Scala coeli [éd. Polo de Beaulieu, 1991]: 181

StatusÉtatZustandStatoEstatus:
publishedpubliéveröffentlichtpubblicatopublicado
IdentifierIdentifiantIdentifikationsnummerIdentificatoreIdentificador:
TE019236
How to citeComment citerZitierweise fürCome citareCómo citar:
"TE019236 (Scala coeli [éd. Polo de Beaulieu, 1991]: 181)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE019236 (accessed 2022-07-01).« TE019236 (Scala coeli [éd. Polo de Beaulieu, 1991]: 181) », Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE019236 (consulté 2022-07-01)."TE019236 (Scala coeli [éd. Polo de Beaulieu, 1991]: 181)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE019236 (zugegriffen 2022-07-01)."TE019236 (Scala coeli [éd. Polo de Beaulieu, 1991]: 181)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE019236 (consultato 2022-07-01)."TE019236 (Scala coeli [éd. Polo de Beaulieu, 1991]: 181)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE019236 (accedido 2022-07-01).

ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum

CollectionRecueilSammlungRaccoltaColección:
AuthorAuteurVerfasserAutoreAutor:
Johannes Gobii
Exemplum contextContexte de l'exemplumUmgebung des ExemplumContesto dell'exemplumContexto del exemplum:

Castitas

SummaryRésuméZusammenfassungSommarioResumen:
(Fr.) Tribulations de la chaste fille de l'empereur de Constantinople et d'un marchand toulousain.
CommentaryCommentaireKommentarCommentoComentario:

Unde legitur in quibusdam Historiis Romanorum...

Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original

Tercio est honoris sublevativa.

