Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: XII, 5,4

StatusÉtatZustandStatoEstatus:
publishedpubliéveröffentlichtpubblicatopublicado
IdentifierIdentifiantIdentifikationsnummerIdentificatoreIdentificador:
TE019062
How to citeComment citerZitierweise fürCome citareCómo citar:
"TE019062 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: XII, 5,4)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE019062 (accessed 2022-07-04).« TE019062 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: XII, 5,4) », Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE019062 (consulté 2022-07-04)."TE019062 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: XII, 5,4)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE019062 (zugegriffen 2022-07-04)."TE019062 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: XII, 5,4)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE019062 (consultato 2022-07-04)."TE019062 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: XII, 5,4)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE019062 (accedido 2022-07-04).

ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum

CollectionRecueilSammlungRaccoltaColección:
AuthorAuteurVerfasserAutoreAutor:
Caesarius Heisterbacensis
SummaryRésuméZusammenfassungSommarioResumen:
(Fr.) Le comte Guillaume de Jülich se mourait. On lui dit d'appeler sa femme, mais il refusa et finit ses jours sur les genoux de sa maîtresse mariée, sans confession ni pénitence. À sa mort, une moniale de Cologne se vit transportée aux enfers devant un puits sulfureux. Elle questionna son conducteur à propos de ce puits, et il répondit que seulement deux âmes s'y trouvaient : celle de l’empereur Maxence et celle du comte Guillaume de Jülich. Il y avait en effet, beaucoup de ressemblance entre eux : les deux étant des tyrans luxurieux.
SourcesSourcesQuellenFontiFuentes:

Orale : sicut mihi retulit abbas quidam ordinis nostril...

CommentaryCommentaireKommentarCommentoComentario:

Comte Guillaume II de Jülich († 1207). Maxence (Marcus Aurelius Valerius Maxentius) est un empereur romain qui prend le pouvoir à Rome en 306. Il meurt le 28 octobre 312.

Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original

CAPITULUM V De poena Wilhelmi Comitis Juliacensis.

