Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Scala coeli [éd. Polo de Beaulieu, 1991]: 202
ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum
Clericus
Legitur in Libro de Septem Donis Spiritus Sancti... = Stephanus de Borbone, Tractatus de diversis materiis praedicabilibus. De dono timoris [Berlioz, 2002]: 221.
Doublet SC 297D.
Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original
Nono debet esse honestus.
Legitur in Libro de Septem Donis Spiritus Sancti quod quidam clericus fuit qui quandam mulierem corrupto amore amavit. Cum autem diu continuasset peccata, ivit Parisius pro sciencia. Cumque in devotione et in sciencia profecisset, ad suam terram revertitur et a muliere fortissime infestatur. Cumque ille non posset temptationes ejus effugere duxit eam ad plateam communem, et dixit sibi ut in presencia omnium ad peccatum se pararet . Quod illa rennuens, dixit clericus ei : "In scolis in quibus fui tres lectiones utiles didici : prima est ut plus timeam Deum quam homines, et ideo si in presencia hominum non peccarem, nec in presencia Dei, qui ubique presens est. Secunda lectio est ut attendam a quo auferam et furor castitatem meam, et cui eam offero, et quam pro vili precio . Aufero a Deo cui eam vovi ex susceptione ordinis, et tunc committo sacrilegium, furtum, transgressionem voti, et immundicie peccatum. Offero eam dyabolo pro minima et momentanea delectatione. Tercia lectio est quod attendam quod sequitur est peccatum : scandalum proximi, confusio mundi et pena inferni. ” Haec audiens mulier conversa, penitenciam egit. Et ambo divisim sanctam vitam duxerunt.
ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias
Tubach Frederic C., 1969. Index exemplorum. A Handbook of medieval religious tales, Helsinki.:
- #2440 : Harlot and holy man. A hermit leads his harlot to the market place, saying that they are no less hidden from God there than in the desert. Alpha # 3; H21 # 176, # 177, H97 # 41, H322 # 1, H329 # 14, H332 # 14, H335 # 25, H344 # 28, H418 # 49, H455 # 33, H466 # 32, H489 # 130, H519 # 1, H520 # 18, H564 # 73, H717 # 24; JVitryCrane #256; # 257; Recull # 2; Spec. Laic. # 359; S.T.: T331.4, S.T.: T331.4, U232.– Basset, Mille et un contes III, # 293, # 483; Melusine V (1890 1), col. 240; Monteverdi, p. 300 (18); VitaePatrum, VitaePatrum, VitaePatrum . (© Frederic C. Tubach)
- Related worksTextes apparentésVerwandte TexteTesti correlatiTextos relacionados:
-
- Arnoldus Leodiensis, 2015. Alphabetum narrationum, Elisa Brilli (éd.), Turnhout, Brepols. 3.
- Vitae Patrum, PL 73, col. 323.
- ed. LOOSE, Alexander, 2021. Compilatio singularis exemplorum, Brepols, Turnhout, Brepols. n. 462.
- Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
-
- Polo de Beaulieu Marie Anne (éd.), 1991. Jean Gobi. La Scala coeli, Paris, Editions du CNRS. p. 252.
ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)
Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:
Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:


Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.