Scala coeli [éd. Polo de Beaulieu, 1991]: 180

StatusÉtatZustandStatoEstatus:
publishedpubliéveröffentlichtpubblicatopublicado
IdentifierIdentifiantIdentifikationsnummerIdentificatoreIdentificador:
TE019235
How to citeComment citerZitierweise fürCome citareCómo citar:
"TE019235 (Scala coeli [éd. Polo de Beaulieu, 1991]: 180)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE019235 (accessed 2022-12-09).« TE019235 (Scala coeli [éd. Polo de Beaulieu, 1991]: 180) », Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE019235 (consulté 2022-12-09)."TE019235 (Scala coeli [éd. Polo de Beaulieu, 1991]: 180)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE019235 (zugegriffen 2022-12-09)."TE019235 (Scala coeli [éd. Polo de Beaulieu, 1991]: 180)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE019235 (consultato 2022-12-09)."TE019235 (Scala coeli [éd. Polo de Beaulieu, 1991]: 180)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE019235 (accedido 2022-12-09).

ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum

CollectionRecueilSammlungRaccoltaColección:
AuthorAuteurVerfasserAutoreAutor:
Johannes Gobii
Exemplum contextContexte de l'exemplumUmgebung des ExemplumContesto dell'exemplumContexto del exemplum:

Castitas

SummaryRésuméZusammenfassungSommarioResumen:
(Fr.) Les mésaventures de la chaste fille du comte de Poitou.
SourcesSourcesQuellenFontiFuentes:

Legitur in quadam Historia Regum Francie...= Historia Regis Francorum et filie in qua adulterium committere voluit, ms. Paris, BnF, lat. 8701, f. 142.

Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original

Secundo est periculorum liberativa.

Legitur in quadam Historia regum Francie quod quidam comes fuit in Pictavia qui ex uxore sua nobili et bona filium et filiam habuit. Cum igitur quadam die mortua uxore, contemplaretur pulcritudinem filie, consensit in ejus corruptionem. Cum autem molestaret eam blandiciis et terroribus, illa autem in castitate et in mundicia confirmata non tanquam mulier, sed sicut vir repulit maliciam patris. Pater instat continue pro facinore et illa clamat viriliter. Quia vero frater uterinus suus Bononiam iverat ad scienciam acquirendam, nec haberet de quo posset plene confidere, nutricem vocat et manifestat sibi hoc lacrimabile secretum. Que stupefacta tum propter maliciam patris, tum propter constantiam puelle, et nutrix ei consuluit ut fugerent hanc occasionem peccati; et acceptis jocalibus et pecunia de nocte fugerunt. Et tandem apud sanctum Egidium venerunt, ubi idem filius regis Arelatensis nutriebatur per comitem sancti Egidii. Quia vero jam deficiebat nutrici et puelle pecunia, accedentes ad comitissam, supplicaverunt pro sustentatione vite. Que attendens ad ejus pulcritudinem et innocentiam que relucebat in sua facie, ipsam nutrivit tanquam filiam, retenta etiam nutrice sua pro societate sua. Cum igitur ista continue instaret apud Deum et beatam Virginem ut suam pudiciciam custodirent, filius regis Arelatensis cum honestate tamen summe dilexit eam. Cum autem tractaretur matrimonium inter filium regis Arelatensis et filiam regis Francie , et hoc per reginam Arelatensem matrem juvenis, que morabatur in quibusdam castris propriis, respondit juvenis quod nunquam haberet uxorem nisi Margaretam domicellam sancti Egidii. Cum igitur omnes amici congregati cum magnis lacrimis instarent pro contrario, nec posset frangi, vocatur predicta domicella et filio regis predicto in matrimonio copulatur. Unde propter hoc mortalis inimicicia fuit facta inter reginam Arelatensem et uxorem sui filii. Ingressus ergo ad eam, concepit et dum approximaret partus, fuit necesse ut iste rex novus Arelatensis iret ad quoddam prelium sibi arduum. Et quia summe confidebat de comite sancti Egidii, qui eum nutrierat, Margaretam suam uxorem pregnantem sibi humiliter commendabat, ut nata prole nunciaret sibi partus rumores necnon circumstantias. Recedit rex, uxor parit filium pulcerrimum. Comes autem sancti Egidii cursorem dirigit ad denunciandum regi. Tunc nuncius cupiditate ductus transiens per reginam turpiter deceptus est. Nam falsatis literis in personam comitis sancti Egidii scripsit uxorem peperisse filium cum capite canino. Perlectis literis a rege, victus amore uxoris, licet rumores mandati essent multum lacrimabiles, scripsit ut mater cum puero nutrirentur et custodirentur perfecte. Revertitur nuncius et iterum visitat matrem regis, et inebriatus secundo per eam, subtractis literis alias sub tali tenore in pixide supposuit : “ Talis rex tali comiti salutem. Cum certam scienciam habuerimus de ignobilitate et vilitatem nostre consortis, mandamus tibi sub pena nostri amoris ut matrem et filium interficias, ut dum reversus fuero honorifice possim nobilem et pulcram sponsam habere. ” Perleguntur litere a comite, dolor et fletus ipsum militem invadunt, et aperto facto domine jacenti adhuc in puerperio, sibi precipitur ut surgat et se ponat in manibus homicidarum. Tunc domina illa surgens, flexis genibus incepit clamare ad Dominum dicens : “ Deus amator castitatis et veritatis, serva me ab omni peccato et ab isto dolore !” Cunque Margareta per carnifices una cum filio suo fuisset ducta nocte illa ad interficiendum ad quoddam nemus, carnifices per brachia sumentes puerum, evaginato ense cum vellent eum trucidare, tunc puer incepit congaudere. Qui pietate victi dixerunt ad invicem : “ Si modo interficimus matrem et servamus puerum, puer fame peribit, cum non valeamus eum tradere alteri nutrici, ” et hoc pre timore mortis inferende. Et quia horror erat eis interficere utrumque dixerunt matri secrete : “ Si velles fugere et ad longinquas terras transire in quibus esses ignota, propter puerum servabimus vitam tuam. ” Que gratias referens, benedictione accepta ab eis, hostiatim elemosinas petendo cum peregrinis spacia terrarum pertransiens, Bononie tandem devenit ubi frater suus, qui illuc pro scientia venerat, erat episcopus ordinatus. Ipsa vero quiescente ibidem, et elemosinas recipiente ab ipso qui quotidie peregrinantibus providebat, intuita est a quodam sancto viro, et attenta ejus pulcritudine et elegantia filii, supplicavit episcopo ut in necessariis provideret huic juvencule in domo cujusdam domine ne vagando per mundum esset in scandalum aliorum. Quibus precibus annuens episcopus necessaria vite gratissime ministravit. Tandem revertitur a prelio maritus suus, requirit a comite sancti Egidii uxorem et postulat filium. Qui stupefactus literam de interfectione utriusque monstravit. Vocatur cursor, via requiritur, et repertum est quod mater regis Arelatensis falsaverat literas presentatas. Vocantur carnifices cum merore voces lacrimabiles effunduntur. Rex querit locum sepulture uxoris et filii, ut ibi moreretur cum eis. Cum ergo ductus fuisset ad nemus, nec posset latere veritas, carnifices confessi sunt quod compatiendo filio, absque lesione abire dimiserant matrem cum eo. Ad hanc vocem cor regis letatur, et jurat nunquam ingredi suum regnum quousque scivisset certos rumores de eis, et solus viam egreditur, vestes regales pauperibus erogantur. Ipse autem induitur vilibus vestimentis et hostiatim petendo elemosinam requirit de filio et matre, exprimendo signa indicantia figuram uxoris. Quia vero reperiebat certitudinem cum pauperibus quod illam viam fecerat. Sic secutus est vestigia sui itineris ut Bononiam duceretur. Cum autem quadam die elemosinam episcopi reciperet, nec appareret debilitas seu necessitas, sed sola humilitas in susceptione hujus elemosine, vocatur per episcopum et causam sui itineris perquirit. Qui revelans per ordinem seriem rei geste, cognovit episcopus quod illa erat uxor sua, que suis elemosinis nutriebatur. Vocatur matrona cum juvencula, interrogat principium sue originis, et medium sui status, et cognovit quod soror sua esset et uxor regis Arelatensis. In crastinum prandium preparatur, ambo vestibus regalibus induuntur et convocatis omnibus cum suo filio marito suo est presentata. Qui pre gaudio in oscula ruens, et non posset dividi ab amplexu uxoris. Episcopus incepit clamare cum fletu : "Carissime dimitte, dimitte eam mihi aliquantulum, quia soror mea est et ego frater suus uterinus filius Comitis Pictavie. ” Qui inventa veritate congaudens simul dedit sorori sue in dotem comitatum Pictaviensem, in quo ipse successerat, et cum magno gaudio et comitatu remisit eos ad suum regnum.