In villa Enthenich quae in territorio Bonnensi sita est, miles quidam nobilis Walterus nomine habitans erat, tam domui nostrae quam ordini satis obsequiosus. Hic cum tempore quodam graviter infirmaretur solusque iaceret, diabolus illi ad pedes lectuli visibiliter apparuit. Erat autem, sicut ipse nobis retulit, facies eius ad instar symeae disposita, cornua habens caprina. In cuius aspectu cum primum terreretur, postea confortatus ait: Quis vel quid es, unde venis, vel quid quaeris? Respondit monstrum: Diabolus sum, animam tuam tollere veni. Dicente milite, recede leccator, certe animam meam non tolles, Christo me commendo; ille subiunxit: Waltere, si mihi consenseris, hominiumque feceris, non solum incolumitati te restituam, quin etiam super omnem tuam progeniem te ditabo. Respondit miles: Satis habeo, de divitiis tuis faliacibus non curo. Unde ergo tibi thesauri? Infra terminos, inquit, curiae tuae infiniti occultantur. Cum quo cum miles iam loqui delectaretur, ait: Die mihi ubi est anima domini mei Wilhelmi Comitis Juliacensis nuper defuncti? Respondit diabolus: Nosti castra vicina Wolkinburg et Drachinfels? Novi, inquit. Et ille: Per fidem meam tibi dito, si ferrea essent tam castra quam eorum montana, et in illo loco mitterentur, ubi anima Wilhelmi est, antequam supercilium superius inferiori iungi posset, liquefierent. Quo dicto, mox cachinnando subiunxit: Ardor iste balneum lacteum ei est, in futuro quando corpus suum anima resumet, tunc primum poenam debitam recipiet. Requisitus de anima Henrici Comitis Seynensis, respondit; Certe nos illum habemus. De poena tamen illius nihil expressit. Adiecit etiam interrogare illum de patre suo. Ad quod ille respondit: Viginti annis et uno illum habuimus; sed monocula illa, et calvus ille atque pediculosus qui in solario iacet, nobis eum abstulerunt. Monoculam vocavit uxorem eius, quae pro anima eius iugiter lacrimando, oculum unum perdiderat. Calvum dixit filium eius Theodericum monachum nostrum, qui ad videndum germanum eodem tempore advenerat. Interrogatus vero de praedicta matrona, respondit: Vere nunquam potestati nostrae addicta est, eo quod mulier bona esset ac sancta. Fratrem autem tuum Lambertum, sic sellavimus, ut nostrum ius evadere non possit. Qui ante paucos annos defunctus est, vir avarus et pecuniosus. Dicente iterum milite, dic mihi de quo loco venisti nunc ad me; respondit daemon: Ego et socii mei eramus in exequiis cuiusdam Abbatissae nigri ordinis, egressum animae eius praestolantes. Tunc miles: Quot eratis ibi? Respondit daemon: Nosti nemus in Cottinforst? Optime, inquit, novi. Et ille: Non sunt tot folia in arboribus, quot illic fuimus congregati. Non est tam grandis silva in provincia nostra. Et quid, ait, obtinuistis ibi? Respondit: Heu nihil, femina fuit religiosa; sed et Mychael Archangelus superveniens cum fuste ferreo sic nos cecidit, et caedendo fugavit, ut dispergeremur quemadmodum pulvis qui a turbine impellitur.
NOVICIUS: Si tot daemones congregati sunt in egressu unius animae, constat innumeros esse, quia per latitudinem mundi quotidie multi moriuntur.
MONACHUS : Licet maligni spiritus ita sint in uno loco, quod non sint in alio, attamen tam agilis sunt naturae, ut in uno momento diversa transeant spatia terrarum. Vel dici potest quod cum fortiori numero insistant iustis morientibus, quam malis de quibus certi sunt.
NOVICIUS: Placet quod dicis.
MONACHUS: Requisitus etiam si esset in obitu domini Gevardi Abbatis nostri, tunc recenter mortui; respondit: Non est tantum arenae in littore maris, quot ibi fuimus. Sed modicum ibi obtinuimus, quia pediculosi more porcorum in humo iacendo grunnientes non sinebant propius nos accedere. Habent praeterea donnim quaedam susurrii, Capitulum notans, in qua omnia nobis quae delinquunt subtrahuntur. Et dixit miles : Quomodo stultissime ausus fuisti ad obitum viri tam iusti venire? Ausus? inquit. Ego praesens fui ubi Dei filius exspiravit, sedens super brachium crucis. Hoc verbum a daemone prolatum et a laico recitatum, maxime mihi fidem fecit dictorum, eo quod in glossa legatur super Thobyam. Dicente Waltero, quae fuit portio vestra in Christi morte? respondit: Nulla. Malo nostro illic venimus, quia virtute morientis turbati et exagitati, detrusi sumus in infernum. Multa alia cum daemone quotiens solus erat conferebat, quae postquam convaluit, multis recitavit. Vis nunc audire qualis praedicti Comitis finis fuerit et poena?
NOVICIUS: Etiam.
