Scala coeli [éd. Polo de Beaulieu, 1991]: 258

StatusÉtatZustandStatoEstatus:
publishedpubliéveröffentlichtpubblicatopublicado
IdentifierIdentifiantIdentifikationsnummerIdentificatoreIdentificador:
TE019313
How to citeComment citerZitierweise fürCome citareCómo citar:
"TE019313 (Scala coeli [éd. Polo de Beaulieu, 1991]: 258)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE019313 (accessed 2022-11-30).« TE019313 (Scala coeli [éd. Polo de Beaulieu, 1991]: 258) », Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE019313 (consulté 2022-11-30)."TE019313 (Scala coeli [éd. Polo de Beaulieu, 1991]: 258)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE019313 (zugegriffen 2022-11-30)."TE019313 (Scala coeli [éd. Polo de Beaulieu, 1991]: 258)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE019313 (consultato 2022-11-30)."TE019313 (Scala coeli [éd. Polo de Beaulieu, 1991]: 258)", Thesaurus exemplorum medii aevi, http://thema.huma-num.fr/exempla/TE019313 (accedido 2022-11-30).

ExemplumExemplumExemplumExemplumExemplum

CollectionRecueilSammlungRaccoltaColección:
AuthorAuteurVerfasserAutoreAutor:
Johannes Gobii
Exemplum contextContexte de l'exemplumUmgebung des ExemplumContesto dell'exemplumContexto del exemplum:

Confessio

SummaryRésuméZusammenfassungSommarioResumen:
(Fr.) Le diable sous les traits de Dieu tente en vain de détourner un moine de la confession.

Original textTexte originalOriginaltextTesto originaleTexto original

Item ad idem. Fuit quidam clericus qui implicatus in diversis peccatis venit ad sermonem cujusdam fratris de ordine Fratrum Predicatorum. Cumque ille fuisset compunctus in sermone et per totam noctem revelaverat sua peccata cum proposito confitendi in crastinum illi fratri qui predicaverat, in aurora januis etiam clausis, eo jam induto, in sua camera apparuit ei quidam senex albus tenens in manu crucem cum ymagine Crucufixi, et dixit : “ Pax tibi. ” Cumque clericus aperta fenestra eum fuisset intuitus ut eum cognosceret, interrogavit quis esset vel quid vellet, tunc senex : “ Ego sum Christus qui attendens ad bonum cogitatum tuum et veni ut informem te de via salutis. Tu proponis confiteri illi fratri juveni qui heri predicavit, et quia in juvenibus non est magna sciencia vel discretio, licet ille sit lector, consulo ut vadas Parisius ad confitendum et ad habendum consilium de peccatis. ” Tunc iste : “ Domine, non esset melius quod ego isti dicerem et postea irem Parisius, quia timeo mortem. ” "Non, quia frater ille horrebit enormitatem peccatorum tuorum et ex duricia reprehensionis tanquam fatuus deducet te ad desperationem. Nec oportet te dubitare de morte, quia ero defensor tuus. ” Cumque jam ille acquiesceret, senex gaudens presentavit sibi crucem in qua erat ymago Crucifixi, et dixit : “ Adora hunc Deum qui est hic in cruce. ” Tunc juvenis sicut didicerat ab illo fratre in quodam alio sermone, flexis genibus dixit sic : "Adoro Jhesum Christum Deum verum et hominem de Virgine natum pro nobis peccatoribus crucifixum, et in signum vere adorationis, huic sue ymagini non tanquam Deo sed tanquam ymagini genua flecto. ” Tunc senex hoc audiens, versus in colorem carbonis incepit clamare : "Maledictus sit ille qui te docuit fugere vitam nostram et adherere Christo destructori nostro. ” Et dimissa camera cum horribili fetore tanquam fulgur evanuit. Iste autem subito domum exiens et ad ecclesiam fugiens, fratri generaliter est confessus, et facta absolutione, ut cognosceret fallaciam dyaboli apud curiam romanam eum misit, ut cum melioribus magistris in theologia de suis peccatis collocutionem haberet. Qui nihil mutantes in consilio dicti fratris letus rediens, Deo de toto corde servivit.

From:
Polo de Beaulieu Marie Anne (éd.), 1991. Jean Gobi. La Scala coeli, Paris, Editions du CNRS.

ReferencesRéférencesReferenzenRiferimentiReferencias

Manuscripts / editionsManuscrits / éditionsManuskripte / AuflagenManoscritti / edizioniManuscritos / ediciones:
  • Polo de Beaulieu Marie Anne (éd.), 1991. Jean Gobi. La Scala coeli, Paris, Editions du CNRS. p. 273-274.

ImagesImagesBilderImmaginiImágenes (0)

Exempla in this collectionExempla dans le même recueilExempla in derselben SammlungExempla in questa stessa raccoltaExempla de la misma colección:

Download this exemplum asTélécharger le fichier de cet exemplum au formatLaden Sie die Datei dieses Exemplums im FormatScarica questo exemplum comeDescargue este documento en formato:

TE019313.xmlTE019313.pdf

Download the complete collection of exemplaTélécharger la collection complète des exemplaLaden Sie die komplette Sammlung von Exempla herunterScarica la raccolta completa di exemplaDescargue la colección completa de exempla

Les exempla du ThEMA sont mis à disposition selon les termes de la Licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale - Partage dans les Mêmes Conditions 4.0 International.ThEMA exempla are made available under the Creative Commons Attribution-NonCommercial-ShareAlike 4.0 International License.ThEMA exempla werden unter der Creative Commons Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International Lizenz.Las exempla de ThEMA están puestas a disposición en el marco de la Licencia Creative Commons Atribución-NoComercial-CompartirIgual 4.0 Internacional.Gli exempla del ThEMA sono messi a disposizione secondo i termini della Licenza Creative Commons Attribuzione - Non commerciale - Condividi allo stesso modo 4.0 Internazionale.

This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para