From:
Polo de Beaulieu Marie Anne (éd.), 1991. Jean Gobi. La Scala coeli, Paris, Editions du CNRS.

ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias

Tubach:

Tubach Frederic C., 1969. Index exemplorum. A Handbook of medieval religious tales, Helsinki.:

  • #3035 : Letters falsified. (Var.) A girl escapes an incestuous marriage with her widowed father; she cuts off her hand which is found by a fisherman; she marries a young king. At the birth of their son, the jealous mother in law falsifies letters to the absent king, claiming adultery of the wife. She is miraculously saved and brought by her husband to Rome where her hand is miraculously restored. (See also: 67; 3421). Viaticum # 13, # 34, # 51, # 58, # 60.– Trenkner, p. 41 # 5. (© Frederic C. Tubach)
  • #3421 : Mother in law plots murder of daughter in law and child. The King of France’s daughter escapes from her father’s immoral advances. She marries the King of Arelat against his mother’s wishes. The latter forges letters which ultimately cause the death of her son’s wife and their newborn child. (See also: 1898, 3035). Klapper, Ex. # 1; MdM # 10.– BP I, 295, Espinosa, Cuentos, p. 376ff. (© Frederic C. Tubach)
Related worksTextes apparentésVerwandte TexteTesti correlatiTextos relacionados:
  • Œuvres poétiques de Philippe de Remi, sire de Beaumanoir (1884), I, p. XXIII-LIV.
  • ed. LOOSE, Alexander, 2021. Compilatio singularis exemplorum, Brepols, Turnhout, Brepols. n. 541.
Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
  • Polo de Beaulieu Marie Anne (éd.), 1991. Jean Gobi. La Scala coeli, Paris, Editions du CNRS. p. 235-237.

ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)

Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:

Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:

TE019235.xmlTE019235.pdf

Download the complete collection of exemplaTélécharger la collection complète des exemplaLaden Sie die komplette Sammlung von Exempla herunterScarica la raccolta completa di exemplaDescargue la colección completa de exempla

Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.

This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para