MONACHUS: Infirmatus vero in castro suo Niethiecke, pro quadam contumelia sibi illata venit Coloniam. Qui cum rediret, in via defectum cordis incurrit, et ait: Och nunquam de cetero videbo Coloniam. Cui in terram deposito, cum medicus diceret mortem esse in ianuis, subiecit: Consulo tibi ut uxorem tuam recipias. Respondente illo, non faciam; supplicavit ei pro quodam milite quem diu incarceraverat. Nequaquam, inquit, egredietur me vivente. Tunc medicus: Ergo ante diem crastinum egredietur. Quod ita factum est. Cum vero moriturus esset, in sinu cuiusdam adulterae quam viro proprio tulerat, iacebat. Cui cum illa diceret, domine quid faciam post mortem vestram? respondit: Juveni nubere debes militi. Haec ei verba ultima fuere. Eadem nocte, sicut mihi retulit Abbas quidam ordinis nostri, sanctimonialis quaedam sancti Mauritii in Colonia, in loca poenarum transposita est, in quibus puteum magni horroris, igneo tectum operculo, inter flammas vidit sulphureas. De quo cum suum ductorem adinterrogasset, respondit ille: Duae tantum animae in illo sunt, anima videlicet Maxentii Imperatoris, et anima Wilhelmi Comitis Juliacensis. Mane visum recitans, cum eadem die rumor insonuisset Coloniae de morte eiusdem Comitis, visionem fuisse veram intellexit.
NOVICIUS: Miror qua de causa sociatus fuerit Maxentio in poenis, tot annis interpositis, et tot tyrannis ante ipsum defunctis.
MONACHUS: Propter consimilem culpam. Justum fuit ut qui pares erant in culpa, conformes fierent in poena. Utriusque vitam novi, Maxentii ex lectione, Wilhelmi ex multorum relatione. Uterque tyrannus, uterque supra modum luxuriosus. Sicut legitur in cronicis, nulla fuit in urbe Roma sive extra urbem matrona tam nobilis, tam pudica, dummodo oculis Maxentii placeret, quin de domo mariti sublatam corrumperet. Similia faciebat de virginibus et viduis. Viderunt ista viri et ingemuerunt, parentes et tacuerunt. Tanta erat illius crudelitas, ut cum nimio dolore cordis afficerentur, tristitiam tamen dissimularent. Tanta eius exstitit tyrannis, ut passim senatores, cives, milites occideret, de quibus aliqua habebatur suspicio. Wilhelmus vero non his dissimilia operabatur, et si non pari potestate, non tamen impari voluntate. Sicut audivi, ita deditus erat luxuriae et incestui, ut vix aliquem haberet ministerialium, cuius uxorem aut filiam non violasset, nullam habens differentiam inter matrem et filiam, inter legitimam et absolutam. Quantae fuerit circa subiectos sive comprovinciales crudelitatis, omnis novit Episcopatus Coloniensis. Maxentius uxorem propriam occidit; iste inclusit. Ille persecutus est Ecclesiam, multos pro fide occidendo; iste tempore schismatis imperii Romani persecutus est Sedi Apostolicae obedientes, sacerdotes de suis sedibus eiiciendo, quosdam mutilando, et bona ecclesiarum diripiendo. Haec acta sunt in temporibus Innocentii Papae. Anno praeterito canonicus quidam Aquensis retulit mihi de eodem Wilhelmo visionem satis terribilem. Post mortem inquit suam cuidam inclusae cui benefecerat, visibiliter apparens, vultu lurido ac macilento, ait: Ego sum miser ille Wilhelmus quandoque Comes Juliacensis. Quem dum illa interrogasset de statu suo, respondit: Totus ardeo. Et cum levasset vestem vilissimam qua indutus videbatur, mox flamma erupit; sicque cum eiulatu disparuit. Huic adhuc viventi Deus qui misericors est, ut eum a peccatis revocaret, aliquid gloriae suae ostendit. In die quadam Natalis sui in canone prioris mis- sae voces suavissimas cum melodia dulcissima quasi in coelo eum audire permisit. Qui mox interrogans dominum Engilbertum, tunc maioris ecclesiae in Colonia Praepositum, nunc Archiepiscopum, si voces easdem audiret, et ille se audivisse negaret, amplius mirabatur. In canone vero secundae missae, nec non et tertiae, easdem voces quae diversae erant aetatis audivit. Cum haec recitata fuissent domino Hermanno Abbati Loci sanctae Mariae, Comitem adiit, ex ore eius quae dicta sunt audiens. Invocavitque idem Comes testem Deum, nihil se mentiri, haec addens cum iuramento, quia si adhuc semel mihi talia concederentur audire, omnibus meis paratus essem abrenunciare. Modicum tamen coelestis haec consolatio illi profuit, peccatis eius maximis impedientibus. Puteus in quo missus est Coules iste, ad memoriam mihi revocat poenam cuiusdam mali sacerdotis.

From:
Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2.

ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias

Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
  • Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. vol. 2, p. 320-321..

ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)

Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:

Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:

TE019062.xmlTE019062.pdf

Download the complete collection of exemplaTélécharger la collection complète des exemplaLaden Sie die komplette Sammlung von Exempla herunterScarica la raccolta completa di exemplaDescargue la colección completa de exempla

Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.

This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para