Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: XII, 53

StatusÉtatZustandStatoEstatus:
publishedpubliéveröffentlichtpubblicatopublicado
IdentifierIdentifiantIdentifikationsnummerIdentificatoreIdentificador:
TE019115
How to citeComment citerZitierweise fürCome citareCómo citar:
"TE019115 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: XII, 53)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE019115 (accessed 2022-06-28).« TE019115 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: XII, 53) », Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE019115 (consulté 2022-06-28)."TE019115 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: XII, 53)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE019115 (zugegriffen 2022-06-28)."TE019115 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: XII, 53)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE019115 (consultato 2022-06-28)."TE019115 (Dialogus miraculorum [Strange, 1851]: XII, 53)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE019115 (accedido 2022-06-28).

ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum

CollectionRecueilSammlungRaccoltaColección:
AuthorAuteurVerfasserAutoreAutor:
Caesarius Heisterbacensis
SummaryRésuméZusammenfassungSommarioResumen:
(Fr.) Un revenant convers bénédictin donna des nouvelles de l'autre monde, où la plus haute gloire qu'il avait vue était celle des cisterciens.
SourcesSourcesQuellenFontiFuentes:

Orale : Haec mihi relata sunt a quodam abbate nigri ordinis.

Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original

CAPITULUM LIII De converso qui dixit Cisterciensem ordinem maximam habere gloriam in coelo.

Conversus quidam nigri ordinis ante paucos annos defunctus est. Die quadam duobus monachis coenobii sui in conclavi sedentibus, ille ostio latenter aperto ingressus est ad eos. Quo viso cum terrerentur, scientes eum mortuum, ait ille: Cognoscitisne me? Respondentibus eis, bene te cognoscimus, tu es talis frater noster; coeperunt eum interrogare de statu quarundam animarum. Quos ille de singulis expedivit, dicens quasdam esse male, quasdam valde male, quasdam etiam bene, quasdam valde bene. Quem cum etiam interrogassent de griseis monachis, respondit: Praemium illorum maximum est, et lucent sicut sol in regno coelorum. Haec mihi relata sunt a quodam Abbate nigri ordinis.
NOVICIUS: Huic visioni concordat quod dictum est superius in distinctione septima capitulo quinquagesimo nono, ubi ordo noster sub man- tello beatae Dei Genitricis congregatus est.
MONACHUS: Verum dicis.
NOVICIUS: Quod iustis repromissum est a Domino: Fulgebunt iusti sicut sol in regno Patris eorum , nescio utrum intelligendum sit de corpore vel de anima.
MONACHUS: Corpora electorum post resurrectionem lucebunt ut credimus sicut sol, non sicut modo lucet, sed sicut luxit ante lapsum, hoc est septempliciter tantum ut modo, teste Isaia: Et erit, ait, lux lunae ut lux solis, et lux solis septempliciter ut lux septem dierum . Anima vero multo plus lucebit quam corpus.
NOVICIUS: Claritatem corporum vellem mihi aliquo exemplo probari.
MONACHUS: Ut enim taceam de transfiguratione Dominici corporis, referam tibi exemplum quod nuper audivi.

From:
Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2.

ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias

Tubach:

Tubach Frederic C., 1969. Index exemplorum. A Handbook of medieval religious tales, Helsinki.:

  • #1074 : Cistercians glory of. A lay brother of the Black Order appeared to two monks ani said that the Cistercian Order had the greatest glory in heaven. CHeist-XII #53 . (© Frederic C. Tubach)
Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
  • Strange Joseph, 1851. Caesarii Heisterbacensis Monachi Ordinis Cisterciensis Dialogus Miraculorum. Textum ad quatuor codicum manuscriptorum editionisque principiis fidem accurate recognovit Josephus Strange., Köln-Bonn-Brüssel, vols. 2. vol. 2, p. 357..

ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)

Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:

Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:

TE019115.xmlTE019115.pdf

Download the complete collection of exemplaTélécharger la collection complète des exemplaLaden Sie die komplette Sammlung von Exempla herunterScarica la raccolta completa di exemplaDescargue la colección completa de exempla

Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.

This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para