. p. 119. Vide etiam Schäfer Histor. Lusit. I. p. 137 - 140. De sanctis ante Alkazer in aere visis, quos Christiani adepti sunt victoriam.
Anno gratiae millesimo ducentesimo decimo septimo, cruce signati ex tota Alemannia
ac Frisia cum trecentis fere navibus circa Idus Julii intraverunt portum
Ulixisbonae. In quo dum per aliquot dies morarentur, plures naves illic
exspectantes, ad petitionem Severi Episcopi iam dictae civitatis, et Episcopi Eborensis, nec non et Templariorum atque Hospitalariorum,
castrum Sarracenorum nomine Alkazer,
id est omnium carcer, obsederunt. Sexta vero feria post Nativitatem beatae Dei
Genitricis Mariae congregati sunt contra eos quatuor Sarracenorum Reges,
habentes in exercitu suo ad centum millia pugnatorum. Quibus Christiani numero
minores, sed fide maiores, sanctum Jacobum, beatumque Vincentium regionis illius
patronum, et alios si quos poterant sanctos invocantes, hostibus occurrerunt. In
primo vero congressu unus Regum cecidit;
interfectorum non erat numerus; plurimi captivati sunt. Qui cum per exercitum
ducerentur, quaerebant a Christianis signa victorum, asserentes candidissimam aciem cruces rubeas
in pectore gerentes, suorum multitudinem in fugam convertisse. Insuper et galeae quas per mare contra Christianos conduxerant,
coelestis illius visionis terrore sunt fugatae. Quod peregrini audientes, gratias
egerunt Christo, qui martyrum suorum auxilia eis destinare dignatus est de coelo. Haec mihi relata sunt ab
his qui certamini interfuerunt, et ex ore Sarracenorum quae dicta sunt audierunt.
NOVICIUS: Estne peccatum, cum martyrum relequiis ire ad exquisita naturae?
MONACHUS: Peccatum est, si gestantes illas non
excusaverit necessitas. Sancti non abhorrent foetorem naturae, sed culpae.
ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias
Tubach Frederic C., 1969. Index exemplorum. A Handbook of medieval religious tales, Helsinki.:
- #88 : Alcazar, victory at. Saints appear in the air before Alcazar and help the Christians to obtain victory. CHeist-VIII #66 . (© Frederic C. Tubach)
- Related worksTextes apparentésVerwandte TexteTesti correlatiTextos relacionados:
-
- Caesarius Heisterbacensis, Homiliae de infantia Servatoris [éd. J.A. Coppenstein, 1615], I, p. 119-120.
- Historia expeditionum in Terram sanctam, cap. 3 [MGH Scriptores rer. Germ. in usum scholarum, 1880], p. 341-342.
- Chronica Regia Colonensis [MGH Scriptores rer. Germ. in usum scholarum, 1880], p. 240.
- Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
-
- Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. vol. 2, p. 137..
ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)
Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:
- TE018898 Dialogus miraculorum: VIII, 60
- TE018899 Dialogus miraculorum: VIII, 61
- TE018900 Dialogus miraculorum: VIII, 62
- TE018901 Dialogus miraculorum: VIII, 63
- TE018902 Dialogus miraculorum: VIII, 65
- TE018903 Dialogus miraculorum: VIII, 66
- TE018904 Dialogus miraculorum: VIII, 67
- TE018905 Dialogus miraculorum: VIII, 68
- TE018906 Dialogus miraculorum: VIII, 70
- TE018907 Dialogus miraculorum: VIII, 72
- TE018908 Dialogus miraculorum: VIII, 73
Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:
Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.