Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: XI, 25

StatusÉtatZustandStatoEstatus:
publishedpubliéveröffentlichtpubblicatopublicado
IdentifierIdentifiantIdentifikationsnummerIdentificatoreIdentificador:
TE019013
How to citeComment citerZitierweise fürCome citareCómo citar:
"TE019013 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: XI, 25)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE019013 (accessed 2022-08-08).« TE019013 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: XI, 25) », Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE019013 (consulté 2022-08-08)."TE019013 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: XI, 25)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE019013 (zugegriffen 2022-08-08)."TE019013 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: XI, 25)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE019013 (consultato 2022-08-08)."TE019013 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: XI, 25)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE019013 (accedido 2022-08-08).

ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum

CollectionRecueilSammlungRaccoltaColección:
AuthorAuteurVerfasserAutoreAutor:
Caesarius Heisterbacensis
SummaryRésuméZusammenfassungSommarioResumen:
(Fr.) Dans l'abbaye d'Oostbroek, il y avait un moine fort zélé pour la discipline. Quand un nouvel abbé, un homme intempérant et mondain, fut élu, ce moine pria Dieu de ne pas le laisser assister à la décadence de l’abbaye. Sa prière fut exaucée et il mourut le lendemain des élections.
SourcesSourcesQuellenFontiFuentes:

Orale : Haec mihi relata sunt a quodam abbate ordinis nostri, nec non ab Everhardo monacho et sacerdote eiusdem coenobii.

CommentaryCommentaireKommentarCommentoComentario:

Oostbroek – une abbaye bénédictine entre Utrecht et Zeist.

Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original

CAPITULUM XXV De morte monachi de OesbroeckADEP Orsburg. qui vivere recusavit propter Abbatem inordinatum.

In Oesbroeck monasterio Dioecesis Traiectensis, monachus quidam fuit tenax iustitiae, zelum habens disciplinae. Cumque mortuo illius temporis Abbate, et is qui hoc anno defunctus est, ei per electionem substitueretur, ille sciens eum virum saecularem atque incontinentem, ingemuit dicens: Heu modo disciplina domus huius peribit. Est enim de ordine nigro monasterium, aliquando dives satis. Et ait: Domine Jesu Christe peto ne sinas me diutius vivere, ne videam desolationem huius monasterii. Cumque induci non posset ut eundem eligeret, sive professionem faceret, ait ad eum mente tranquilla: Deus novit, quod diligam vos; sed scio quod religio domus huius destruetur per vos. Mane dicta missa ab eodem Abbate se inungi petivit, et vix obtinuit, contradicente Abbate, eo quod sanissimus videretur. Respondit: Hodie oportet me mori. Deinde strata matta, se in ea reposuit, et per tabulam conventum advocari fecit. Perdictis orationibus cum minime moreretur, surrexit, stolamque in qua missas dicere consueverat collo imponens, coram altari more agonizantium se reposuit, hanc orationem fundens: Domina sancta Virgo Maria, si unquam per hanc stolam missam celebravi tibi placentem, suscipe animam meam in hac hora. Exauditus est iustus et exspiravit, et secundum prophetiam eius domus illa tam in spiritualibus quam in temporalibus valde defecit. Haec mihi relata sunt a quodam Abbate ordinis nostri, nec non ab Everhardo monacho et sacerdote eiusdem coenobii.
NOVICIUS: Non miror si Deus quandoque iustos tollit, ne peccata dimissa repetant, vel ne mala imminentia videant, ut Josiam; sed hoc me terret, quod iusti aliquando subito rapiuntur, vel quod horribilius est, igne, aquis, vel praecipitio pereunt.
MONACHUS: Justi quacunque morte praeoccupati fuerint, in refrigerio erunt. Multis enim causis omissis, quae assignari possent, una est, ut virtutes eorum occultae patefiant.

From:
Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2.

ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias

Tubach:

Tubach Frederic C., 1969. Index exemplorum. A Handbook of medieval religious tales, Helsinki.:

  • #3874 : Prayer brings death. A monk who did not want to live because of a newly elected abbot, was granted death through prayer. CHeist-XI #25 . (© Frederic C. Tubach)
Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
  • Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. vol. 2, p. 291-292..

ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)

Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:

Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:

TE019013.xmlTE019013.pdf

Download the complete collection of exemplaTélécharger la collection complète des exemplaLaden Sie die komplette Sammlung von Exempla herunterScarica la raccolta completa di exemplaDescargue la colección completa de exempla

Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.

This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para