Unde legitur in quibusdam Historiis romanorum quod quidam rex fuit in Cicilia qui filiam Imperatoris Constantinopolitani uxorem habuit. Que cum esset castissima, cujus castitati invidens dyabolus zelotipiam, induxit in virum suum et somnia mala de ea : nam videbatur sibi in somnis quod quidam judeus commiscebatur cum ea. Cum ergo hoc sibi pluries ad procurationem demonis accidisset, convocatis conjectoribus et suo consilio quid esset faciendum requirit. Et quia consiliatores erant servi dyaboli et odibant castitatem , domino consuluerunt ut cum illo judeo de quo erat suspicio, exponeretur marinis fluctibus sine gubernaculo, sine velo, sine cibo, sine aliquo adjutorio, ut a beluis marinis devoraretur; et non innotesceret apud parentes suos; hec punitio facta consilium executioni mandatur. Domina cum judeo in navi destituta ponitur, non desperat tamen de Deo qui castitati congaudet, sed Deum elegit in patronum, beatam Virginem Mariam in adjutricem et beatam Katherinam in advocatam. Mare intumescit, unde scaturiunt, sed Deo gubernante, Virgine protegente, sine aliqua lesione Venetiis applicuerunt. Et quia malicia judei est instrumentum dyaboli, judeus oblitus hoc miraculum eam ligavit in ripa, et venalem exponit tanquam servam. Cujus pulcritudinem et conversationem attendens, quidam tholosanus mercator eam emit XXV florenis; et emptam duxit ad suum hospicium non sine dolore et lacrimis maximis istius domine sancte. Somnus fugit ab oculis ejus, lacrime fluunt ab ejus oculis, cibum non recipit nam die noctuque jejunavit se castigans, amatori castitatis devote et humiliter se offert, subsidium Virginis Marie et Katharine expostulat. Et dum sic in dolore maneret, causa requiritur a tholosano ejus emptore. Cum igitur cognovisset quod esset nobilis, non tantum illius generis cujus erat consolationem, ejus desiderio affectans concessit ei omnem petitionem ut deponeret illum dolorem, tunc illa : "Tria peto a dilectione tua. Primum est ne presumas violare castitatem meam. Secundum est ne deducas me in habitu mulieris sed in habitu viri, ne dem materiam scandali. Tercium ne nomines me nomine meo Katherinam, sed nomines socium tuum. ” Qui consentiens libenti animo et firmavit juramento. Induitur vestibus hominis, nominatur socius, navem cum mercibus suis ingrediuntur et portui Massiliensi applicuerunt, in quo erat archiepiscopus Lugdunensis, qui se ad transfretandum parabat. Pecunia deficit mercatori, consilium requirit a socio, qui extrahens anulum sue desponsationis sibi tradidit ad vendendum. Quia vero mercator ignorabat virtutem anuli, a diversis comperit quod civitas Massiliensis non posset sufficienter estimare virtutem ejus, multi emptores concurrunt, et presentant mutuum solum quod anulus eis dimittatur . Cunque ille perrexisset ut consoletur socium, id est dominam, que remanserat in portu pro custodia rerum, eam non reperit. Et dum requireret ubi esset, a circumstantibus fuit responsum : "Archiepiscopus Lugdunensis cum omnibus suis propter prosperitatem venti suam navem intravit. Dum ergo compassione moti nos omnes et socius tuus una nobiscum juvaremus ad recollationem victualium, velum est elevatum, ipso adhuc existente in nave, et ignoranter ducitur cum familia archiepiscopi Lugdunensis. ” Ille hoc audiens pre dolore scindit vestimenta, cadit ad terram, obliviscitur merces, currit ad montana ut saltem possit videre vestigia vie ejus et ipsum cognosceret quia clamare pre fletu non poterat, elevata manu, ostendebat ei anulum eo quod navis non multum distaret. Subito venit corvus et surripiens anulum secum portavit, corruit homo percussus utroque dolore. Et socius suus fuit gratia Dei sic amatus ut factus de raubis et domo archiepiscopi ab eo tanquam filius nutriretur, nec virtute divina fuit cognitum quod esset mulier, sed ut scutifer ab omnibus habebatur. Revertitur mercator Massiliam et omnes merces venditioni exponit, navem Templariorum ingreditur ut sequatur socium tam benignum, sed via sua fuit lamentabilis nam eo eunte fuit reversus archiepiscopus una cum socio et etiam per aliam viam. Cum ergo terra recepta cognovisset recessum, nec navis esset ad redeundum parata, desperans ultra de inventione socii, infirmitate et languore gravatus, consumptis omnibus bonis suis, per quinque annos in Anchori permansit. Archiepiscopus predictus Constantinopolim pervenit, et invitatus ab imperatore scilicet a patre istius domine, ei tanquam scutifer apte servivit. Et quia sanguis trahit, hic scutifer fuit imperatori gratissimus, ab archiepiscopo postulatur non sine turbatione ipsius episcopi. Et facta longa altricatione in electione scutiferi ponitur, servicium imperatoris elegit, archiepiscopus recedit, et ipse sic amatur ab imperatore quod eum sibi successorem ordinat et disponit. Cum enim rennueret et solum castrum pro sustentatione vite peteret, vocantur principes et comites ad imperatoris consilium, imperator declarat propositum, omnes consentiunt et congaudent propter strenuitatem scutiferi. Qui recipiens juramentum fidelitatis ab omnibus, sub secreto patri et aliis revelavit quod filia imperatoris esset imponens sub pena capitis quod nunquam revelaretur nisi de ejus licentia quod mulier esset. Tandem moritur pater et ipsa ut homo in imperium sublimatur. Vacat elemosinis et fecit edificare hospitale mire magnitudinis ad honorem beate Virginis et beate Katherine et pro anima socii sui quem credebat mortuum. De nocte surgebat preco et clamabat sic dicens : “ Hoc hospitale fecit fieri dominus imperator ad honorem beate Virginis et beate Katherine et propter suum bonum socium. ” Tunc ille mercator Tholosanus qui propter desiderium recuperandi eam omnia bona sua perdiderat de ultra mare rediens petendo elemosinas Constantinopolim est reductus, in hospitale illo per multos dies et menses remansit. Et tandem ad vocem preconis attendit, animus elevatur et seipsum jugiter ad videndum faciem imperatoris, et, licet non statim, finaliter tamen cognovit et ex facie et ex modo veniendi quo venerat ad servicium imperatoris mortui, quod esset illa quam ipse emerat. Et accedens ad milites et servitores ejus, dixit quod si vellent eum presentare imperatori, ipse presentaret sibi unum anulum tante virtutis et nobilitatis quod vix estimari posset. Contemnitur propter vilitatem vestium et expellitur extra domum, sed ipse sic oportune deduxit negocium ut imperatori diceretur. Qui non ingratus nec immemor bonitatis socii ad ipsum accedit, amplexantur, fletus maximi emittuntur. Induitur vestibus regiis, nutritur, recreatur et lavatur. Iterum principes et barones convocantur, festum maximum preconisatur et disponitur. Quibus omnibus adunatis, in presentia totius populi iste fit miles et in ambone levatur. Est ibi imperator cum principibus qui sciebant ipsam non hominem, sed filiam imperatoris esse. Declaratur processus, ipsa predicat omnia sua infortunia et fidelitatem amici. Tandem in signum et in retributionem laboris sibi offert imperium et desponsatur per eam; ita quod ipsa fuit imperatrix, et ille Tholosanus fuit factus imperator.

From:
Polo de Beaulieu Marie Anne (éd.), 1991. Jean Gobi. La Scala coeli, Paris, Editions du CNRS.

ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias

Related worksTextes apparentésVerwandte TexteTesti correlatiTextos relacionados:
  • Cf. Jean Renart, L' Escoufle, Roman d' aventure (ed. 1974).
Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
  • Polo de Beaulieu Marie Anne (éd.), 1991. Jean Gobi. La Scala coeli, Paris, Editions du CNRS. p. 237-239..

ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)

Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:

Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:

TE019236.xmlTE019236.pdf

Download the complete collection of exemplaTélécharger la collection complète des exemplaLaden Sie die komplette Sammlung von Exempla herunterScarica la raccolta completa di exemplaDescargue la colección completa de exempla

Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.

This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para