Scala coeli [éd. Polo de Beaulieu, 1991]: 197

StatusÉtatZustandStatoEstatus:
publishedpubliéveröffentlichtpubblicatopublicado
IdentifierIdentifiantIdentifikationsnummerIdentificatoreIdentificador:
TE019252
How to citeComment citerZitierweise fürCome citareCómo citar:
"TE019252 (Scala coeli [éd. Polo de Beaulieu, 1991]: 197)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE019252 (accessed 2022-10-07).« TE019252 (Scala coeli [éd. Polo de Beaulieu, 1991]: 197) », Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE019252 (consulté 2022-10-07)."TE019252 (Scala coeli [éd. Polo de Beaulieu, 1991]: 197)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE019252 (zugegriffen 2022-10-07)."TE019252 (Scala coeli [éd. Polo de Beaulieu, 1991]: 197)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE019252 (consultato 2022-10-07)."TE019252 (Scala coeli [éd. Polo de Beaulieu, 1991]: 197)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE019252 (accedido 2022-10-07).

ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum

CollectionRecueilSammlungRaccoltaColección:
AuthorAuteurVerfasserAutoreAutor:
Johannes Gobii
Exemplum contextContexte de l'exemplumUmgebung des ExemplumContesto dell'exemplumContexto del exemplum:

Clericus

SummaryRésuméZusammenfassungSommarioResumen:
(Fr.) Les bénéfices ecclésiastiques comparée à une triple chaîne diabolique.

Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original

Item ad idem. Unde legitur quod fuit quidam de ordine Fratrum Predicatorum qui habebat fratrem clericum secularem devotum et gratum cuidam magno archiepiscopo. Cumque predicator infirmaretur, de qua infirmitate mortuus est, visitavit eum frater suus clericus, ac diligenter sibi servivit, et quia iste predicator sanctissime vixerat in suo ordine, dum appropinquaret morti frater suus clericus rogabat eum ut quando esset coram Deo, illum rogaret ut nunquam daret sibi beneficium ecclesiasticum, si propter illud posset damnari. Tunc infirmus sibi promisit quod si Deo placeret et clerico expediret ipse rediret ad eum. Tandem moritur frater predicator et in crastino mortis sue fratris suo apparuit sic dicens : "Frater, si affectas beneficium ecclesiasticum istis tribus cathenis ligaberis a demonibus, quibus ligantur multi et ad infernum trahuntur. " Cumque clericus quereret que essent ille cathene, et quid significabatur in eis, respondit mortuus: "Prima ponitur in collo, secunda ponitur in manibus, tercia autem ponitur in pedibus eorum qui non recte regunt ecclesiastica beneficia.

Prima cathena est malicia, et hec stat in collo et in capite, nam summa malicia est quod mutatoria stant in porticis et in areis et pauperes quorum sunt nuditate et frigore crucientur; cibaria corrumpuntur et pauperes fame pereunt; vane effundunt et a pauperibus crudeliter repetunt; ymaginem Dei contemnunt et inimicos Dei nutriunt; parietes et muros auratos induunt de sumptibus egenorum, et filios Dei abire nudos permittunt; ad lacrimas viduarum, nec ad voces pauperum attendunt, et ad ornandum meretrices de bonis Crucifixi continue student. Et hec est cathena malicie demonis prima.

Secunda cathena dyaboli ponitur in manibus, et hec cathena vocatur rapina, que est pessima et super omnem crudelitatem rapinarum, nam aufertur bonum pauperis et egeni, et datur diviti; auferunt de ore Dei et ponunt in ore porci dyaboli; tondent oves et induunt lupum et dyabolum; projiciunt in lutum et occidunt pauperem.

Tercia cathena ponitur in pedibus rationis et voluntatis, et hec vocatur ignorancia, quia non percipiunt se teneri ad restitutionem omnium que dederunt meretricibus, et expenderunt in vanitatibus et subtraxerunt pauperibus. Dum ergo istis tribus cathenis tenentur ligati efficiuntur raptores, symoniaci, oppressores pauperum et excoriatores subditorum. Quare frater carissime fuge redditus ecclesiasticos, quia cum istis tribus cathenis dyabolus multos clericos ad infernum deducit. ”

From:
Polo de Beaulieu Marie Anne (éd.), 1991. Jean Gobi. La Scala coeli, Paris, Editions du CNRS.

ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias

Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
  • Polo de Beaulieu Marie Anne (éd.), 1991. Jean Gobi. La Scala coeli, Paris, Editions du CNRS. p. 249-250.

ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)

Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:

Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:

TE019252.xmlTE019252.pdf

Download the complete collection of exemplaTélécharger la collection complète des exemplaLaden Sie die komplette Sammlung von Exempla herunterScarica la raccolta completa di exemplaDescargue la colección completa de exempla

Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.

This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para