Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: XI, 13

StatusÉtatZustandStatoEstatus:
publishedpubliéveröffentlichtpubblicatopublicado
IdentifierIdentifiantIdentifikationsnummerIdentificatoreIdentificador:
TE019001
How to citeComment citerZitierweise fürCome citareCómo citar:
"TE019001 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: XI, 13)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE019001 (accessed 2022-11-29).« TE019001 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: XI, 13) », Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE019001 (consulté 2022-11-29)."TE019001 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: XI, 13)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE019001 (zugegriffen 2022-11-29)."TE019001 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: XI, 13)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE019001 (consultato 2022-11-29)."TE019001 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: XI, 13)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE019001 (accedido 2022-11-29).

ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum

CollectionRecueilSammlungRaccoltaColección:
AuthorAuteurVerfasserAutoreAutor:
Caesarius Heisterbacensis
SummaryRésuméZusammenfassungSommarioResumen:
(Fr.) Un apostat de trois ordres (bénédictins, prémontrés, cisterciens) entra finalement à l'abbaye de Himmerod pour y faire pénitence. Il s'y montra tellement zélé que même une grave maladie ne le fit pas abandonner les prières assidues. Mourant, il dit à l’abbé et aux moines : « Vous êtes témoins devant Dieu que moi, pécheur et pénitent, je suis prêt à n’importe quelle pénitence. » À ce moment-là un autre moine le vit participer au repas festif tenu par des anges dans l'infirmerie. Ses péchés lui avaient été pardonnés.
CommentaryCommentaireKommentarCommentoComentario:

Himmerod (Claustrum), abbaye cistercienne en Rhénanie-Palatinat, quatorzième fille de Clairvaux, fondée en 1134 par saint Bernard.

Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original

CAPITULUM XIII De finali contritions sacerdotis quandoque nigri monachi existentis.

Ante aliquot annos in Claustro sacerdos quidam defunctus est, cuius vita talis erat. In ordine quidem nigro factus fuerat monachus et sacerdos, in quo tantum profecerat, ut Prioratus officium adipisceretur. Sed faciente invidia diaboli, et propria temeritate, desertis castitatis et innocentiae castris, abiit in regionem dissimilitudinis, pactum facere cum delectationibus suis. Aliquando autem poenitentia ductus, Praemonstratensis ordinis regularis effectus est. Rursumque circumventus a Sathana, in pristinos cecidit errores. Dehinc ad nostrum ordinem se contulit. Iterumque factus apostata vilis, voluptatibus frena laxavit, non erubescens domesticam uxoris cohabitationem. Novissime diebus istis respectas a Deo Patre luminum, saeculum cum concupiscentiis desernit, veniensque Hemmenrode, ingressum petivit et obtinuit. Mox ad arma poenitentiae convolans, confessionibus assiduis, lacrimis, oratione et ieiuniis, omnibus vere poenitendi formam praebuit et exemplum. Decurso brevi tempore, anno scilicet necdum dimidiato, tactus molestia carnis, lecto decubuit; non tamen indulgentius circa se agens, coeptum viriliter consummabat agonem, modo psallens, modo orans, modo sanctam Dei Genitricem salutans. Habebat enim quasdam ipsius salutationes, sine quibus nec vigilans, nec dormiens inveniri poterat, quas ante horam exitus sui collo suo ipse circumligavit, in testimonium grandis fiduciae et bonae spei suae. Rogabat autem assistere sibi do- minum Abbatem cum paucis fratribus, quibus sic prolocutus est: Reverende pater et domini, peccator ego et poenitens, testes vos mihi apud Deum esse cupio sincerae confessionis et verae poenitentiae. Paratus enim sum ad omnem satisfactionem, quaelibet tormenta, quoslibet subire labores, si Deus vitam mihi donaverit. Nihil durum, nihil difficile, nil erit impossibile amanti et vere poenitenti. Sic vere compunctus et vere poenitens, benedictiones et gratiarum actiones adhuc in ore habens, Deo felicem reddidit spiritum. In cuius transitu cuidam monacho talis visio revelata est. Videbat angelos in infirmitorio epulis et gaudiis multis laetantes, medium autem sedere Salomonem, tam sollemnis laetitiae participem. Dicebatur enim Salomon. Supervenerunt et alii angeli, secum adducentes sex de fratribus nostris, qui eo tempore decesserant, sacerdotes in albis pretiosis, luce clarius fulgentes. Qui et dixerunt: His sex dimissa sunt peccata sua, et huic septimo, digito demonstrantes Salomonem. Interim pulsata tabula, frater qui haec viderat evigilavit, et veniens invenit eum in eodem loco exhalantem spiritum, quo viderat eum participasse conviviis angelorum.
NOVICIUS: Puto quod hi qui sunt in fruitione saepe pro suis fratribus adhuc peregrinantibus Deum exorent.
MONACHUS: Hoc sermo sequens declarabit.

From:
Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2.

ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias

Tubach:

Tubach Frederic C., 1969. Index exemplorum. A Handbook of medieval religious tales, Helsinki.:

  • #1234 : Contrition of sinful priest. A sinful priest shows great contrition at the end of his life, and in a vision seen by another brother, he joins six other deceased monks dressed in brilliant garments. Alpha # 617; CHeist-XI #13; Recull # 545.– Jacob’s Well # 9. (© Frederic C. Tubach)
Related worksTextes apparentésVerwandte TexteTesti correlatiTextos relacionados:
  • Arnoldus Leodiensis, 2015. Alphabetum narrationum, Elisa Brilli (éd.), Turnhout, Brepols. 633.
Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
  • Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. vol. 2, p. 281-282..

ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)

Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:

Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:

TE019001.xmlTE019001.pdf

Download the complete collection of exemplaTélécharger la collection complète des exemplaLaden Sie die komplette Sammlung von Exempla herunterScarica la raccolta completa di exemplaDescargue la colección completa de exempla

Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.

This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para