Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: XII, 21

StatusÉtatZustandStatoEstatus:
publishedpubliéveröffentlichtpubblicatopublicado
IdentifierIdentifiantIdentifikationsnummerIdentificatoreIdentificador:
TE019080
How to citeComment citerZitierweise fürCome citareCómo citar:
"TE019080 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: XII, 21)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE019080 (accessed 2022-12-01).« TE019080 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: XII, 21) », Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE019080 (consulté 2022-12-01)."TE019080 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: XII, 21)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE019080 (zugegriffen 2022-12-01)."TE019080 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: XII, 21)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE019080 (consultato 2022-12-01)."TE019080 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: XII, 21)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE019080 (accedido 2022-12-01).

ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum

CollectionRecueilSammlungRaccoltaColección:
AuthorAuteurVerfasserAutoreAutor:
Caesarius Heisterbacensis
SummaryRésuméZusammenfassungSommarioResumen:
(Fr.) Une nonne enceinte se fit avorter, puis tomba malade et mourut sans confesser le double péché. Sa parenté pria beaucoup pour elle et la nonne lui apparut damnée, portant un bébé de feu. Si elle avait tout confessé, elle aurait été pardonnée.

Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original

CAPITULUM XXI De sanctimoniali quae infantem a se occisum ignitum circumferebat.

Sanctimonialis quaedam de quodam monasterio nobis vicino quod nominare nolo, cum tempore quodam concepisset, ne proderetur eius stuprum, partum intra se necavit. Postea infirmata gravissime, ob nimiam verecundiam, confessis omnibus peccatis aliis, stuprum et parricidium tacuit; sicque exspiravit. Pro cuius anima cum quaedam eius cognata plurimum laboraret, defuncta ei in oratione visibiliter apparens, infantem igneum in manibus gestavit, dicens: Infantem hunc concepi et parturivi, animatum interfeci: unde illum indesinenter in tormentis circumfero, et est mihi ignis ardens et devorans. Quod si de hoc maximo peccato moriens confessionem fecissem, gratiam invenissem. Ex quo colligitur quod peccata quae hic detecta non fuerint per confessionem, in futuro per poenalem detegantur confusionem.
NOVICIUS: Quando anima egreditur de corpore, novit statim quid de se sit futurum?
MONACHUS: Hoc videtur probari scriptura dicente in persona reproborum: Deducunt in bonis dies suos, et in puncto descendunt ad infernum . Ex quo probatur quod electorum animae qui agilioris sunt naturae, mox sint ante Deum. Quod si aliquid in eis purgandum est, simili velocitate deducuntur in purgatorium, in quo salvationis certitudo est.
NOVICIUS: Huic diversae visiones contradicere videntur, in quibus legitur quod opera bona nec non et mala in statera posita ponderentur. His etiam consentire videtur quaedam visio in Dialogo sancti Gregorii, quam ipse minime diffinit, de quodam qui in ponte positus, manibus ab angelis trahebatur sursum, propter opera misericordiae; coxis vero et cruribus deorsum, propter opus luxuriae. Quibus tamen victoria cessera, dicit videntem ignorasse.
MONACHUS: Licet auctoritas scripturarum praeferenda sit huiusmodi visionibus, referam tamen quod nuper audivi.

From:
Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2.

ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias

Tubach:

Tubach Frederic C., 1969. Index exemplorum. A Handbook of medieval religious tales, Helsinki.:

  • #3502 : Nun slays child. A nun is damned because she conceived a child, killed it when it was born, and did not confess her sins. Alpha # 455; Caes XII, 2; H699 # 5; Recull # 397; S.T.: V22. (© Frederic C. Tubach)
Related worksTextes apparentésVerwandte TexteTesti correlatiTextos relacionados:
  • Arnoldus Leodiensis, 2015. Alphabetum narrationum, Elisa Brilli (éd.), Turnhout, Brepols. 463.
Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
  • Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. vol. 2, p. 331..

ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)

Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:

Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:

TE019080.xmlTE019080.pdf

Download the complete collection of exemplaTélécharger la collection complète des exemplaLaden Sie die komplette Sammlung von Exempla herunterScarica la raccolta completa di exemplaDescargue la colección completa de exempla

Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.

This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para