Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Scala coeli [éd. Polo de Beaulieu, 1991]: 99
ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum
Avaricia
Unde refert pater Alphonsus... = Non attesté dans l’œuvre éditée de Pierre Alphonse.
Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original
Octavo est laboris accumulativa.
Unde refert Pater Alphonsus quod fuit quedam regina habens filiam turpissimam in cujus servicium attraxit nobiliores et potentissimos, qui omnes spe regine remunerationis ei diligentius servirent; ideo nimis decepti ne a servicio fugerent et incepta perficerent habuerunt et in manibus et in pedibus compedes. Quos ad vilissima cogebat servicia subtrahens eis alimenta; qui si vellent recedere spoliabantur et exequebantur de curia.
Hec regina est avaricia cujus filia est bursa cui homo servit letatur et gaudet, servitores sunt divites compediti solicitudinibus et timore, occupati in vilissimis humanis actibus et nocivis scilicet decipere, mentiri, predari, dicere falsum testimonium, homicidium facere, non comedens nisi cum timore et dolore, cujus oculi excecantur ne Deum agnoscant, sed in morte bonis operibus spoliantur.
ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias
- Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
-
- Polo de Beaulieu Marie Anne (éd.), 1991. Jean Gobi. La Scala coeli, Paris, Editions du CNRS. p. 206..
ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)
Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:
Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:
Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.